monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10
Isidorus, Sententiae, 3, IX. De assiduitate legendi. <<<     >>> XI. De superbis lectoribus.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT X. De doctrina sine gratia.

1 [

CAP. X. N. 1. Divus Hilarius, in psalm. CXXV, in principio, docet doctissime non esse sensu nostro Scripturas sanctas accipiendas, ut haeretici faciunt, sed eius dono atque ope intelligendas qui dixit: Accipite Spiritum sanctum, et aperuit Scripturarum abstrusa et recondita sensa. Docet idem divus Hieronymus, epistola ad Paulinum, in fine. Unde Cyprianus, de unitate Ecclesiae fere in medio eos corruptores Evangelii nominat, dum depingit haereticorum mores elegantissime; et ut divus Hieronymus de ipso ait ad Paulinum in fine, instar fontis purissimi, dulcis incedit, et placidus. LOAISA.

Ibid. Infundatur. Videtur exponere illud psalm. CXVIII, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. LOAISA.

Ibid. Ultima. Al., intima. Advertit Vezzozius Semipelagianum saltem fore qui id negaret. AREV.

]
Doctrina sine adiuvante gratia, quamvis infundatur auribus, ad cor nunquam descendit; foris quidem perstrepit, sed interius nil proficit. Tunc autem Dei sermo infusus auribus ad cordis ultima pervenit, quando Dei gratia mentem interius, ut intelligat, tangit.
2 Sicut enim quosdam flamma charitatis suae Deus illuminat, ut vitaliter sapiant, ita quosdam frigidos torpentesque deserit, ut sine sensu persistant.
3 Plerique acumine intelligendi vivaces existunt, sed loquendi inopia angustantur. Quidam vero in utrisque pollent, quia et sciendi copiam, et dicendi efficaciam habent.
Isidorus HOME

bnf6413.284 csg228.241

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik