| 1 | [ CAP. XIV. N. 1. Augustin., lib. II Soliloquiorum, non alia ratione melius veritatem quaeri posse affirmat, quam interrogando et respondendo. Et lib. I Academ. Quaest., disput. 1, cap. 3: Veritatis sola inquisitio perfectum sapientiae munus est. LOAISA. ] Cum sit utilis ad instruendum lectio, adhibita autem collatione maiorem intelligentiam praebet. Melius est enim conferre quam legere. |
| 2 | Collatio autem docibilitatem facit. Nam propositis interrogationibus cunctatio rerum excluditur, et saepe obiectionibus latens veritas approbatur. Quod enim obscurum aut dubium est, conferendo cito perspicitur. |
| 3 | [ 3. August. tradit disputandi normam lib. de Utilitate credendi ad Honoratum. Separatis, inquit, nugis locorum communium, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione confligat. LOAISA. ] Multum prosunt in collatione figurae. Res enim quae minus per se advertuntur, per comparationem rerum facile capiuntur. Nam saepe sub specie alia spirituales causas Scripturae divinae insinuant; et, nisi per aliquam evidentem ostensionem, vix apparent occulta legis mysteria. |
| 4 | [ 4. Sic Paulus, II Tim. II: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites. Et ad Titum fere idem, cap. III: Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones et pugnas legis devita; sunt enim inutiles, et vanae; ubi quaestiones multas ineruditas appellat, Ambrosio auctore, quae ex contentione fiunt, et sine ullo fructu disciplinae Christianae. LOAISA. ] Sicut instruere solet collatio, ita contentio destruit. Haec enim, relicto sensu veritatis, lites generat, et pugnando verbis etiam in Deum blasphemat. Inde et haereses, et schismata, quibus subvertitur fides, veritas corrumpitur, scinditur charitas. [II Tim. |
| 5 | Contentiosorum studium non pro veritate, sed pro appetitu laudis, certat; tantaque est in his perversitas, ut veritati cedere nesciant, ipsamque rectam doctrinam evacuare contendant. |
| 6 | [ 6. Fidelium. Al., infidelium; hoc est, contra infideles. AREV. ] In disputatione fidelium cavenda est propositionum artificiosa subtilitas, quae callidis obiectionibus retia tendit; ita enim versutis assertionibus pravorum disputatio innodatur, ut recta esse simulent quae perversa persuadent. |
| 7 | Lectio memoriae auxilio eget. Quod si fuerit naturaliter tardior, frequenti tamen meditatione acuitur, ac legendi assiduitate colligitur. |
| 8 | [ 8. Obtergit. Ita est in Goth. Tolet.; nam a Salmant. abest tota sententia, in reliquis omnibus, obliterat. LOAISA. ] Saepe prolixa lectio longitudinis causa memoriam legentis obtergit. Quod si brevis sit, submotoque libro sententia retractetur in animo, tunc sine labore legitur, et ea quae lecta sunt recolendo a memoria minime excidunt. |
| 9 | Acceptabilior est sensibus lectio tacita quam aperta; amplius enim intellectus instruitur, quando vox legentis quiescit, et sub silentio lingua movetur. Nam clare legendo et corpus lassatur, et vocis acumen obtunditur. |