| 1 | [ CAP. VIII. N. 1. Timotheum Paulus erudit: Attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Lectio enim frequens (inquit Ambrosius, lib. I super Beatus vir) nec intermissione aliqua destituta, doctrinae munus operatur. Augustinus etiam, serm. 112 de tempore, tom. X, erudite de lectione Scripturarum disserit. LOAISA. Ibid. Melius est. Orationem etiam praeponit lectioni Hieronym, ad Furiam. LOAISA. Ibid. Adhelerus, in admonit. ad Nosuindam, cap. 13: Dicit enim Isidorus quod orationibus mundamur, lectionibas instruimur. AREV. ] Orationibus mundamur, lectionibus instruimur; utrumque bonum, si liceat; si non liceat, melius est orare quam legere. |
| 2 | [ 2. Ex Augustino, ad verbum, serm. 112 de tempore. Et eodem loco sententia quarta est. LOAISA. Ibid. Ita Gothus Cod. Nam cum oramus ipsi, cum Deo loquimur. Sicque Augustinus. LOAISA. ] Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter et legere. Nam cum oramus, cum Deo ipsi loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. |
| 3 | Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus; quae autem didicimus, meditationibus conservamus. |
| 4 | Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum: sive quia intellectum mentis erudit, seu quod a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Excitati enim saepe illius sermone, subtrahimur a desiderio vitae mundanae; atque accensi in amorem sapientiae, tanto vana spes mortalitatis huius nobis vilescit, quanto amplius legendo spes aeterna claruerit. |
| 5 | [ 5. Id docet Augustin., lib. de doctrina christiana IV, cap. 4, officium doctoris divinae Scripturae depingens; ubi distinguit inter sapienter dicere, et eloquenter; et tria illa eloquentis munera, docere, delectare, flectere, ad Scripturarum lectionem detorquet. Ibidem, cap. 12: Docere, inquit, est necessitatis; delectare, suavitatis; flectere, victoriae. Horum trium quod primo loco positum est, hoc est, docendi necessitas, in rebus est constituta, quas dicimus, reliqua duo in modo quo dicimus docendo. Quod hic Isidorus dixit, qua utilitate et dignitate dicatur, utilitas ad delectationem, dignitas ad victoriam spectat. LOAISA. ] Geminum est lectionis studium: primum, quomodo Scripturae intelligantur; secundum, qua utilitate vel dignitate dicantur. Erit enim antea quisque promptus ad intelligendum quae legit, sequenter idoneus ad proferendum quae didicit. |
| 6 | [ 6. Id. Augustinus passim docet, praesertim psalm. XI. Et lib. de opere Monachorum, in fine, cap. 17. LOAISA. Ibid. Ad implendum. Hieronym., comm. in Mich. II: Tunc Scripturae prosunt legenti, si quod legitur opere compleatur. Idque idem laudat in Marcella vidua, in eius epitaphio ad Principiam. LOAISA. ] Lector strenuus potius ad implendum quae legit, quam ad sciendum, erit promptissimus. Minor enim poena est nescire quid appetas, quam ea quae noveris non implere. Sicut enim legendo scire concupiscimus, sic sciendo recta quae didicimus implere debemus. |
| 7 | Lex Dei et praemium habet, et poenam legentibus eam. Praemium his qui eam bene vivendo custodiunt; poenam vero eis qui eam male vivendo contemnunt. |
| 8 | [ 8. Hieronymus, ad Principiam, in epitaphio Marcellae viduae: Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam non pia reprehendit conscientia. LOAISA. Ibid. Psalm. CXVIII. Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Sic habet Editio nostra Latina. Augustin., in enarratione conc. 4 in hunc psalm.: Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. Pagninus ita: Tunc non pudore afficiar, cum respexero ad omnia praecepta tua. Estque futuri temporis cum perspexero. Id est, cum intelligam et comprehendam cur illa imperaveris. Nam paucis datum est ut omnium Dei praeceptorum teneant rationes et causas, eorumque mandata diligenter exsequantur. LOAISA. Ibid. Dum respicio in omnia mandata tua. Sabatierius, ad Psalm. CXVIII, 6, notat ita id exstare in Breviario Romano et Mozarabico. AREV. ] Omnis qui a praeceptis Dei discedit opere, quoties eadem Dei praecepta legere vel audire potuerit, corde suo reprehensus confunditur, quia id quod non agit memoratur, et teste conscientia interius accusatur. Unde et David propheta deprecatur dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua [Ps. |