| 1 | [ CAP. XXV. N. 1. Gregor., lib. Moral. V, cap. 32. LOAISA. Ibid. Bigneus ad marg. id notat: De hoc latius disseruimus in opusculo nostro quod edidimus de pio vivendi modo, lib. III, cap. 7. AREV. ] Livor alieni boni suum punit auctorem. Nam unde bonus proficit, inde invidus contabescit. |
| 2 | [ 2. Ex Gregor., lib. Moral. XXIX, c. 3. LOAISA. ] Homines prave viventes, sicut de bonorum lapsibus gratulantur, ita de eorum recte factis, bonique perseverantia confunduntur [Sap. |
| 3 | Invidus membrum est diaboli, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum, sicut et superbus membrum est diaboli, de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae [Iob |
| 4 | Nulla est virtus quae non habeat contrarium invidiae malum; sola miseria caret invidia, quia nemo invidet misero, cui re vera non livor obiicitur, sed sola misericordia adhibetur. |
| 5 | Multi et bonos imitari nolunt, et de bonorum profectibus invidiae livore tabescunt. Quo fit ut nec illi corrigantur a malo suo, sed per invidentiam deteriorentur, ut bonos a recto studio, quantum in ipsis est, si potuerint, depravare conentur. |
| 6 | Quando malos boni proficere vident, non scandalizentur; sed quem sint finem habituri maxime cogitent. |
| 7 | Hoc omnis invidus alienis virtutibus praestat, quod beato Iob Satan praestitit [Iob |
| 8 | [ 8. Greg., lib. VI Moral., c. 13. LOAISA. Ibid. Alii, parietes videbant; non aliter invidi videndo velut parietem ostium non inveniebant. AREV. ] Ita requirunt invidi aditum malae famae, per quam bonorum vitam maculent, sicut quaerebant ostium Sodomitae, quo domum Lot nocituri introirent. Illi vero caecitate erroris percussi, parietes videbant, ostium non inveniebant. Non aliter invidendo invidi, velut parietem, virtutes dissimulant, vitia vero perquirunt, per quae eorum conscientiam urant. |