| 1 | [ CAP. XXI. N. 1. Alii, utrisque placere. AREV. ] Hi qui pro Dei timore saeculo renuntiant, et tamen curis rerum familiarium implicantur, quanto se rerum studiis occupant, tanto a charitate divina seipsos separant. Qui simul et terrenis parere curis et divinis exerceri student, utrumque complecti simul non valent. Nam duas curas pariter inesse pectori humano non posse; et duobus servientem dominis, utrique placere difficile est. |
| 2 | Nisi prius a secretioribus cordis expellatur importuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus iacet, nequaquam resurget. Nam dum se per innumeras saeculi cogitationes spargit, ad considerationem sui se nullatenus colligit. |
| 3 | Arguitur eorum tepor qui, Deo vacare volentes, et mundo renuntiant, et curas proprias aspernantur; sed dum propinquorum utilitates procurant, a Dei amore se separant. |
| 4 | [ 4. Greg., lib. Moral. VII, c. 17. LOAISA. Ibid. Fortasse gratia carnis; nam praestare simpliciter pro prodesse solet adhiberi. AREV. ] Vir spiritualis ita prodesse debet suae propinquitati, ut dum illis gratiam carnis praestare studet, ipse a spirituali proposito nequaquam declinet. Multi enim monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed etiam forensibus iurgiis involvuntur, et pro suorum temporali salute animas suas perdunt. |
| 5 | [ 5. Alii, parenti, pro proximo, et parentibus, pro proximis, neque inepte, nam parens pro proximo, consanguineo, affini, et, ut Hispani dicunt, pariente, et Itali parente, sumi solet a scriptoribus Isidoro aequalibus et superioribus. AREV. ] Interdum ordinata discretio est, dum negatur proximo quod praestatur extraneo, ut noveris, non prohiberi pietatis officium, sed negari carnalitatis affectum. Proximis enim carnaliter praestatur, quod extraneis pie impenditur. |
| 6 | Sicut nostra nobis non odienda est anima, sed eius carnales affectus odio debemus habere, ita nec parentes odio a nobis habendi sunt, sed eorum impedimenta, quae nos ab itinere recto praepediunt, dum tamen Dominus ita praecipiat nobis parentes odire, sicut et animas nostras. |
| 7 | [ 7. Greg., lib. VII Moral., c. 17. LOAISA. ] Figuram sanctorum virorum renuntiantium saeculo vaccas designasse Allophylorum, arcam Dei gestantes. Nam sicut illae pignerum affectibus a recto itinere minime digressae sunt, ita et vir mundo renuntians, parentelae obtentu non debet a bono praepediri proposito. |