| 1 | [ CAP. XXIV. N. 1. Totum hoc caput legitur ad verbum in libro de Conflictu vitiorum et virtutum. LOAISA. ] Hypocrita verba sanctorum habet, vitam non habet: et quos per sermonem doctrinae genuerit, non fovet exemplis, sed deserit, quia quos verbo aedificat, vita et moribus destruit. |
| 2 | [ 2. Hypocrita hoc sonat Latinis, quod simulator, Gregor., lib. XVIII, cap. 7, in illud Iob XXVII: Quae enim est spes hypocritae? Hypocrita (inquit) Latina lingua dicitur simulator; iustus esse non appetit, sed videri. August., lib. I de serm. Domini in monte, cap. 3, eleganter, ut omnia: Sunt enim hypocritae simulatores, tanquam pronuntiatores personarum alienarum, sicut in theatricis fabulis. Vocatur ab eodem fictus. LOAISA. ] Hypocritae simulatores dicuntur, qui iusti non esse quaerunt, sed tantum videri cupiunt. Hi mala agunt, et bona profitentur. Per ostentationem quippe boni apparent, per actionem vero mali existunt. |
| 3 | [ 3. Ex hac sententia aperte colligo illud, quod saepe mihi persuasi, non solum a divo Gregor. sententias esse desumptas, sed etiam ab aliis Patribus; maxime vero a divo August. tota haec sententia est. In libello de conflictu vitiorum et virtutum sic habetur: Omnia possunt a simplicibus vitia perpetrari. Simulatio autem, et hypocrisis non committuntur nisi a male astutis, per calliditatem valentibus vitia sub specie virtutum celare, et non veram sanctitatem obiicere. Sancti non solum gloriam supra modum omnino non appetunt, sed hoc ipsum videri refugiunt, quod esse merentur, etc. Eadem etiam fere dicuntur a Gregor., lib. XXVI Moral., cap. 28. Ubi explanat illud Iob XXXVI: Simultatores, et callidi provocant iram Dei. Cum simulatores diceret, inquit, apte subiunxit, et callidi. Quia nisi ingenio calleant quod videri appetunt, congrue simulare non possunt. Sunt enim nonnulla vitia quae etiam a sensu tardioribus facile perpetrantur, etc. Et in fin.: Haec itaque simplicibus minime congruunt, quia si congruunt, iam simplices non sunt. Et lib. XVIII Moral., cap. 4: Refugiunt videri, quod sunt, et ante oculos hominum, superinducta quadam innocentiae honestate se vestiunt, unde recte per Evangelium voce nostri Redemptoris increpantur, cum eis dicitur: Vae vobis hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum et omni spurcitia. Ita et vos foris quidem apparetis hominibus iusti, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate. Unde constat divum Gregor. etiam a divo Augustin. sententias accepisse, Isidorum porro nostrum ab utroque. LOAISA. ] Omnia possunt a simplicibus vitia perpetrari, simulatio vero et hypocrisis non committitur nisi a male astutis per calliditatem, valentibus vitia sub specie virtutum celare, et non veram sanctitatem obiicere. |
| 4 | Sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt quod esse meruerunt. Hypocritae autem, malitiae suae occulta tegentes ante oculos hominum, quadam innocentiae sanctitate se vestiunt, ut venerentur. Quibus divina voce dicitur: «Vae vobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum. Ita et vos foris quidem apparetis hominibus iusti, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate» [Matth. |
| 5 | Dupliciter damnantur hypocritae, sive pro occulta iniquitate, sive pro aperta simulatione. Ex illo enim condemnantur, quia iniqui sunt; ex isto, quia ostendunt quod non sunt. |
| 6 | Non semper latent hypocritae; nam etsi in principio sui quidam non pateant, prius tamen quam vita eorum finiatur quam simulate vixerint deteguntur. Omne enim sincerum permanet: nam quae simulata sunt diuturna esse non possunt. |
| 7 | Non eorum desperanda est salus, qui adhuc aliquid terrenum sapiunt, dum possint et in occultis agere unde iustificentur. Hi enim meliores sunt hypocritis, eo quod mali sint in aperto, et in occulto boni. Hypocritae vero in occulto mali sunt, et bonos se palam ostendunt. |
| 8 | Hypocritam iustus arguere prohibetur, ne deterior castigatus existat, dicente Salomone: Noli arguere derisorem, ne oderit te (Proverb. IX, 8). |