| 1 | Sancti viri funditus saeculo renuntiantes, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur; quantoque ab huius saeculi conversatione se subtrahunt, tanto internae mentis acie praesentiam Dei, et angelicae societatis frequentiam contemplantur. |
| 2 | Malorum tam prava sunt opera manifesta, ut hi qui supernam patriam desiderant, non solum mores eorum, sed et consortia fugiant. Quidam etiam corporaliter separari desiderant ab iniquis, ut eorum non involvantur delictis. Nonnuli, etsi non corporali discessu, spirituali tamen ab eorum intentione recedunt; qui etsi communes sunt conversatione, discreti tamen sunt corde vel opere. Et licet saepe in medio carnalium vitam Deus protegat electorum, tamen satis rarum est ut quis inter saeculi voluptates positus a vitiis maneat illibatus, in quibus etsi non cito implicetur, aliquando tamen attrahitur. Neque enim diuturnus esse poterit, qui periculo proximus fuerit. |
| 3 | Via sine offendiculo, vita monachi sine cupiditatis et timoris impedimento. Dum enim quisque a consortio mundi abstrahitur, nec cupiditas eum obligat consentientem, nec cruciat sentientem. |
| 4 | [ CAP. XVII. N. 4. Alii, qui a saeculo et corpore et corde disiunctus est. Quod commodius videtur. AREV. ] Bonum est corporaliter remotum esse a mundo, sed multo est melius voluntate; utrumque vero perfectum; ille ergo perfectus est, qui huic saeculo et corpore et corde discretus est. |
| 5 | [ 5. Est apud Iob, XXXIX: Contemnit, inquit, multitudinem civitatis, et clamorem exactoris non audit; quem locum eodem quo Isidorus modo Gregor. interpretatur, lib. XXX Moral., cap. 12, et Cass., coll. 17, cap. 6. LOAISA. ] Onager, ut ait Iob, contemnit civitatem, et monachi communem saecularium civium conversationem. Hi adversa vitae nostrae appetunt, prospera contemnunt, ut, dum ab eis haec vita despicitur, futura inveniatur. |