monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2 > 7 > 21 > 8 > 3 > 18
Isidorus, Sententiae, 3, XVII. De sanctis qui se a consortio saeculi separant. <<<     >>> XIX. De humilitate monachi, vel opere.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XVIII. De praeceptis altioribus monachorum.

1 Alia sunt praecepta quae dantur fidelibus communem vitam in saeculo agentibus atque alia saeculo huic renuntiantibus. Illis enim dicitur ut sua omnia bene gerant, istis ut sua omnia bene derelinquant. Illi praeceptis generalibus astringuntur, isti praecepta generalia perfectius vivendo transcendunt.
2 [

CAP. XVIII. N. 2. Gregor., homil. 32 in evang. LOAISA.

Ibid. Alii, propriis voluntatibus renuntiare. AREV.

]
Ad perfectum non sufficit, nisi ut, abnegatis omnibus suis, etiam seipsum quisque abneget; sed quid est seipsum abnegare, nisi voluptatibus propriis renuntiare? Ut qui superbus erat sit humilis; qui iracundus esse studeat mansuetus. Nam si ita quisque renuntiet quae possidet omnibus, et suis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renuntiat rebus suis, sua abnegat; qui vero renuntiat moribus pravis, semetipsum scilicet abnegat. Unde et Dominus: Qui vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum [Matth. 16, 24].
Isidorus HOME

bnf6413.299 csg228.208