monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7
Isidorus, Sententiae, 3, VI. De tentamentis somniorum. <<<     >>> VIII. De lectione.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT VII. De oratione.

1 [

CAP. VII. N. 1. Idem August., lib. de salutaribus documentis, cap. 28. I Pet. IV: Estote itaque prudentes, vigilate in orationibus. Est autem subdat in Mss. o. et Edit. vet., non convertat. LOAISA.

]
Hoc est remedium eius qui vitiorum tentamentis exaestuat, ut quoties quolibet tangitur vitio, toties ad orationem se subdat, quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit.
2 [

2. Alii, psallendo pro pulsando, et obstrepunt pro obrepunt. AREV.

]
Tam perseveranter intendere oportet animum nostrum orando, atque pulsando, quousque importunas desideriorum carnalium suggestiones, quae nostris obrepunt sensibus, fortissima intentione superemus; ac tandiu insistere, quousque persistendo vincamus. Nam negligentes orationes nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt.
3 Quando quisque orat, sanctum ad se spiritum advocat. At ubi venerit, confestim tentamenta daemoniorum quae se mentibus humanis immergunt, praesentiam eius ferre non sustinentes, effugiunt.
4 [

4. Id Gregor. probat lib. XXII Moral., cap. 18, dum exponit illud Iob: Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat? Neque tamen reiicit hoc loco Isidorus vocalem orationem. Nam cum duplex in Ecclesia sit oratio, communis et privata, communis fit in persona totius Ecclesiae, et ideo est vocalis, et alta voce prolata. Probat id forma orandi a Christo apostolis praescripta Matth. VI. Orantes nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Et infra: Sic ergo vos orabitis: Pater noster: quo in loco orationem haud dubie in voce constituit. Et Luc. XI apparet, quod Dominus voce oraret: Et factum est, inquit evangelista, dum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis suis ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit Ioannes discipulos suos; et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater noster. Dum oratis, inquit, dicite: quod omnino voce fit. Hinc concil. Toletan. tertio, c. 2, praecipitur in omnibus ecclesiis Symbolum fidei recitandum, priusquam Orationem Dominicam voce clara praedicandam, quo fides vera manifesta sit, et testimonium habeat, et ad Christi corpus et sanguinem praelibandum pectora populorum fide purificata accedant. Et concil. Tolet. IV, cap. 9, Orationem Dominicam quotidie dicendam esse in publico, aut privato officio decernitur, idque probatur auctoritate Cypriani, Hilarii, Augustini. Et concil. Gerundens., can. 10, dicitur, post matutinas et vespertinas preces Orationem Dominicam proferendam. Haec omnia, et alia complura, quae a viris doctissimis collecta sunt, ad orationem publicam astruendam spectant, cuius ratio atque natura requirit ut sit vocalis. Et inde ortum habuit Ecclesiae cantus, quem Paulus probat ad Ephes. V: Loquentes, inquit, vobismetipsis in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, et ad Colos. III. Idem Actorum etiam VI: Media nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum, et audiebant eos qui in custodia erant. Hanc antiquam in Ecclesia cantus consuetudinem praeter multa testimonia sanctorum Dionysii, Tertulliani, et usus antiphonarum, et responsoriorum, et hymnorum, eorumque modulationem Nicephorus apostolis tribuit, l. XVIII, cap. 51. Sunt etiam conciliorum loca insignia, ut Tolet. IV, cap. 14, 15, et Turon. II, sub Pelagio primo, et Laodic., sub Liberio, cap. 59, ubi statuitur quae psallere et legere in Ecclesia conveniat, et can. 15 psalmistarum officium praescribitur. Atque hactenus de communi seu publica oratione, in qua excolenda multum laborarunt Hilarius, Gregorius, Ambrosius et Isidorus. Oratio vero privata et singularis potest esse sine voce, de qua loquuntur sancti, cum orationem cordis laudant, ut Cyprianus in expositione Orationis Dominicae, et August., psalm. CXVIII, et Gregor., lib. XXII Moral., cap. 18. Quamvis vox cordi adiuncta excitat et promovet plurimum interiorem animi affectum, ut qui habitat intus in pectore, ipse sit et in voce, et totus homo animo et corpore Deo serviat, et, ut inquit Cyprianus, divinis oculis placeat et habitu corporis, et modo vocis, dum Deo reddit labiorum vitulos, ut ait Oseas, et affectum, amoremque animo conceptum ex quadam redundantia voce exprimat, unde Paulus corde credit, et ore confitetur. Et David psal. XV: Laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea. Et Iob: Conceptum sermonem tenere quis poterit? Multae sunt commoditates et utilitates animi, quae ex perfecta oratione vocali homini proveniunt. Verum si ab ea seiungas cordis affectum, et intentionem, solumque sit volubilis, et vaga oratio, atque verbosa, longe praestat ea quae corde tantum fit; quod probat Cyprianus de Oratione Dominica, dum ait non passim oportere ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem, commendandam modeste Deo, tumultuosa loquacitate iactare. Quia Deus non vocis, sed cordis auditor est. Et August., lib. de Verbis Domini, serm. 18: Ne strepentes, inquit, simus vocibus, et muti moribus, et serm. 2 de oratione: Melius est orare corde sine sono vocis, quam solis verbis sine intuitu mentis. Et Hieron. cuius verba habentur de consecrat., dist. 5, cap. Non mediocriter. LOAISA.

Ibid. Solis verbis, sine intuitu mentis. Haec est oratio vocis, quam Isidorus reprehendit, ut advertit Vezzosius. Ven. Thomasius, in suo opere Italico de vera norma Deum glorificandi, atque exorandi, docet corde simul ac voce Deum exorari recte posse, quod ex Apostolo ad Corinthios scribente, et sancti Ambrosii hymno deducit. AREV.

]
Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit. Quod si tacite cor oret, et vox sileat, quamvis hominibus lateat, Deo latere non potest qui conscientiae praesens est. Melius est autem cum silentio orare corde sine sono vocis, quam solis verbis sine intuitu mentis.
5 [

5. Lacrymosa oratio multum valet apud Deum. Gregor. l. X Moral., cap. 17. Ambros., multis in locis lib. super Beati immaculati, et psalm. XXXVII. Et Cyprian., egregie, epist. ad clerum et plebem, de precando Deum, in fine. LOAISA.

]
Nunquam est sine gemitu orandum; nam peccatorum recordatio moerorem gignit. Dum enim oramus, ad memoriam culpam reducimus, et magis reos tunc nos esse cognoscimus. Ideoque cum Deo assistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam gravia sint scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus.
6 [

6. Ex Gregor., ibid. Et in hoc sensu interpretor illud Eccle. VII: Ne iteres verbum in ore tuo. LOAISA.

]
Mens qualem se in oratione offert, talem post orationem conservet. Nam nihil proficit oratio, si denuo committitur unde iam iterum venia postuletur. Ille enim precis desideratum effectum sine dubio percipit, qui quod orando ablui postulat delinquendo non iterat.
7 Mens nostra coelestis est, et tunc orando Deum bene contemplatur, quando nullis terrenis curis aut erroribus impeditur. Apta est enim ad bonum in sua natura, in aliena vero turbatur.
8 [

8. Augustin., lib. de salutaribus Documentis, hinc merito ait, cap. 28: Hoc, mi frater, stude in tua oratione, ut orationem puram offeras Domino Christo, etc. LOAISA.

Ibid. Paul., I. Cor. XIV: Orabo spiritu, orabo mente. Vigilia etiam in oratione requiritur. Hinc, Marc. XIII: Videte, vigilate, et orate; et Luc. XXI: Vigilate itaque, omni tempore orantes. Et I Thess. V: Sine intermissione orate. Et I Tim. II: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Hinc etiam Hieronym., ad Rust., de vivendi forma. Vigilet sensus, nec vagis cogitationibus patens corpus pariterque animus tendat ad Dominum, etc. LOAISA.

Ibid. Sed valde. Probat id Augustinus in enarratione psalm. LXXXV, exponens illud: Quia tu, Domine, suavis es ac mitis; et adducit illud II Reg.: Quoniam inveni, Domine, cor meum, ut orarem ad te. LOAISA.

]
Pura est oratio quam in suo tempore saeculi non interveniunt curae; longe autem est a Deo animus qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Tunc ergo veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Sed valde pauci sunt, qui tales orationes habeant. Et licet in quibusdam sint, difficile tamen est ut semper sint.
9 [

9. Ex Gregor., homil. 8 in Ezech.: Accenditur ad compunctionem animus, sed earum rerum quas egimus, etc. Et l. X Moral., cap. 17. Est autem cogitavit in Goth. Salm., non agitavit. LOAISA.

]
Mens quae ante orationem vacans a Deo in illicitis cogitationibus occupatur, dum in orationem venerit, confestim illi imagines rerum quas nuper cogitavit occurrunt, aditumque precis obstruunt, ne se mens libera ad coeleste desiderium erigat.
10 [

10. Id tradit Augustin. psalm. XXXIII. Nam oratio, ut inquit Bernardus, duas alas habet, contemptum mundi, et carnis afflictiones, serm. 3 de Epiphania. LOAISA.

]
Purgandus est itaque primum animus, atque a temporalium rerum cogitationibus segregandus, ut pura acies cordis ad Deum vere et simpliciter dirigatur. Nam revera tunc impetranda divina munera credimus, quando simplici affectu assistimus cum oramus.
11 Multis modis interrumpitur orationis intentio, dum se per incuriam vana mundi ingerunt in cuiuscunque orantis animo. Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum saecularium humanis mentibus ingerit, quando orantem aspexerit.
12 [

12. Est apud Gregor. huius sententiae sensus l. X Moral., cap. 18. Verum Augustin., serm. 2 de oratione: Tribus, inquit, modis orationes impediuntur, aut cum quis a Deo petit quod suae saluti resistit, aut cum orat, et ab iniquitate non cessat, aut si delinquenti in se debita non relaxat. Quod triplex malum, dum a se unusquisque studiosius abstraxerit, securus studio orationis incumbat, etc. Gregor. ita: Tunc igitur vere sine macula faciem levamus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos a proximis commissa sunt ex proprio zelo retinemus. Gravi namque mens nostra orationis suae tempore confusione deprimitur, si hanc aut sua adhuc operatio inquinat, aut alienae malitiae servatus dolor accusat. Existimo itaque Isidorum ex Augustin. potius quam ex Gregor. hanc sententiam hausisse. LOAISA.

]
Duobus modis oratio impeditur, ne impetrare quisque valeat postulata: hoc est, si aut quisque adhuc mala committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit. Quod geminum malum, dum quisque a semetipso absterserit, protinus securus studio orationis incumbit, et ad ea quae impetrare precibus cupit, mentem libere erigit.
13 [

13. Sic enim habetur Matth. V: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et Luc. VI. Pro inimicis itaque orare in orationibus communibus quisque ex necessitate tenetur, et esset peccatum inimicos excipere. Thom. 2-2, q. 83, art. 8. Specialius autem pro illis orare est perfectionis opus. Id probat Augustinus lib. III de verbis Domini, serm. 16, loquens de utilitate inimicorum; et Ambros. psalm. XXXVIII, exponens illud: Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi. Ego autem orabam. Sic Gregor. in epist. ad Vercellensem episc., lib. X Epistolarum, epist. 82: Evangelii plenitudo, inquit, pro calumniantibus et persequentibus nos iubet orare, ut peccatis eorum veniam postulemus, etc. LOAISA.

]
Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus; alioquin, iuxta Domini sententiam, peccat qui pro inimicis non orat [Matth. 5, 44].
14 [

14. Gregor., lib. Moral. X, cap. 17, idem ait, sed aliis verbis: Menti namque, ut gladius, figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur. Qui scilicet a transfixo corde si prius non educitur, nihil in precibus divinae opis obtinetur. LOAISA.

]
Sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si adhuc ferrum in eo sit, ita nihil proficit oratio illius, cuius adhuc dolor in mente, vel odium manet in pectore.
15 [

15. Est apud Iacobum, cap. I: Postulet, inquit, in fide nihil haesitans; qui enim haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur, et circumfertur. LOAISA.

]
Tantus debet esse orantis erga Deum affectus, ut non desperet precis effectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus. Petat ergo, ut Apostolus ait, unusquisque in fide nihil dubitans [Iac. 1, 6]; nam qui dubitat similis est undae maris, quae a vento fertur, atque dispergitur.
16 [

16. Certam. Ita Goth. Tolet. Perfectam, Goth. Salm. LOAISA.

]
Diffidentia nascitur impetrandi orata, si se adhuc animus sentiat circa peccandi affectionem versari. Non enim potest habere precis certam fiduciam, qui adhuc in praeceptis Dei pigritat, et peccati recordatione delectatur.
17 [

17. Oratio peccatoris damnatur in multis sacrae Scripturae locis. Psalm. XVI: Auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis. Psalm. LXV: Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Et Psalm. CXLIV: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in virtute. Eccle. VII: Ante orationem praepara animam tuam; noli esse quasi homo qui tentat Deum. Et Eccle. III: Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. Proverb. I: Tunc invocabunt me, et non exaudiam eos, et cap. LIX; et Ierem. Thren. III: Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus; idcirco inexorabilis es. Ezech. VIII: Cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos, et Oseae VII: Vae eis, quoniam recesserunt a me; vastabuntur, quia praevaricati sunt in me; et subdit: Non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. Praecepta orandi traduntur a Christo Domino nostro Matth. VI: Cum oratis, etc. Et XIII. Et Luc. I et XX. Et Paul., ad Phil. IV: Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum. Iac. IV: Petitis, et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Sic Augustinus multis in locis orationem peccatoris infecundam et inexaudibilem dicit, praesertim libro de vera innocentia, cap. 333, et in epist. ad Prob., cap. 13. Et Ambrosius, quod orantis affectus debeat esse purus, et quietus, et vacuus ab omni onere delictorum, libro super Beati immaculati, et lib. I de Cain et Abel, cap. 9. Cyprianus de Oratione Dominica. Exstat etiam gravis epistola Gregorii Magni ad Theodoricum Francorum regem de clericis simoniacis, ubi ait: Maior ergo metuenda est locis illis calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei magis in se iracundiam provocant, quam per semetipsos placare debuerant. Idem, cap. 6, praefat. in Iob., exponens illud: Victimae impiorum abominabiles Deo sunt. Et habetur cap. Gravibus, 3, q. 7. Bernard., super Cantica, serm. 63, explicans illud: Oratio iusti penetrat coelos. Si igitur ita est, quod orationes hominis peccatoris Deus non audit, quo pacto intelligendus erit Augustinus, tractat. 44 in Ioannem, ad illud cap. IX: Scimus, quia peccatores Deus non audit? Illud, inquit, verum est caeci adhuc inuncti, id est, nondum perfecte illuminati. Nam si peccatores Deus non exaudit, frustra publicanus dixisset: Domine, propitius esto mihi peccatori. Idem Chrysostomus, homilia 18, in opere imperfecto, exponens illud: Omnis qui petit accipit, sive iustus, inquit, sive peccator. Sic haec loca discrepantia concilianda sunt, et interpretanda, peccatorem in peccatum lapsum absque affectu peccati relinquendi clamantem Deus non audit; at peccatorem humilem ex bono desiderio naturae petentem, et Deo se prosternentem Deus exaudit, ut inquit Thomas Aquinas, 2-2, q. 83. Hoc vero non ex iustitia fit, quia hoc peccator non meretur, sed ex pura misericordia. Observandae vero sunt in hac peccatoris petitione quatuor leges: prima, ut pro se petat; secunda, ut necessaria ad salutem; tertia, ut pie, id est, ad pietatem spectans; quarta, ut perseveranter petat. Ac tunc oratio erit impetratoria, licet non meritoria. Haec de peccatoris oratione adnotanda duxi, quia ad totius capitis intelligentiam maxime conducunt. LOAISA.

]
Qui a praeceptis Dei avertitur, quod in oratione postulat accipere non meretur; nec impetrat ab illo bonum quod poscit, cuius legi non obedit. Si enim id quod Deus praecipit facimus, id quod petimus sine dubio obtinemus. Nam sicut scriptum est: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius exsecrabilis erit (Proverb. XXVIII, 9).
18 [

18. Ad verbum ex Gregorio, lib. Moral. 18, cap. 5, nisi quod apud eum operatione pro opere. LOAISA.

]
Multum apud Deum utraque sibi necessario commendantur, ut oratione operatio et opere fulciatur oratio. Unde etiam Ieremias ait: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum [Thren. 3, 41]. Cor enim cum manibus levat, qui orationem cum opere sublevat. Nam quicunque orat, et non operatur, cor levat, et manus non levat. Quisquis vero operatur, et non orat, levat manus, et cor non levat. Sed quia operari necesse est, et orare, bene iuxta utrumque dictum est: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum; ne de negligentia mandatorum corde reprehendamur, dum salutem nostram obtinere aut sola oratione, aut sola operatione, contendimus.
19 Postquam bonum opus agimus, lacrymae orationum fundantur, ut meritum actionis humilitas impetret precis.
20 [

20. Habetur simile exemplum apud Cyprianum, de Oratione Dominica; est autem oratio Pharisaei apud Luc. XVIII. LOAISA.

]
Culpabiliter manus ad Deum expandit, qui facta sua orando iactanter prodit, sicut Pharisaeus in templo iactanter orabat, seseque magis quam Deum de operibus iustis laudari volebat [Luc. 18].
21 [

21. Sic scriptum est psalm. CVIII de impio: Oratio eius fiat in peccatum. Ubi Hieronymus sic ait: Poenitentia Iudae peius peccatum factum est. Quomodo peius peccatum est poenitentia Iudae? Ivit, et suspendio periit, et qui proditor Domini factus est, hic interemptor sui exstitit; pro clementia Domini hoc dico, quia magis ex hoc offendit Dominum, quia se suspendit, quam quod Dominum prodidit. Oportebat orationem ipsius esse in poenitentiam, et versa est in peccatum. Vides haereticum orantem, vides Iudaeum, vides Manichaeum; licet ieiunent, licet orent, tamen oratio ipsorum vertitur in peccatum. Haec Hieronymus, quae omnia, pauculis verbis additis et immutatis, sua fecit Leo Magnus. Eadem Gregor., homil. 27 in Evangel. LOAISA.

Ibid. Alii, oratio non delet peccatum, nec ad purgationis proficit meritum. AREV.

]
Quorumdam oratio in peccatum convertitur, sicut de Iuda proditore scribitur [Ps. 108]. Qui enim iactanter orat, laudem appetendo humanam, non solum eius oratio non delet peccatum, sed et ipsa vertitur in peccatum. Sicut Iudaei, et haeretici, qui licet ieiunare et orare videantur, eorum tamen oratio non illis ad purgationis proficit meritum, sed mutatur potius in peccatum.
22 [

22. Ex Greg., lib. Moral. XXVI, cap. 15. LOAISA.

Ibid. Trium puerorum. Ex Augustin., in expositione psalm. LXVIII, concione 2. Habetur historia Daniel. III. Quod fuerit ille ignis frigidus, apparet ex Scripturae contextu: Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit. Et infra dicitur quod calor ignis non transiit per eos. Nicolaus Lyranus versat hanc quaestionem hoc loco, an ignis ille fuerit activus, estque in ea sententia, ut existimet ignem hunc habuisse quidem ignis formam et naturam, sed comburendi et agendi actum fuisse virtute divina cohibitum. LOAISA.

]
Ideo interdum oratio electorum in pressuris eorum differtur, ut impiorum perversitas augeatur. Verum dum iusti temporaliter audiuntur, pro eorum fit salute qui eos affligunt, ut dum illis temporali remedio subvenitur, pravorum oculi ad conversionem aperiantur. Unde et trium puerorum frigidus ignis fuit [Dan. 3], ut Nabuchodonosor Deum verum agnosceret. Sicut et propheta in Psalmis ait: Propter inimicos meos eripe me [Psal. 68, 19].
23 Proinde tardius exaudiuntur quorumdam orationes, ut dum differuntur, fortius excitatae maioribus praemiis cumulentur: exemplo pruinarum, et repressione messium, in quibus quanto tardius sata semina exeunt, tanto ad frugem cumulatius crescunt.
24 Quoties orantes non cito exaudimur, nostra nobis facta in oculis proponamus, ut hoc ipsum quod differtur divinae reputetur iustitiae, et culpae nostrae.
25 Interdum quod perseveranter orantes non cito exaudimur, utilitatis nostrae est, non adversitatis. Saepe enim multos Deus non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad salutem.
26 Multi orantes non exaudiuntur, providendo illis Deus meliora quam petunt, sicut contingere solet parvulis, qui, ne in scholis vapulent, Deum exorant. Sed non datur illis postulationis effectus, quia impeditur talis auditio ad profectum. Non aliter quibusdam contingit electis. Deprecantur enim Deum pro nonnullis vitae huius commodis, vel adversis. Providentia vero divina temporaliter eorum desiderio minime consulit, quia meliora illis in aeternum promittit.
27 [

27. Loquitur de privata oratione, de qua Christus Dominus apostolos docuit. Matth. VI: Tu autem, cum oraveris, intra cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Cyprianus, de Oratione Dominica, causam reddit quare Christus orationi silentium et secretum indixerit: Magisterio, ait, suo Dominus secreto orare nos praecipit, in abditis et semotis locis, in cubilibus ipsis; quod magis convenit fidei nostrae, ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes, et videre, et maiestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare. Haec Cyprian. Vide etiam Augustin., in psalm. CXLI, et Gregor., 8 Moral., cap. 29. LOAISA.

]
Oratio privatis locis opportunius funditur, maiusque obtentum impetrat, dum Deo tantum teste depromitur.
28 [

28. Sic scriptum est Matth. VI: Cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. LOAISA.

]
Proprium autem hypocritarum est offerre se in oratione videntibus; quorum fructus est, non Deo placere, sed gloriam ab hominibus comparare [Matth. 6, 7].
29 Non in multiloquio exaudiuntur homines a Deo, quasi plurimis eum verbis conentur inflectere. Neque enim conciliat eum multiplex orantis sermo, sed pura sinceraque orationis intentio.
30 [

30. Oratio abscondita et abdita ad cordis salutem spectat: hymnorum et psalmorum cantus ad Christi crucifixi gloriam et honorem, ut omnis lingua confiteatur, quod Dominus Iesus in gloria est Dei Patris. Unde qui cantum ecclesiasticum de medio tollunt, Christi magnificam gloriam obscurant, dulce curarum levamen evertunt, ordinis ecclesiastici hierarchiam confundunt, pulchritudinem ornatumque admirabilem Christi sponsae foedant; demum lucem quasi e mundo tollere nituntur, qui choros ecclesiasticos ab Ecclesia abesse contendunt. Sicut enim luce hac naturali cuncta splendorem, pulchritudinem, ordinem vitamque suscipiunt, quae in hac mundana machina continentur; sic choris ecclesiasticis omnia Ecclesiae munia illustrantur, augentur, amplificantur, et in debito officio conservantur. Quapropter sancti et antiqui Patres in statuendis, componendis, ordinandisque ecclesiasticis officiis multum diuque insudarunt. Vide August., psalm. CXLVIII; Hieronym., psalm. CXLVI. LOAISA.

]
Bonum est corde semper orare, bonum et sono vocis Deum spiritualibus hymnis glorificare. Nihil est sola voce canere sine cordis intentione; sed, sicut ait Apostolus: Cantantes in cordibus vestris [Ephes. 5, 19], hoc est, non solum voce, sed et corde psallentes. Unde et alibi: Psallam spiritu, psallam et mente [I Cor. 14, 15].
31 [

31. De psalmorum laude multa Basilius, homil. 1 super Psalm. Plura Ambrosius. Et Augustinus: Totius Ecclesiae (inquit in praefat. Psalmorum) vox una PSALMUS solemnitates decorat; psalmus tristitiam quae propter Deum est emollit; psalmus etiam ex corde lapideo lacrymas movet; psalmus angelorum opus est, exercituum coelestium spirituale thymiama. Haec inter alia adnotare libuit, ut intelligas veram sapientiam a patribus superioris saeculi ad inferiores fuisse derivatam, omniaque eorum sententiis, velut firmissimis radicibus, niti. Basilius, homil. 1 in Psalmos: Vox est, inquit, Ecclesiae PSALMUS. Hic dies festos illustriores reddit, ac perfundit gaudio; cum tristitiam alioquin operetur, sed quae secundum Deum est, e corde lapideo ciet lacrymas. Psalmus opus est angelorum, coelestis illius reipublicae in communi proposita functio, spirituale thymiama, etc. Et quae sequuntur pene omnia ad verbum vertit Augustin. Ambrosius etiam laudes Psalmorum doctissime commemorat in praefatione in Psalmos, a quibus has sententias de Psalmis Isidorus accepit. LOAISA.

]
Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectamur. Psallendi enim utilitas tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos oblectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta invitat. Nam quamvis dura sint carnalium corda, statim ut psalmi dulcedo insonuerit, ad effectum pietatis animum eorum inflectit.
32 Dum Christianum non vocis modulatio, sed tantum verba divina, quae ibi dicuntur, debeant commovere, nescio quo tamen pacto modulatione canentis maior nascitur compunctio cordis. Multi enim reperiuntur qui, cantus suavitate commoti, sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrymas, ex qua psallentis insonuerit dulcedo suavissima.
33 Oratio in praesenti tantum vita pro remedio peccatorum effunditur; psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat in gloriam sempiternam, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. 83, 5]. Cuius operis ministerium quicunque fideliter intentaque mente exsequitur, quodammodo angelis sociatur.
Isidorus HOME

bnf6413.274 csg228.227

Isidorus, Sententiae, 3, VI. De tentamentis somniorum. <<<     >>> VIII. De lectione.
monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik