| 1 | [ CAP. XXII. N. 1. Vetus Editio, timent cavere oblectamenta. AREV. ] Multi cupiunt convolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamentis mundi. Provocat quidem eos amor Christi, sed revocat cupiditas saeculi. Qui proinde obliviscuntur voti, quia capiuntur illecebris vanitatis. |
| 2 | [ 2. Alii, procellis vanitatum mundi, et mox, salvabit, nisi cruce Christi eleveris. AREV. ] Quaecunque mens procellis mundi huius involveris, lignum conscende crucis, ut a mari, id est, tempestate huius saeculi libereris. Nam nullus te a lacu mortis humanae salvabit, nisi Christus eruerit. |
| 3 | Qui saeculo renuntiare disposuit, transgressionis reatu astringitur, si votum mutaverit. Atrociter enim in discussione divini iudicii arguendi sunt, qui, quod professione spoponderant, implere opere contempserunt. |
| 4 | [ 4. Tota haec sententia antea depravatissima Mss. ope nostraque diligentia est restituta. LOAISA. ] Mirabiliter comparatur similitudo a voluptatibus mundi conanti redire ad Deum, retinentibus eum cupiditatibus saeculi, ei qui dormitans exsurgere conatur, et sopore somni deprimitur. Ille enim ad bonum novit redire, et voluptatum facibus non sinitur. Iste melius eligit vigilare, sed soporis torpore tenetur. |
| 5 | A bono in deterius lapsos supra carbones frigidos fieri nigriores, quia per torporem mentis ab igne charitatis Dei exstincti sunt, et, per mundi appetitum a luce supernae illuminationis privati, nigredine peccatorum fuscantur. |
| 6 | [ 6. Abscindunt. Ita Salm. Goth. Excedunt, Tolet. LOAISA. ] Quidam intentionem bonae operationis metu exstinguunt inopiae, nec permittuntur infirma mente desiderata perficere; et cum indigere in mundo metuunt, a gloria superna semetipsos abscindunt. |
| 7 | Multis consiliorum argumentis insidiatur eis diabolus in acquirendo plurima qui paucis et modicis voverant esse contenti. Opponit igitur in eorum mentes futuram egestatem filiorum, persuadet habere plura, unde sibi egenisque sufficiat, quatenus his blandimentis intentionem bonae devotionis subvertat, atque in terrenis lucris deceptam mentem reducat. |
| 8 | [ 8. Graecorum cenodoxia Latinis est vana gloria. Cassianus voce ea frequenter utitur. Et lib. XI de spiritu cenodoxiae vanam, sive inanem gloriam vocat. Est apud Paulum etiam huius vocis usus ad Philipp. II. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam. Nam Graece ita legitur: Μηδὲν κατ᾽ ἐρίθειαν, ἤ όκενοδοξίαν. LOAISA. ] Multis argumentis insidiatur diabolus eis qui renuntiant saeculo, ut eius se iterum amori substernant. Gravius autem illos in concupiscentiis saeculi ferit, quos post renuntiationem ad mundi amorem reduxerit. Et maxime per cenodoxiam subiicit sibi diabolus monachum, ut quem per saeculi amorem retinere non potuit, ab humilitatis culmine subtrahat, et per superbiae tumorem sibi subditum faciat. |
| 9 | Dei servus semper fallentis diaboli praevidere debet insidias, et magis in bonis operibus cordis debet adhibere cautelam, ne per vanam gloriam perdat semetipsum, ac pereat, cunctaque bona amittat quae recte agendo obtinuerat. |