monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16
Isidorus, Sententiae, 3, XV. De contemplatione et actione. <<<     >>> XVII. De sanctis qui se a consortio saeculi separant.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XVI. De contemptoribus mundi.

1 [

CAP. XVI. N. 1. De tribus vocationum generibus ab homine, a Deo, et ex necessitate, disserit Phanutius, Antonii discipulus, apud Cassian., coll. 3, cap. 3; et similiter de tribus abrenuntiationum modis, eadem collat., cap. 6, ac toto pene libro. Ambrosius, de Fuga saeculi, pie omnes ad mundi contemptum adhortatur. LOAISA.

]
Ea quae saeculi amatoribus chara sunt, sancti velut adversa refugiunt; plusque adversitatibus mundi gaudent, quam prosperitatibus delectantur.
2 Alienos esse a Deo quibus hoc saeculum ad omne commodum prosperatur. Servis autem Dei cuncta huius mundi contraria sunt; ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium ardentius excitentur.
3 Magna apud Deum refulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit. Nam revera necesse est ut quem mundus odit diligatur a Deo.
4 [

4. Paulus, XI ad Hebraeos: Quia peregrini et hospites sunt super terram. Et I Petri: Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos. LOAISA.

]
Sanctos viros in hoc saeculo legimus peregrinos esse, et hospites [Hebr. 11, 13]; unde et reprehenditur Petrus quod tabernaculum in monte figere cogitavit [Matth. 17, 4], quia sanctis in hoc mundo tabernaculum non est, quibus patria et domus in coelo est.
5 Sancti viri ideo contemnere cupiunt mundum, et motum mentis ad superna revocare, ut ibi se recolligant, unde defluxerint, et inde se subtrahant, ubi dispersi sunt.
6 [

6. In hac sententia triplicem abrenuntiationem complectitur Isidorus, de qua Cassianus, collat. 3, cap. 6, ut supra retuli. LOAISA.

Ibid. Quasi herbae. Allusum ad illud Isaiae: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. LOAISA.

]
Iusti, qui rebus honoribusque, ac vitae blandimentis renuntiant, proinde se ab omni terrena possessione mortificant, ut Deo vivant; ideoque saeculi huius blanditias calcant, ut validiores ad vitam illam de huius vitae mortificatione consurgant. Cuncta quippe temporalia, quasi herbae virentes, arescunt et transeunt; ideoque pro aeternis rebus, quae nunquam arescunt, recte ista Dei servus contemnit, quia in eis stabilitatem non aspicit.
7 Qui post renuntiationem mundi ad supernam patriam sanctis desideriis inhiat, ab hac terrena intentione, quasi quibusdam pinnis, sublevatus erigitur, et in quo lapsus erat, per gemitum conspicit, et ubi pervenerit, cum gaudio magno intendit. Qui vero, a contemplationis requie reflexus, in curas huius saeculi incidit, si ad memoriam sui revertatur, protinus ingemiscit; quantumque fuerint tranquilla quae perdidit, et quam confusa sint in quibus cecidit, ex ipsa laboris sui difficultate cognoscit. Quid enim in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid hic securius quam huius saeculi nihil appetere? Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis eius curis et sollicitudinibus conturbantur. Qui autem eum odiunt, nec sequuntur, internae quietis tranquillitate fruentes, futurae pacis requiem, quam illi exspectant, hic quodammodo habere iam inchoant.
Isidorus HOME

bnf6413.295 csg228.204

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik