| 1 | Duo sunt erga dilectionem proximi conservanda; unum, ne malum quis inferat; alterum, ut bonum impendat. Primum, ut caveat laedere; sequenter, ut discat praestare. |
| 2 | Amicitia est animorum societas. Haec quippe a duobus incipit. Nam minus quam inter duos dilectio esse non poterit. |
| 3 | [ CAP. XXXVIII. N. 3. Augustin., lib. de Amicitia, cap. 2, tom. IV, et lib. IV Confess., 6. LOAISA. ] Antiqui dixerunt de societate duorum, unam esse animam in duobus corporibus, propter vim scilicet amoris, sicut in Actibus apostolorum legimus: Erat illis cor unum, et anima una. Non quia multa corpora unam habebant animam; sed quia, vinculo et igne charitatis coniuncti, unum omnes generaliter sine dissensione sapiebant. |
| 4 | Amicitia et prosperas res dulciores facit, et adversas communione temperat levioresque reddit. Quia dum in tribulatione amici consolatio adiungitur, nec frangitur animus, nec cadere patitur. |
| 5 | Tunc vero amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo ametur. Qui vero pro se amicum diligit, insipienter eum amplectitur. Multum in terra demersus est, qui carnaliter hominem moriturum plus diligit quam oportet. Qui enim intemperanter amicum amat, pro se magis illum quam pro Deo amat. Quantum ergo bonus est, qui pro Deo fratrem diligit, tanto perniciosus, qui eum pro seipso amplectitur. |
| 6 | [ 6. Alii, et caetera quaelibet diligimus. AREV. ] Plerumque diligit in alio homo, quod odit in se, utpote in infantibus. Amamus enim quamdam eorum ignaviam, et tamen odimus, quia ignavi esse nolumus. Sic lapides, equos et caetera, quae licet diligimus, sed tamen nolumus hoc esse, etiam si possimus. |