monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12
Isidorus, Sententiae, 3, XI. De superbis lectoribus. <<<     >>> XIII. De libris gentilium.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XII. De carnalibus lectoribus et haereticis.

1 [

CAP. XII. N. 1. Divinae legis intellectus exterior verborum carnalis a doctoribus dicitur ex eo quod est apud Paulum, ad Coloss. II, de seductoribus scriptum: Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput. Inde est apud Augustin. frequens carnaliter intelligere, et terrena carnalisque iustitia, praesertim in expositione Epist. ad Galatas, c. III, et in expositione psalm. X. Spiritualiter, inquit, legem intelligentibus sacramentum est libertatis; carnaliter autem sentientibus si Iudaei sunt, iugum est servitutis; si pagani, aut haeretici, velamen est caecitatis. Similiter Hieronymus, ad Algasiam, quaest. 10: Frustra inflatur Iudaeus, et tumet sensu carnis suae, carnaliter cuncta intelligens, et traditionum Iudaicarum deliramenta perquirens, non tenens caput. LOAISA.

Ibid. Verba legis. Ut est illud a Coelestino PP. Galliarum sacerdotibus inhibitum, qui amicti palliis, et lumbis praecincti, in ecclesia ministrabant, ut illud Domini praeceptum, Sint lumbi vestri praecincti, ad verbum implerent. Epist. 2 ad episcopos Galliae. Qui credunt, inquit, se sanctae Scripturae fidem non per spiritum, sed per litteras completuros, etc. Et hoc non solum de lege divina, sed etiam de civili dictum est. LOAISA.

]
Nequaquam legem intelligit qui carnaliter verba legis percurrit, sed is qui eam sensu interioris intelligentiae perspicit. Nam qui litteram legis intendunt, eius occulta penetrare non possunt.
2 [

2. Ut de Hebionitis tradit Augustin., lib. de Haereticis ad Quodvultdeum. LOAISA.

]
Multi enim non intelligendo spiritualiter Scripturas, nec eas recte sentiendo, in haeresim devoluti sunt, atque in multis erroribus defluxerunt.
3 [

3. Liga. In Excusis, signa, male; ita enim Isaias, VIII: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Hunc locum interpretatur Eusebius Caesariens., lib. VII, cap. 3, Demonstrat. Evang., et Cyprianus, lib. I adversus Iudaeos, cap. 9, de cessatione legis Mosaicae, quasi dicat, inquit: Claude legem Moysis, et aperi lenem Christi apostolis et discipulis traditam. LOAISA.

Ibid. Ioann. XIII, In hoc cognescent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem, et ita est in Cod. Seguntino. LOAISA.

]
In solis fidelibus religata est lex, testante Domino per Prophetam: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis [Isai. 8, 16]; ne eam aut Iudaeus intelligat, aut haereticus, quia non est Christi discipulus. Unitatem quippe pacis, quam Christus docuit, non sequuntur; de qua idem Dominus dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem inter vos habueritis.
4 [

4. Legitimum Scripturae sensum et verum corrumpere, proprium haereticorum est, ut divus Petrus de Epistolis Pauli dicit, Epist. II, cap. III. In quibus, inquit, sunt difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem. Idque etiam annotavit divus Gregor., lib. Moral. XX, cap. 9. Augustinus item, in psalm. XLVIII, conc. 1: Omnia, inquit, divina eloquia salubria sunt bene intelligentibus, periculosa vero iis qui ea volunt ad sui cordis perversitatem detorquere, potius quam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere. Hinc Hieronymus illud: De sensu est haeresis, non de Scriptura. Idem Vincentius Lirinensis monachus in aureo libello adversus haereses. Unde de vero sensu Scripturae tradendo ac retinendo multa in constitut. divi Clementis inserta sunt. Concil. etiam Constantinop. VI, cap. 2, idem probatur. Idem in concil. Lateran. I, sub Martino I, adversus Paulum Censtant. episc. sic decretum est: Si quis non confitetur, secundum sanctos Patres, proprie et vere, et omnia quae tradita sunt, et praedicatu sanctae et apostolicae Dei Ecclesiae ab ipsis sanctis Patribus et probabilibus et universalibus quinque conciliis, usque ad unum apicem, verbo et mente, sit condemnatus. Et in altero Lateranensi, sub Iulio II et Leone X, sess. 10, sub Leone: Mandamusque omnibus qui praedicandi onus sustinent, quique in futurum sustinebunt, ut evangelicam veritatem et sanctam Scripturam, iuxta declarationem et interpretationem doctorum quos Ecclesia Dei vel usus diuturnus approbavit, legendoque hactenus recepit, et in posterum recipiet, praedicent et explanent; nec quidquam eis proprio sensu contrarium vel dissonum adiiciant; sed illis semper insistant quae ab ipsis sacrae Scripturae verbis rite ac sane, et praefatorum interpretationibus intellectis, non discordant. Quam regulam sancti Patres Spiritu sancto afflati novissimo universali concilio Tridentino rursus ad coercenda petulantia huius temporis haereticorum ingenia tradiderunt, sess. 4. August., lib. XII Confess., cap. 25, docet quomodo is sit sensus Scripturae, qui sit omnis doctorum Ecclesiae, communisque sententia sit Dei sententia. LOAISA.

]
Scripturas haeretici sano sensu non sapiunt, sed eas ad errorem pravae intelligentiae ducunt; neque semetipsos earum sensibus subdunt, sed eas perverse ad errorem proprium pertrahunt.
5 Doctores errorum pravis persuasionibus ita per argumenta fraudulentiae illigant auditores, ut eos quasi in labyrinthum implicent, a quo exire vix valeant.
6 Tanta est haereticorum calliditas, ut falsa veris, malaque bonis permisceant, salutaribusque rebus plerumque erroris sui virus interserant, quo facilius possint pravitatem perversi dogmatis sub specie persuadere veritatis.
7 [

7. Familiare est haereticis pestilens suum virus, non solum nomine et auctoritate doctissimorum tegere, verum etiam venenata vesaniae suae pocula sub apostolorum titulo insipientibus propinare, quo dulcius faciliusque ab eis hauriantur. Hinc Pauli nomine Thessalonicensibus Epistola mittitur, sicut innuit II Thess.: Neque per Epistolam, tanquam per nos missam. Hinc etiam pseudepigrapha illa, liber Seth filii Noe, Scriptura Cham, Evangelium Petri, Thomae, Matthiae. Hinc Pauli Raptus, Salomonis Incantationes, et huius generis infinita alia, ut tradit Euseb., lib. III Hist. eccles., cap. 19, et concil. Nicaen. II. Priscillianus etiam, et Dictinius haeretici, scripturas sub nomine prophetarum, apostolorum et patriarcharum publicarunt concil. Brachar. Nicephorus etiam, libr. XVI Hist. eccles., cap. 28, asserit Apollinaris haeretici libellos Athanasio, Gregorio et Iulio attributos; sic et Epiphanio Cypri episcopo Ibae epistolam falso imposuerunt, ut est in concil. Nicaeno II. Et Augustino articuli falso impositi. Prosper obiect. Vincent., cap. 15. Nostris etiam exulceratissimis temporibus Oecolampadii volumen adversus sacramentum Eucharistiae Bertramio presbytero ad Corolum Magnum ascribitur; Carolostadii opus adversus imagines ipsi Carolo Magno; Calvini quidam liber Alcuino Caroli Magni praeceptori, ut docte adnotavit Xystus, in Bibliotheca sua. LOAISA.

Ibid. Sic Clementis, Dionysii, Origenis, Athanasii et aliorum nobilium doctorum scripta depravata ab haereticis fuere, ut Pamphylius martyr, Eusebius Caesariens., Didymus, Ruffinus, et alii tradunt. Concilia etiam eidem iniuriae fuerunt obnoxia, ut in sexto general. concil. Constantin., act. 14, constat. An vero Origenis libri ab haereticis (ut hoc obiter moneam) corrupti fuerint, longam Picus Mirandulanus disputationem texit. Contra eos porro qui flagitium hoc admittere non verentur, et falsos pro veris libros obtrudere audent, ita in Const. apost. statuitur: Si quis falso inscriptos libros, tanquam sacros, in ecclesia ad populi et cleri corruptionem publicaverit, deponitor. LOAISA.

Ibid. In nota Loaisae erat Dictivius, mendose, pro Dictinius. De pseudepigraphis libris in hanc rem plura congerit Fabricius, in opere cui titulum fecit: Codex pseudepigraphus Novi ac Veteris Testamenti. Videri etiam possunt Acta Academiae Barcinonensis, pag. 268. De veterum Codicum corruptoribus abunde disserui in prolegomenis ad Sedulium, cap. 7, ac nonnulla addidi in Isidorianis, cap. 70, num. 23 et seqq., et cap. 108. Quod vero Loaisa cum Xysto Senensi aliisque viris doctis, putabat haereticos sui temporis Bertramio, qui et Bertramnus et Ratramnus dicitur, et Alcuino quaedam opera supposuisse, id falsum esse iam diu compertum fuit. Relege Isidoriana, cap. 30, num. 18, et cap. 67, num. 12. Quod cum catholici bonae fidei iam fateantur, nihil certe erat causae cur Ittigius, in opere de Bibliothecis Patrum, pag. 167, hanc controversiam magno apparatu in catholicorum odium excitaret, qui etiam contra Petrum de Marca acriter invehitur. Caeterum Ratramnum in suis operibus nihil contra catholicam de Eucharistia doctrinam asseruisse contendit Acherius, in praefat. ad I tom. Spicilegii. AREV.

]
Plerumque sub nomine catholicorum doctorum haeretici sua dicta conscribunt, ut indubitanter lecta credantur. Nonnunquam etiam blasphemias suas latenti dolo in libris nostrorum inserunt, doctrinamque veram adulterando corrumpunt, scilicet vel adiicendo quae impia sunt, vel auferendo quae pia sunt.
8 [

8. Sic habet Apostolus, I Thess V: Prophetias nolite spernere; omnia autem probate. LOAISA.

]
Caute meditanda cautoque sensu probanda sunt quae leguntur, ut, iuxta apostolica monita [I Thess. 5, 20, 21], et teneamus quae recta sunt, et refutemus quae contraria veritati existunt; sicque in bonis instruamur, ut a malis illaesi permaneamus.
Isidorus HOME

bnf6413.286 csg228.242

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik