| 1 | [ CAP. XIII. N. 1. Citatur in collectis Gratiani, dist. 37, cap. Ideo prohibetur. In tota illa distinct. saecularium librorum agitur ex decreto concil. Carthag. IV, c. 16, et Hieronym., et Rabano, et Beda, et Clemente. LOAISA. Ibid. Paulinus, epist. 7: Negant Camoenis, nec patent Apollini Dicata Christo pectora. De lectione episcoporum, et sacerdotum, et quomodo, iuxta Apostoli sententiam, attendere debeant lectioni, exhortationi et doctrinae, est in collectis Gratiani, d. 36, c. Qui ecclesiasticis disciplinis; et, si quis vult, ex Sozimo in epist. 1 ad Hesychium; et Orig., homil. 6 ad caput VIII Levit. Et Gregorius, lib. IX Registr., epistola 48, Desiderium episcopum reprehendit, quod grammaticam quibusdam exponeret, quia in uno se ore cum Iovis laudibus Christi laudes non capiunt. Non omnia tamen poetarum figmenta protinus Christianis interdicuntur, sed ea duntaxat quae libidinis fomenta excitant. Nam, ut Ambros. docet, lib. III de fide S. Trinitatis, in principio tom. II, etiam in divinis Scripturis poetarum inveniuntur colores, et similitudines, et versiculi poetarum divinis libris inserti sunt. Nam et gigantes. et vallem Titanum prophetici sermonis series non refugit, et Isaias sirenas et filias passerum dixit, et Ieremias. Unde August., lib. II de Civit. Dei, cap. 8, improbat quidem studium tragoediarum, et comoediarum, et poeticarum fabularum, sed earum duntaxat, quae verborum obscenitate compositae sunt, puerisque earum lectionem interdicit. Idque non solum ipse, atque alii sancti Patres, verum etiam gentiles, qui virtutum leges tradunt, inter quos est Plato, lib. de Legibus, et alii. Vide Augustin. ipsum, lib. XIV de Civitat. Dei. LOAISA. Ibid. Sedulius initio Carminis Paschalis, etc. Quum sua gentiles studeant figmenta poetae, Vide PP. apostolicos Cotelerii, tom. I, pag. 204. Ante hanc sententiam: Ideo prohibetur Christianis; vel, ut alii habent, Christianus, nonnulli praemittunt aliam his verbis: Poetae ideo in libris suis Venerem impudicam, Martemque adulterum deum appellare voluerunt, ut persuaderent mentibus hominum quasi deum imitari malum, ut dum libidinosa persuasione eorum flagitia confidenter committunt, non quasi homines peritos, sed quasi coelestes deos imitari videantur. Ideoque prohibetur, etc. Ita vetus Editio. Quod autem ait Vezzosius, Loaisam fateri id abesse a veterum Mss., id in Editione Grialii non apparet. AREV. ] Ideo prohibetur Christianus figmenta legere poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum mentem excitant ad incentiva libidinum. Non enim solum thura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo. |
| 2 | [ 2. Proficere. Vezzosius edidit perficere; sed fatetur melius fortasse esse proficere. AREV. ] Quidam plus meditari delectantur gentilium dicta propter tumentem, et ornatum sermonem, quam Scripturam sanctam propter eloquium humile. Sed quid prodest in mundanis doctrinis proficere, et inanescere in divinis; caduca sequi figmenta, et coelestia fastidire mysteria? Cavendi sunt igitur tales libri, et propter amorem sanctarum Scripturarum vitandi. |
| 3 | [ 3. Eloquia autem sacra. Sic vetus Editio; nec video cur Loaisa, sive Grialius et Vezzosius adoptaverint eloquentia autem sacra. Alvarus Cordubensis, in epistola 4 ad Ioannem, apud Florezium, Hisp. sacr. tom. XI, pag. 117, ita refert hunc locum: Audi nunc quid Isidorus sanctissimus dicat: Gentilium dicta, etc., eloquia autem sacra, etc. Quod autem addit: Intende quid dicat: Quod eloquentia inculta sit sacra, etc., id minime arguit quod in textu Isidori non sit legendum eloquia. AREV. ] Gentilium dicta exterius verborum eloquentia nitent, interius vacua virtutis sapientia manent; eloquia autem sacra exterius incompta verbis apparent, intrinsecus autem mysteriorum sapientia fulgent. Unde et Apostolus: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus [II Cor. |
| 4 | Sermo quippe Dei occultum habet fulgorem sapientiae et veritatis repositum in verborum vilissimis vasculis. |
| 5 | [ 5. Sic Paulus I Cor. II: Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. LOAISA. ] Ideo libri sancti simplici sermone conscripti sunt, ut non in sapientia verbi, sed in ostensione spiritus homines ad fidem perducerentur [I Cor. |
| 6 | [ 6. Humilem Chr. Ita Goth. Salm. et alii Mss. Humilitatem Christianam, Tolet. LOAISA. ] Omnis saecularis doctrina spumantibus verbis resonans, ac se per eloquentiae tumorem attollens, per doctrinam simplicem et humilem Christianam evacuata est, sicut scriptum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi [I Cor. |
| 7 | Fastidiosis atque loquacibus Scripturae sanctae minus propter sermonem simplicem placent. Gentili enim eloquentiae comparata videtur illis indigna. Quod si animo humili mysteria eius intendant, confestim advertunt quam excelsa sunt quae in illis despiciunt. |
| 8 | [ 8. Ambros., epist. 5, ad Sabinum; in princ. LOAISA. ] In lectione non verba, sed veritas est amanda. Saepe autem reperitur simplicitas veridica, et composita falsitas, quae hominem suis erroribus illicit, et per linguae ornamenta laqueos dulces aspergit. |
| 9 | [ 9. Alludit ad illud Pauli: Scientia inflat, charitas aedificat. LOAISA. Ibid. Psalm. LXX. Ubi Basilius probat Symmachi versionem: Quoniam adnumerare nequeo, ingrediar in potentias Domini, quoniam politius erat illud: Os meum annuntiabit iustitiam tuam. Haec autem promissio, quia maior est viribus humanis, subiecit: Quoniam connumerare nequeo; tales enim Scripturas non est natura mea assecuta. Attamen ingrediar in potentias Domini, ut humanae naturae imbecillitatem possibilem reddam. Idem Theodoretus. Augustinus, quod alii Codd. habent negotiationem, et de litteratura haereticorum, et negotiatione exponit: Sunt, inquit, qui de omnibus litteris, tam sacris quam profanis interpretentur, ut est illud Isai. XXIX: Nescio litteras, quasi dicat, non satis intelligo Scripturas sacras, neque mysteria quae in eorum sensu abdita latent incognita: litteraturam vocat legem Moysis in cortice et littera; cognoscere interpretatur approbare. Quasit dicat: Non approbavi litteram occidentem, intravi in potentias, vivificante spiritu filii Dei, recolendas atque annumerandas, satis mihi erit meditari et dicere aliis Deum omnia posse; et tota ratio facti mihi erit potentia facientis. LOAISA. ] Nil aliud agit amor mundanae scientiae, nisi extollere laudibus hominem. Nam quanto maiora fuerint litteraturae studia, tanto animus arrogantiae fastu inflatus maiore intumescit iactantia. Unde et bene psalmus ait: Quia non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini [Psal. |
| 10 | Simplicioribus litteris non est praeponendus fucus grammaticae artis. Meliores sunt enim communes litterae quia simpliciores et ad solam humilitatem legentium pertinentes, illae vero nequiores, quia ingerunt hominibus perniciosam mentis elationem. |
| 11 | [ 11. Grammaticos hic vocat Aristarchos illos qui sibi de omni doctrina iudicium vendicabant, censores doctrinae, et styli; quorum et inanem tumorem reprehendit August., lib. de catechizand. Rudibus, cap. 9. Sedulo monendi sunt scholastici, ut, humilitate induti Christiana, discant non contemnere quos cognoverint morum vitia quam verborum amplius devitare. Et habetur d. 38. Unde de sensu et intelligentia divinarum litterarum, non de grammatica, certandum docet lib. II Doctrinae Christ., c. 13. Rursus utile esse grammaticorum tropos praenoscere ad intelligentiam litteralis Scripturae sensus, docet lib. III, cap. 29. Et d. 37, fuse, sub nomine Hieronymi, in I caput Epist. ad Titum. Si quis, inquit, artem noverit grammaticam, vel dialecticam, ut recte loquendi rationem habeat, et inter falsa et vera diiudicet, non improbamus; geometria, et arithmetica, et musica habent in sua scientia veritatem, sed non est scientia illa scientia pietatis. Scientia pietatis est nosse legem, intelligere prophetas, Evangelio credere, apostolos non ignorare; grammaticorum autem doctrina etiam potest proficere ad vitam, dum fuerit in meliores usus assumpta. Clemens Alexandr., Strom. I, ex sententia Eupolemi, tradit Moysem primum fuisse sapientem, et grammaticam primo tradidisse Iudaeis, et Phoenices a Iudaeis cepisse. Idem Basilius homilia πρὸς τοὺς νέους. Ibid. Hoc loco Isidorus moderatus, prudensque, ut ait Vezzosius, mollit quodammodo quae ante dixerat, et indicat quo fine libri profani utiliter et sine culpa legi possint. Isidorus ipse mentem suam aperit, in Exodum, cap. 16, n. 2: In auro, et argento, ac veste Aegyptiorum significatae sunt quaedam doctrinae quae ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur. Facile esset hoc argumentum amplificare. AREV. ] Meliores esse grammaticos quam haereticos. Haeretici enim haustum lethiferi succi hominibus persuadendo propinant, grammaticorum autem doctrina potest etiam proficere ad vitam, dum fuerit in meliores usus assumpta. |