| 1 | [ CAP. XI. N. 1. Totum hoc caput desumptum est a Gregor., lib. Moral. XX, cap. 11, dum exponit illud Iob: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. LOAISA. ] Plerique, scientia accepta Scripturarum, non ad Dei gloriam, sed ad suam laudem utuntur, dum ipsa scientia extolluntur, et ibi peccant, ubi peccata mundare debuerant. |
| 2 | [ 2. Semper enim. Sic Gregor., lib. XX Moral., cap. 9: Quo plus appetunt, plus amittunt. LOAISA. ] Nunquam consequuntur legendo perfectam scientiam arrogantes. Nam quamvis sapientes in superficie videantur, medullitus tamen veritatis arcana non tangunt, quia superbiae nube praepediuntur. Semper enim superbi legunt, quaerunt et nunquam inveniunt. |
| 3 | Divinae legis penetralia humilibus, et bene ad Deum intrantibus patent; pravis autem atque superbis clauduntur. Nam quamvis divina eloquia in lectione arrogantibus sint aperta, in mysterio tamen clausa sunt atque occulta. |
| 4 | [ 4. Luxit, Tolet. Got., pro lux sit. LOAISA. Ibid. Inde, etc. Augustin., sermon. de tempore 30, de Iudaeis ita ait: Apud Iudaeos solas divinas litteras remansuras, quibus gentes instruerentur, illi excaecarentur. LOAISA. Ibid. Lux sit. Ita edidi, et in nota Loaisae addidi pro LUX SIT. Alioquin videri possit dubium an Loaisa voluerit luxit. In textu Grialii est luxsit ita unitum. Posset legi lux est, aut lucet, ut postea tenebrescit. AREV. ] Dum sermo Dei fidelibus lux sit, reprobis autem ac superbis quodammodo tenebrescit; et unde illi illuminantur, inde isti excaecantur. |