| 1 | Cito per adversa fraudulentus patet amicus; nam in prosperitate incerta est amicitia, nec scitur utrum persona an felicitas diligatur. |
| 2 | Saepe per simulationem amicitia colitur, ut qui non potuit aperte decipere, decipiat fraudulenter. |
| 3 | Tunc quisque magis fit pietati iustitiaeque divinae contrarius, quando despicit amicum aliqua adversitate percussum. Qua in re et sibi occasionem mercedis tollit, et erga percussionem proximi crudelis existit: veluti actum est inter Lazarum ulcerosum divitemque superbum. Per adversa igitur et prospera comprobatur, si utique vere diligatur Deus, et proximus; nam dum adversa procedunt, amicus fraudulentus detegitur, statimque despicit quem se diligere simulavit. |
| 4 | Amicitia certa nulla vi excluditur, nullo tempore aboletur, ubicunque enim se verterit tempus, illa firma est. |
| 5 | [ CAP. XXIX. N. 5. Multos. Al., nam multos. AREV. ] Rari sunt amici qui usque ad finem existant chari. Multos a charitate aut adversitas temporis, aut contentio quaelibet actionis avertit. |
| 6 | Saepe per honorem quorumdam mutantur et mores; et quos ante conglutinatos charitate habuerunt, postquam ad culmen honoris venerint, amicos habere despiciunt. |