| 1 | [ CAP. XXVI. N. 1. Tota sententia alludit ad illud psalm. X: Quia ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Ubi legit Augustin. in obscura luna rectos corde. Et philosophatur ibi de lunae lumine, an habeat a se quod dimidia pars lucida, dimidia obscura sit, sicuti si dimidia pars pilae sit candida, dimidia nigra; an vero a sole illustretur. Alius locus psalmi est, ad quem hic Isidorus allusisse videri potest. Is est psalm. LXIII: Quia exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. Ubi Augustinus idem fere quod Isidorus habet. LOAISA. ] Fraudulentiae genus in modum pharetrae subtiliter insidiarum sagittas celat, ut falsam faciat securitatem, decipiatque callide eum contra quem molitur occulte. |
| 2 | Cavendus est inimicus qui manifestus est, sed magis ille qui videri non potest. Facile enim vincimus quae videmus, quae autem non videmus difficile a nobis expellimus. |
| 3 | Raro nocetur homo ab extraneis, si sui eum non laedant. Magis enim insidiis nostrorum quam aliorum periclitamur. |
| 4 | Latent saepe venena circumlita melle verborum; et tandiu deceptor bonitatem simulat, quousque fallendo decipiat. |