| 1 | [ CAP. XXVII. N. 1. Habenda. Scilicet habenda esse constat. Verum hic, ut alibi etiam passim, huiusmodi infinitivi sine verbo a quo regantur in multis exemplaribus reiecti sunt. Haec sententia ob eam causam a nonnullis ita effertur: Non homines, sed eorum vitia odio habenda sunt. Vide decretum Gratiani cap. Odio, ubi haec ex sancto Gregorio referuntur. AREV. ] Non hominem, sed vitia odio habenda. Flebiliter autem deplorandi sunt, qui odio in fratrem tabescunt, et contra alios perniciosum animi dolum servant [Psal. |
| 2 | A regno enim Dei se separant, qui semetipsos a charitate dissociant. |
| 3 | Sicut mater Ecclesia prave ab hominibus haereticis premitur, sed tamen eos venientes ad se benigna charitate amplectitur, ita et singuli nostrum quoscunque inimicos sustinemus, revertentes materna imitatione amplecti statim debemus. |
| 4 | Cito est ignoscendum cuiquam, dum veniam postulat. |
| 5 | Non enim posse peccata dimitti ei qui in se peccanti debita non dimittit. Formam enim nobis indulgentiae Deus ex merito conditionis nostrae imposuit, dum ita orare nos praecipit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. |
| 6 | Quidam de suis fidentes meritis pigre in se delinquentibus veniam praestant, sed nihil proficit esse illibatum a culpa, qui non est paratus ad veniam; dum potius haec magna sit culpa, quando tardius relaxantur fraterna delicta. |
| 7 | Qui fratrem sibi tardius reconciliat, Deum sibi tardius placat. Frustra enim propitiari sibi Deum quaerit, qui cito placari in proximum negligit. |