| 1 | [ CAP. XXIII. N. 1. Goth. Cod. Toletan. Cavendam esse iactantiam, flenda est tamen ruina, sibi quemquam magis quam Domino placere, et laudem ab hominibus comparare. LOAISA. Ibid. Alii, comparare studeat AREV. ] Tam in factis quam in dictis cavendam esse iactantiam; flendam tamen ruinam, qua sibi quemquam magis quam Deo placere, et laudem ab hominibus comparare. |
| 2 | Vanus, et erroris est animus plenus, famam appetere et ad capiendam terrenam laudem studium dare. Circumspice temetipsum, homo, nihilque tibi arroges, quae in te sunt praeter peccatum. Non declinat ad dexteram, qui non sibi, sed Deo tribuit bona quae agit; neque ad sinistram se vertit, qui de divina indulgentia peccandi licentiam non praesumit. Hoc est, quod Propheta ait: Haec via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinantes [Deut. |
| 3 | [ 3. Greg., lib. XVI Moral., c. 15. LOAISA. ] Verum est quod natura expetit delectari in laudibus; sed tunc recte, si in Deo, non in se quisque laudetur, sicut scriptum est: In Domino laudabitur anima mea [Psal. |
| 4 | [ 4. Augustin., lib. Confess. IX, cap. 38. LOAISA. ] Saepe vanam gloriam contemnendo, in aliud genus elationis inciditur, dum in se quis gloriatur, pro eo quod contemnat ab hominibus laudem. |
| 5 | [ 5. Tantumdem. Al., tantum. AREV. ] Quibusdam concessum est tantumdem bene agere, et fructum boni operis non habere, quod ipsi sibi auferunt per studium humanae iactantiae. |
| 6 | Semper suam aspiciant foeditatem, qui vanae gloriae favores diligunt, et perdidisse bonum opus doleant, quod pro humana ostentatione fecerunt. |
| 7 | [ 7. Greg., lib. VIII Moral., c. 3. LOAISA. ] Amator vanae gloriae, unde possit semper laudari, agere non quiescit, et subinde illi vires vanitatis pravus appetitus auget. |
| 8 | [ 8. Sic. Goth. libb., et apud Greg., lib. Moral. VIII, cap. 35: Idcirco innotescere citius non debet in aliis. LOAISA. Ibid. Coeptio. Al., intentio. AREV. ] Boni operis inchoatio non debet citius palam ad hominum cognitionem venire, ne dum boni inchoatio humanis oculis reseratur, a virtute perfectionis inanescat coeptio sanctitatis. Ante maturitatis enim tempus messes florentes cito pereunt, germinaque eorum inutilia fiunt. |
| 9 | [ 9. Gregor., ibid. LOAISA. ] Virtutes sanctorum per ostentationis appetitum dominio daemonum immundorum subiiciuntur, sicut Ezechias rex, qui divitias suas Chaldaeis per iactantiam prodidit, et propterea perituras per prophetam audivit, ut significaret Dei servum virtutes suas, dum vanae gloriae studio prodiderit, perdere, et statim daemones suorum operum dominos facere, sicut ille per ostentationem Chaldaeos rerum suarum dominos fecit. |
| 10 | [ 10. Gregor., ibid., cap. 30. LOAISA. ] Optima est illa discretio, ut et nota sint opera nostra ad Dei augendam gloriam, et occulta pro elatione vitanda humana. Ille autem debet publicare bonum, quod agit, qui, perfecta humilitate fundatus, nulla iam elatione contingitur. Nam qui se intelligit adhuc amore laudis pulsari, facta bona in occulto agat, ne forte quod egerit perdat. |
| 11 | Interdum viri sancti, dum cupiunt funditus suam mutabilitatem corrigere, aliquando tumore tanguntur elationis suae conscii actionis iustitiae, sed ab huius subreptionis malo humilitatis compunctione purgantur. |
| 12 | Viri sancti nonnunquam quosdam de se audientes instruunt, et tamen in his alta se consideratione custodiunt, ne dum alios a terrena intentione erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitu demergantur. |
| 13 | Quidam per incautam virtutum iactantiam relabuntur ad vitia; et quidam, dum vitiorum impulsum frequenter plangunt, de ipsa infirmitate per humilitatem validius convalescunt. |
| 14 | Plerumque utile est arrogantibus deseri a Deo, quatenus suae infirmitatis conscii ad humilitatem redeant, et humiles post casum existant. |
| 15 | Nonnulli falsa opinione arrogantiae se esse perfectos existimant, dum non sint qui obortis tentationibus innotescunt. |
| 16 | Tanto quisque fit veritati vicinior, quanto se esse longius ab ea fuerit arbitratus. Hoc enim humilitatis est, quae Deo hominem iungit. Caeterum iactantia oculos, quibus Deus videri poterat, claudit. |
| 17 | Sicut solis radius dum conspicitur, acies oculorum hebetatur sic et qui immoderate altiora scrutatur, ab intentione veri obtunditur. |
| 18 | [ 18. Ex Gothicis duobus et aliis quibusdam Cod. haec verba adduntur: Iactantia oculos, quibus Deus videri poterat, claudit. In nullo tamen Excuso sunt, neque in aliquot Mss. Verumtamen a Gregorio esse videntur lib. XXIV Moral., c. 28. Sic quippe in mente, inquit, superbia, sicut in oculis caligo generatur. LOAISA. ] Sicut aquila ex alto ad escas collabitur, sic homo de alto bonae conversationis per carnalem appetitum ad inferiora demergitur. |