| 1 | [ CAP. XX. N. 1. In Vulgata. Edit. est: Qui addit scientiam, addit et laborem. Alii tamen legunt dolorem, ut hic noster Isidorus, rectius. Ita enim Graece est: Καὶ ὁ προστιθεὶς γνῶσιν, προσθήσει ἄλγημα. LOAISA. ] Qui non rigida intentione monachi professionem sectantur, quanto superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto proclivius ad mundi amorem denuo reducuntur. Nam professio non perfecta praesentis vitae repetit desideria; in quibus etsi nondum se monachus alliget opere, iam tamen alligat cogitationis amore. Longe quippe a Deo est animus, cui haec adhuc vita dulcis est. Iste enim quid de supernis appetat, quid de infimis fugiat, nescit. Nam sicut scriptum est: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem. [Eccle. |
| 2 | [ 2. In duobus Cod. Seguntino et Toletano est: Hinc etiam Dominus dixit ad eos qui pro hoc saeculo convertuntur ut honorem sacerdotalem adipiscantur: Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis. LOAISA. ] Quantum enim quisque potuerit superna scire, quae appetat, tanto de infimis acrius quibus inhaeret dolere debet. Propter hoc enim et Iacobus apostolus dicit: Miseri estote, lugete, et plorate, risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem [Iac. |
| 3 | Qui ad hoc conversionem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque praeesse desideret, iste non discipulus Christi, sed pravitatis sectator existit, quia non pro Deo, sed pro saeculi honore portare studet crucis Christi laborem. |