monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19
Isidorus, Sententiae, 3, XVIII. De praeceptis altioribus monachorum. <<<     >>> XX. De tepore monachorum.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XIX. De humilitate monachi, vel opere.

1 Summa virtus monachi humilitas, summum vitium eius superbia est. Tunc autem se quisque monachum iudicet, quando se minimum existimaverit, etiam cum maiora virtutum opera gesserit.
2 Qui mundum deserunt, et tamen virtutes praeceptorum sine cordis humilitate sequuntur, isti quasi de excelso gravius corruunt, quia deterius per virtutum elationem deiiciuntur, quam per vitia prolabi potuerunt.
3 Omnis Dei servus de suis meritis non debet attolli, dum posse videat ex inferioribus sibi praelatiores alios fieri. Noverit autem omnis sanctus se alterius non praeponere sanctitati. Semper Dei servi conscientia humilis esse debet et tristis, scilicet, ut per humilitatem non superbiat, ut per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat.
4 [

CAP. XIX. N. 4. Vulgata Editio, Ierem. XLVIII: Maledictus homo qui facit opus Dei fraudulenter. Quomodo etiam legit Cassian., coll. 21, de remissione quinquagesimae, cap. 22. LOAISA.

Ibid. Operasse. Ita exemplaria, pro operatus esse. AREV.

]
Dei servus dum bonum aliquod opus agit, utrum ei ad boni remunerationem pertineant quae facit, incertus est, ne forte discussione coelestis Iudicis reus pensetur, et in his quae Dei sunt negligenter aut superbe aliquid operasse inveniatur. Ideoque pro hoc ipso tristis moerensque efficitur, atque indesinenter turbatur, reminiscens procul dubio scriptum esse: Maledictus qui facit opus Dei negligenter [Ierem. 48, 10]. Nam veraciter condemnamur, si per torporem ea quae bona sunt agimus.
5 [

5. Augustin., ad frat. in eremo serm. 17, tom. X. LOAISA.

]
Dei servum sine intermissione legere, orare et operari oportet, ne forte mentem otio deditam spiritus fornicationis subripiat. Cedit enim labori voluptas, animum autem vacantem cito praeoccupat. Contuere Salomonem per otium multis fornicationibus involutum, et per fornicationis vitium usque in idololatriam lapsum.
Isidorus HOME

bnf6413.299 csg228.208

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik