| 1 | [ CAP. VI. N. 1. Gregor., lib. VIII Moral., cap. 18, et lib. IV Dialog., cap. 48, sex modis docet somnia animam tangere: primo ventris plenitudine, secundo inanitate, tertio illusione, quarto illusione simul et cogitatione, quinto revelatione, sexto cogitatione simul et revelatione. Augustinus, in lib. de divinatione per somnium multa de somniis quae daemones immittunt tradit. Sex autem illos Gregorii modos hic noster Isidorus complexus est. LOAISA. Ibid. Minitant. Ita Goth. Salm. et alii mss.; minant, Toletan. LOAISA. Ibid. Verberant. Alludit forte ad verbera Hieronymi ob Ciceronis et poetarum lectionem accepta, qui liventes habuisse scapulas et plagas sensisse se post somnium ait ad Eustochium De custodienda virginitate, et in apologia ad Ruffinum. LOAISA. Ibid. Minitant. Al., immittunt, quod Vezzosius melius existimat. Sed verum videtur minitant pro minitantur, ut apud Plautum, Naevium et alios. AREV. ] Plerumque daemones in noctibus occurrentes humanos sensus per visiones conturbant, ut formidolosos et timidos faciant. Aliquoties etiam ex desperatione peccatorum mentem conversi per soporem conturbant, horridaque gehennae supplicia minitant. Nonnunquam autem et aperta impugnatione grassantes humana corpora verberant, quod tamen, Deo permittente, malis fit ad vindictam, iustis ad tolerantiae gloriam. |
| 2 | Plerumque immundi spiritus eos quos incumbere in saeculi amore conspiciunt, dormientes quadam vana spei prosperitate illudunt. Quosdam vero, quos formidare aliqua adversa praesentiunt, dormientes inani terrore concutiunt. Sicque miserorum corda variis illusionibus intentantes, modo vacua prosperitate demulcent, modo vana formidine terrent. |
| 3 | [ 3. Ex Gregor., lib. VIII Moral., cap. 18, et lib. I Dialog., cap. 49. Affert de quodam divite, cui diabolus per somnium longa vitae spatia promisit; qui, cum multas pecunias pro longioris vitae stipendiis collegisset, repente defunctus est. LOAISA. Ibid. Interdum. Sententia est Aristotelis I lib. Ethic., c. ultimo, virtute praeditos per quietem meliora habere theoremata, quam improbos. Unde etiam Eccle. XXXIV, somnia male facientium vanitatem vocat Sapiens. LOAISA. ] Qui aut nullis, aut raris conscii sunt delictis, aut nunquam, aut raro terroribus fatigantur nocturnis; sed placato somno quiescentes, interdum etiam per soporem quaedam arcana et mystica contuentur ac vident. Qui vero corda sua gravioribus vitiis polluerunt, conscientiae pavore illusi species tremendas aspiciunt. Fallax enim imago mentes miserorum diversis illudit imaginibus; et quos vigilantes in vita traxit, dormientes fatigat, ut nunquam securos requiescere sinat. |
| 4 | [ 4. Somnia bona immitti a Deo pulchre demonstratur Eccle. XXXIV: Et sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, nisi ab Altissimo fuerit immissa visitatio, ne dederis illis cor tuum. Sic Salomon in somnis coelitus divinam accepit sapientiam, III Reg. III: Evigilavit Salomon, et intellexit, quod esset somnium. Aliqui hoc somnium non fuisse naturale, sed prophetiae, dicunt, ut est illud Num. XII: Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum. In somno tamen prophetiae vis non ligatur, et exercitium liberi arbitrii, sed liberum manet. Prophetae similiter dormiendo erudiebantur a Deo, et de arcanis et mysticis docebantur, ut Ioseph. Nam dormiente homine, intellectus eius potest in Deum ferri; cuius munus est percipere et iudicare. Unde dum dormit, de his quae antea consideravit aliquid percipit, et ratiocinatur, et argumentorum nodos dissolvit. Sic August., de Cura pro mortuis agenda, cap. 12, narrat Eulogio discipulo suo, qui dum rhetoricos Ciceronis libros Carthagine interpretaretur, in quemdam locum offendit obscurum, quo non intellecto, vix potuit dormire sollicitus; qua nocte somnianti sibi exponere visus est quod non intelligebat. Hunc etiam ortum habent venerearum rerum somnia; quae non contingunt, nisi antea vigilantes de illis animi vel tentantur, vel cogitant, ut tradit August. lib, XII super Genes., cap. 15. Aliquando vero intellectus movetur in somno illustratione alicuius superioris et nobilioris substantiae, ad cuius eruditionem et disciplinam intellectus quiescentis est promptior, et habilior, propter sensuum, et cogitationum, et phantasiarum affluentem quietem, cum his tempestatibus libera, tota sibi sua sit. Cantic.: Ego dormio, cor meum vigilat; et Iob. XXXVIII: Per somnium in visione nocturna, quando sopor solet occupare homines, et dormiunt in lectulo suo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos, instruit disciplina. Thomas Aquinas, 2-2, q. 95, art. 6, ad causas internas animi et corporis, quae ex Dei revelatione et coelesti influxu dimanant, et ad externas, quae ex vigilia et humoris copia oriuntur, omnem somniorum rationem retulit. Similiter Hippocr., lib. de somnis. LOAISA. ] Nonnunquam etiam electorum mentes horrendis imaginibus somniorum spiritus immundi terrificare conantur; et quos vigilantes vitiis tentant, nec superant, acriter dormientes impugnant. |
| 5 | Sancti autem etsi ad momentum huiusmodi visionibus commoveantur, mox tamen evigilantes illusionum vanitates despiciunt, intentionemque suam protinus ad Deum convertunt. |
| 6 | [ 6. Sic ait de se Augustinus, lib. X Confess., cap. 30, vigilanti illi occurrere imagines rerum, illecebrarum carentes viribus, quae tamen in somnis usque ad consensionem animam trahebant. LOAISA. Ibid. Sententia haec et septima est apud Gregorium, lib. VIII Moral., cap. 18, et lib. IV Dialog., cap. 48. Sex somniorum causas distinguit, ut supra diximus. LOAISA. ] Diversae qualitates sunt somniorum. Quaedam enim ex saturitate, seu inanitione occurrunt, quae etiam per experientiam nota sunt. Quaedam vero ex propria cogitatione oriuntur; nam saepe quae in die cogitamus, in noctibus recognoscimus. |
| 7 | [ 7. Diurnae actiones saepe repraesentantur in somnis, ut tradit Hippocrates, qui etiam existimat huiusmodi somnia corporis sanitatem indicare. Simile est Africani illud somnium apud Ciceron., cui earum rerum species obiiciuntur per quietem, de quibus pridie sermonem habuerat. LOAISA. Ibid. Eccle. XXXIV ita legitur: Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Gregor. tamen lib. VIII Moral., cap. 18, ut Isidorus legit. LOAISA. ] Nonnullae autem visiones spirituum immundorum fiunt illusione, Salomone probante: Multos, inquit, errare fecerunt somnia, et illusiones vanae. Porro quaedam iusto fiunt modo, id est, supernae revelationis mysterio, sicut legitur in lege de Ioseph filio Iacob, qui somnio fratribus praeferendus praedicitur [Gen. |
| 8 | Quamvis nonnulla vera sint somnia, facile tamen eis credi non opus est, quia diversis imaginationum qualitatibus oriuntur, et unde veniant raro consideratur. Tam facile igitur somniis fides adhibenda non est, ne forte Satanas, in angelum lucis se transformans, quemlibet incautum fallat, et aliqua erroris fraude decipiat. |
| 9 | [ 9. August., lib. XXII de Civitate, c. 22, de falsitate somniorum, et difficultate ea discernendi, et quo pacto animam miseram sensumque perturbent, disserit. Plinius lib. XI natur. Histor., cap. 75, quaerit utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis, quaque fiant ratione, et alia, quae illic vide. Et lib. VII, cap. 50, de Publio Cornelio Rufo, qui dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. Melancholicos magis vera, somniare, ait Aristoteles, lib. de Somn. et vigil. Clemens Alex. lib. II Paedag., c. 9, ait ea quae sunt vera somnia reputari sobriae animae cogitata. LOAISA. Ibid. Apud Matthaeum, cap. XXIII, sic est: Tunc si quis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Idem Marc. XIII, et Luc. XVII. LOAISA. ] Nonnunquam daemones deceptoria fraude ita quosdam curiosos observant, eisque illudunt, ut quaedam somnia non aliter eveniant quam ostenduntur. Ut enim in multis fallant, interdum et vera pronuntiant. Sed quamvis ita accidant, contemnenda sunt, ne forte de illusione procedant, recolentes testimonium Scripturae dicentis: Si dixerint vobis, et ita evenerit, non credatis [Matth. |
| 10 | [ 10. Artem augurandi per somnia non reiicit Hippocrates, lib. de Somniis, apotel. 2 et 3. Aristotel., lib. de Somno, et vigil. somnia reducit ad causas, signa et accidentia. Plin., lib. XXXVII natural. Hist., cap. 10, de lapide eumetrite, ait quod, capiti suppositus, visa nocturna oraculi modo reddat. Idem facit Amphyctionem interpretationis ostentorum et somniorum primum auctorem; lib. VII, c. 56, dixit de lauro, supposita pulvino, quod somnia vera faciat. Ab Ecclesia somniorum interpretes damnantur concil. II Ancyran., c. 23, et in c. Episcopi, 26, q. 5. LOAISA. Ibid. Plinius, lib. XXVIII, cap. 8, a Democrito traditum scribit sinistrum chamaeleontis armum, qualiter somnia quae velis, et quibus velis, immittantur referre. LOAISA. Ibid. Al., Mentes enim nostrae nonnunquam, etc. Virgilius, eclog. 8, 108: . . . An qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Hinc coniiciebam apud Isidorum: amantes enim nonnunquam ipsi sibi somnia fingunt. Vide etiam de somniis Claudianum, praef. ad VI consulatum Honorii. AREV. ] Somnia similia sunt auguriis, et qui ea intendunt, revera augurari noscuntur. Non esse vera somnia, quae cogitans animus die noctuque sibi imaginatur. Mentes enim nonnunquam ipsae sibi somnia fingunt. |
| 11 | Saepe dum priora mala per tristem memoriam ad mentem reducuntur, per haec gehennae vindictam in nobis ipsis recolendo imaginamur. Huiusmodi mentis imaginationes, quae aut de praeteritis admissis, aut de futuri supplicii memoria vigilantibus fiunt, et per visiones somniaque occurrunt, et cogitationum mentes concutiunt. Nam una VI memoriae fiunt utraque, sive vigilantibus, sive dormientibus nobis. |
| 12 | Tali enim animi motione horribili pavore etiam per quietem concutimur; et quam gravia sunt quae commisimus, et quam dura quae pertimescimus, mentis aspectu etiam in somnio contemplamur. |
| 13 | [ 13. Gratian.: Sed tunc est peccatum in animo. Sensus huius sententiae desumitur ex Gregor. in epist. ad August. Anglorum episcopum, et habetur dist. 6. c. Testamentum. Ivo, part. IX, cap. 112. LOAISA. ] Non esse peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis illudimur; sed tunc esse peccatum, si, antequam illudamur, cogitationum affectibus praeveniamur. Luxuriae quippe imagines, quas in veritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxie, si non concupiscendo occurrant. |
| 14 | [ 14 De pollutionibus et earum diversitate et causis, disserit doctissime Thomas Aquinas in opusculis de puritate conscientiae, et officio sacerdotis. LOAISA. Ibid. Quamvis etsi. Pleonasmus, fortasse ab exscriptoribus inductus. AREV. ] Qui nocturna illusione polluitur, quamvis etsi extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat. |