| 1 | [ CAP. V. N. 1. Ut est illud Pauli, Phil. I: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et rursus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et illud David: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! Vid. Greg., IX Moral., cap. 17. LOAISA. ] Multis calamitatum tentationibus mens iusti in hac vita pulsatur; unde et optat ab hoc saeculo funditus evelli, quo et aerumnis careat, et fixam illic securitatem inveniat. |
| 2 | [ 2. Gregor., ibid. LOAISA. Ibid. Nam gravius. Sic habet Gregorius: Cum flagella exterius tolerat, illud est gravius, quod de tentatione adversarii in intimis portat. LOAISA. ] Inter eas poenas quas iustus in corpore patitur, atque eas quas mente per fraudem diaboli tolerat multum interest. Nam gravius fert, quas interius luget, quam eas quas exterius sustinet. Has enim et loco evitat, et tempore: illas nec loco potest evitare, nec tempore. |
| 3 | [ 3. De potentia diaboli et eius voluntate nocendi electis recte dixit Gregor., lib. II Moral., cap. 6, et cap. 25. Satanae voluntas semper iniqua est, sed nunquam potestas iniusta, quia a semetipso voluntatem habet, a Domino potestatem. Unde Augustin., super Ioann. tractat. 7, capit. 1: Diabolus non tentat, nisi permissus, aut missus. LOAISA. Ibid. Alii ita distinguunt, profectibus servit, etsi nolens. Utilitati tamen sanctorum servit, etc. AREV. ] Non amplius tentat electos diabolus quam Dei voluntas permittit. Tentando autem, sanctorum profectibus servit. |
| 4 | [ 4. Decipit, Excusi libri, haud recte, pro deiicit. LOAISA. ] Etsi nolens, utilitati tamen sanctorum servit diabolus, quando eos tentationibus suis non deiicit, sed potius erudit. Nam tentationes, quas ille ad humanum interitum movet, interdum Spiritus sanctus ad exercitium virtutum salubri utilitate convertit. |
| 5 | [ 5. Frenaret. Ita Salmant. Goth. Reprimeret, Tolet. Est autem locus e Gregor., X Moral., cap. 34. LOAISA. Ibid. Unde et omnis. Ad verbum ex Gregor., lib. II Moral., cap. 6, et legendum voluntas, non voluptas, ut est in multis Mss. LOAISA. Ibid. Alii minus bene, dispensatio, pro moderamine ut pro sit pro pio. AREV. ] Insidiae diaboli, atque astutiae, quamvis huc atque illuc quaerentes quem devorent diffundantur (I Petri V, 8), a potestate tamen divina non egrediuntur, ne tantum noceant, quantum malitiose contendunt. Nam quomodo sanctorum virtus tanta tolerare posset, si superna dispensatio pio moderamine nequitiam daemonum non frenaret? Et licet diabolus tentationem iustis semper inferre cupiat, tamen, si a Deo potestatem non acceperit, nullatenus adipisci potest quod appetit. Unde et omnis voluntas diaboli iniusta est, et tamen, permittente Deo, omnis potestas iusta. Ex se enim tentare quoslibet iniuste appetit, sed eos, qui tentandi sunt, et prout tentandi sunt, non nisi tentari Deus iuste permittit. |
| 6 | Unde etiam in libris Regum de diabolo scriptum est quia Spiritus Domini malus irruebat in Saul [I Reg. |
| 7 | [ 7. Sic legendum, non inceptor, ut habent aliquot Codd. mss. Ex Ambros., lib. super Beati immaculati, de diabolo: Ipse est incentor, ipse accusator, ipse in ludum introivit. Immissor autem dixit, quia voluntate nostra vitia amplectimur. Neque ille immittit, nisi homo fenestram immisioni aperiat. Unde August.: Non enim diabolus cogendo, sed suadendo nocet, nec extorquet a nobis consensum, sed petit, homil. 12, tom. X. Nec obstat illud quod est apud Ioann. XIII: Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotes. Non enim intrasset, ut ait August. super psalm. CXXXVI, nisi locum dedisset. Unde locus interpretandus de ea missione quae allicit et impellit suggerendo, non de ea quae efficit imperando. Locus Ioannis Graece est: Τοῦ διαβόλου ἤδη βεβληκότος εἰς τὴν καρδίαν Ἰούδα Σίμωνος Ἰσκαριώτου ἵνα αὐτὸν παραδῷ. Est etiam nominis ratio habenda. Nam aliud est mittere, aliud immittere. LOAISA. Ibid. Contemptaeque, etc. Versus est Ovidii. LOAISA. ] Diabolus non est immissor, sed incentor potius vitiorum. Neque enim alibi concupiscentiae fomenta succendit, nisi ubi prius pravae cogitationis delectationes aspexerit; quas si a nobis spernimus, sine dubio ille confusus abscedit; statimque franguntur iacula concupiscentiae eius: Contemptaeque iacent, et sine luce faces illius. |
| 8 | [ 8. Sic Evangelica exhortatio habet: Simplices ut columbae, prudentes ut serpentes. Et illud Pauli, Rom. XVI: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo. Item illud I Cor., XIV: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvi estote. LOAISA. Ibid. Prophetam. Ose VII. Sic interpretatur Hieronym. in Ose: Columba lactata, sive insipiens et insensata. Septuaginta, ἄνους. LOAISA. ] Sollicite hostis insidias intelligere pariter, et cavere Dei servum oportet; sicque in innocentia vitae existere simplicem, ut tamen oporteat cum simplicitate esse prudentem. Qui prudentiam simplicitati non miscet, iuxta prophetam, columba est seducta, non habens cor [Ose. |
| 9 | [ 9. Greg. lib. Moral. XXXIII, c. 28. LOAISA. ] Saepe fraus Satanae sanctorum cordibus aperitur, quando per speciem boni angelum se simulans lucis, dum nititur electos decipere, detegitur atque contemnitur. Sic et verba fallacis doctrinae Deus sanctos suos facit intelligere, quatenus diabolicum errorem interius cognoscant, ac sollicite caveant. |
| 10 | [ 10. Tota haec sententia cum testimoniis ex Iosue V et Ierem. XV, ex Gregor. est concinnata, lib. Moral. XXXIII, c. 28, et cap. 22. LOAISA. ] Discretio sanctorum tanta esse debet, ut inter bonum et malum praediti ratione diiudicent, ne eos diabolus per speciem boni fallat. Haec est enim percunctatio Iosue dicentis: Noster es? an adversariorum [Iosue |
| 11 | [ 11. Ex Gregor., lib. XXXIV Moral., c. 2, ubi locum Oseae interpretatur, et alienos in Scriptura intelligi affirmat angelos apostatas. Oseae autem VII Vulgata Editio habet, et ipse nescivit. LOAISA. ] Multi decipiuntur a diabolo, et ignorant se esse deceptos, Oseae prophetae testimonio declarante: Comederunt, inquit, alieni robur eius, et ipse ignoravit [Ose. |
| 12 | [ 12. Aperta. Sic legunt plerique Mss., quam lectionem probo, non ut Excusi de aperta, cum Greg., lib. VI Moral., c. 5, ita habeat (ex quo loco desumpta est sententia haec): Antiquus namque hostis, quasi inermis vincitur, cum, mala aperta suggerens humanae menti, bona omnia simul destruere conatur. LOAISA. Ibid. Ea quae, etc. Ita habent omnes Mss. LOAISA. Ibid. In Editione Grialii contra Loaisae mentem intrusum fuit de aperta pro aperta sine de. AREV. ] Tanquam inermis diabolus vincitur, quando aperta iniquitate hominem depravare conatur; armatus vero tunc incedit, dum per speciem sanctitatis et virtutis ea quae sancta sunt destruit, quando et qui decipitur sua detrimenta non sentit, sed, tanquam sint virtutes, quae sunt vitia sectatur et diligit. |
| 13 | [ 13. Diabolus myrmicoleon dicitur a Septuaginta pro eo quod scriptum est apud Iob: Tigris periit, eo quod non haberet praedam; est enim, inquit Greg., lib. V Moral., cap. 17, formica, et leo, aliisque leo est, aliis formica. Vide locum. LOAISA. ] In oculis carnalium diabolus terribilis est, in electorum oculis terror eius vilis est. Ab incredulis, ut leo, timetur; a fortibus in fide, ut vermis, contemnitur, atque ad momentum ostensus repellitur. |
| 14 | [ 14. Gregor., lib. XVII Moral., cap. 20. LOAISA. Ibid. Diabolus, etc. Coluber lubricus et tortuosus appellatur in sacris litteris. Iob. XXVI: Eductus est coluber tortuosus. Et Isai. XXVII: Leviathan serpentem, vectem tortuosum. Tota sententia est apud Greg., lib. XVII Moral., cap. 20. LOAISA. Ibid. Capiti Videtur alludere ad illud Geneseos: Ipsa conteret caput tuum; quo docetur caput esse conterendum serpentis, hoc est, primum diaboli incursum, quo intendit ut animus deditionem faciat, esse propulsandum. LOAISA. ] Qui suggestiones diaboli non recipit, in eius insidias minime transit. Nam facile in consequenti opere repellitur, si prima oblectamenta illius respuantur. Diabolus enim serpens est lubricus, cuius si capiti, id est, primae suggestioni non resistitur, totus in interna cordis, dum non sentitur, illabitur. |
| 15 | [ 15. Genes. III. Gregor., lib. I Moral., cap. 38. Calcaneum finem actionis interpretatur, exponens locum psalm. LV: Ipsi calcaneum meum observabant. Et in locum Geneseos. LOAISA. ] Tentationum diabolicarum initia fragilia sunt, quae, si non caveantur, sed per usum in consuetudinem transeant, in novissimis fortiter convalescunt, ita ut aut nunquam aut cum difficultate vincantur. |
| 16 | Dum in tota vita diabolus hominem praevaricari cupiat, amplius tamen in fine molitur decipere. Hinc est, quod in principio contra protoplastum serpenti est dictum: Et tu insidiaberis calcaneo eius, quia nimirum hominem, quem diabolus in cursu praeteritae vitae non decepit, in novissimis supplantare disponit. Proinde quamvis quisque sit iustus, nunquam necesse est ut sit in hac vita securus; sed semper humilis caveat, semperque, ne in fine corruat, sollicitus pertimescat. |
| 17 | [ 17. Alexander primus, epist. 2. Nam sicut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, sic diabolus non cessat circuire, et quaerere quos ex fidelibus perdat, et maxime illos quos ardentiores in servitio Salvatoris, eique familiares invenerit. LOAISA. Ibid. Quod Loaisa aliquando epistolas primorum pontificum, quae nunc apocryphae censentur, alleget, non est certe mirandum, cum eo tempore plerique eas pro legitimis habuerint. AREV. ] Diabolus suis fautoribus blanditur, Dei vero servis molitur tentamenta contraria, exemplo Domini, qui se post baptismum passus est a diabolo tentari [Matth. |
| 18 | [ 18. Gregor., lib. III Moral., cap. 6, interpretatur illud Isai. XLV. Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras. LOAISA. ] Diabolus sanctos omnes non tenendo possidet, sed tentando persequitur. Nam quia non in eis intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat. Et qui interius amisit dominium, exterius commovet bellum. |
| 19 | [ 19. Est apud Gregor., lib. XXXIII Moral., cap. 18. Ubi exponit illud Iob. XL. Behemoth caudam suam, quasi cedrus, astringet, hoc est, movebit et agitabit, velut cedrus agitatur a vento, vel arriget membrum veluti cedrus arrecta et ingens. LOAISA. ] Tunc contra eum quem possidet diabolus acrius saevit, quando se virtute divina ab eo expellendum cognoscit. Unde immundus spiritus tunc discerpsit gravius puerum in quo habitabat, quando ad Christi imperium exire ab eo coactus est [Marc. |
| 20 | [ 20. Gregorius, lib. Moral. XXXI, cap. 29. LOAISA. ] Plus contra eos diabolus diversis tentationibus insistit, qui possunt et aliis sua utilitate prodesse, ut, dum illi impediuntur, non proficiant qui docendi sunt. |
| 21 | [ 21. Gregorius, lib. VII Moral., cap. 8. LOAISA. ] Maligni spiritus hoc, quod intra nos mundare cupimus, sine intermissione tentant iterum sordidare. Sancti autem eorum insidias praesago spiritu praecognoscunt, et quidquid in semetipsis terrenum sentiunt, indesinenter operibus sanctis exhauriunt, ut de intimis puri inveniantur. |
| 22 | [ 22 August., lib. II de Genes. contra Manich., t. I. LOAISA. ] Eodem blandimento decipiuntur nunc per diabolum homines, quo protoplasti in paradiso sunt decepti. Multis enim vitiorum praestigiis mentes reproborum Satanas praetentando deludit. Nunc enim promissis decipit; nunc rebus transitoriis, quasi necessariis, illicit; nunc etiam ipsa inferni supplicia, quasi levia, et transitoria, suggerit; quatenus miserorum corda in cupiditatem, lasciviamque dissolvat, secumque ad tartara ducat. |
| 23 | [ 23. Totam hanc sententiam mire versat Greg., lib. XXXIII Moral., cap. 18, et 79, et 20, ubi exponit illud Iob: Nervi testiculorum eius perplexi sunt. LOAISA. ] Argumenta machinationum malarumque cogitationum semina, quae in cordibus hominum diabolus fundit, ita saepe undique captam implicant mentem, ut ex qua parte evadere quisque tentaverit, sine periculo exire non possit, veluti si iures hoc facere, quod si feceris, pecces; si non feceris, reus periurii sis. In tanto ergo mali discrimine, ut evadendi aditus pateat, minora potius eligenda sunt, ut maiora vitentur. |
| 24 | Diabolus, quando decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscuiusque intendit, et inde se applicat, unde aptum hominem ad peccandum inspexerit. |
| 25 | Ex ea parte diabolus homines tentat, qua eos per excrescentem humorem facile inclinari ad vitia conspicit, ut secundum humoris conspersionem adhibeat et tentationem [Num. |
| 26 | [ 26. Ita quoque Editio antiqua. LOAISA. Ibid. Alii, nullus culpam non existimet. AREV. ] Nullus culpam existimet, quam ex conspersione propria sustinet; sed, quantum valet, contra id quod tolerat pugnet. Nam si conspersioni ceditur, tentationi vel vitio nequaquam resistitur. |
| 27 | [ 27. Tota haec sententia deducitur ex Gregor., lib. XXXIII Moral., cap. 14, ubi quaerit cur diabolus Behemoth bestia quadrupes, cur Leviathan serpens in aquis, qui hamo capitur, dicatur. Quorum nominum rationem hic Isidorus ex Gregor. reddit. Inter nomina autem diaboli, quae varia et multa occurrunt in divinis libris, haec tria Behemoth, Leviathan, et Avis, potissima sunt. Dicitur etiam leo, Baal, aquilo, latro, Satan, cauda, basiliscus, Belial, malus, tentator, canis, impius, adversarius, alienus, lupus, exactor, aspis, homicida, nequissimus, malignus; pravus, asper, Lucifer, clibanus, fortis, potestas tenebrarum, catulus leonis, princeps potestatis, deus huius saeculi, leo rugiens, apostata et praevaricator, absque iugo, filius Belial, ut adnotavit Hieronymus, Isai. XXVIII, et ita interpretatur illud psalm. XVII. Torrentes iniquitatis conturbaverunt me, id est, impetuosae incursiones daemonis. Behemoth autem plurale est apud Hebraeos (ut hoc obiter annotem), idem quod bestiae, eo quod unum animal cum sit, ex multarum bestiarum magnitudine et immanitate est coagmentatum; estque animal terrestre, vastum, et eximiae magnitudinis. De eo dicitur Iob. XL: Behemoth, quem feci tecum, fenum quasi bos comedet. Iuxta nonnullos est elephas. LOAISA. Ibid. Leviathan dixerunt antiqui, teste Hieronymo, lib. VI, in Isa. XIV, esse patrem diaboli; quam sententiam ipse refellit, significatque draconem. Unde illud Ezech. XXXII. Leoni gentium assimilatus est, et draconi qui est in mari. Aquila pro dracone posuit Leviathan, auctore Hieronymo. Similiter psalm. XC, dum dicitur Conculcabis leonem et draconem, legitur Leviathan. Vocatur hic cetus magnus, de quo, quod a Christo capiendus sit, mystico in Iob sermone narratur. Est igitur Leviathan piscis marinus ingens, Iob. XL: An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius? Septuaginta ibi pro Leviathan posuerunt cetum, et draconem, sicut et in illo Iob. III: Qui parati sunt suscitare Leviathan, vertunt illi cetum, alibi draconem interpretantur, ut psalm. CIII, Draco iste, quem formasti ad illudendum. De creatione Leviathan, et Henoch habetur Esdrae IV, 6. LOAISA. Ibid. Avis. Daniel VII, et Isai. XXXI et illud Evangelii volucres coeli. LOAISA. Ibid. Alii, cecidit, iuxta Psalmistam iumentis insipientibus comparatus. Ideo Leviathan, etc. Et infra, meruit Behemoth terram, quia ut animal brutum in imis delectatur; serpens eo quod, etc. Esdrae librum IV, qui a Loaisa laudatur, apocryphum esse, prae oculis habendum. AREV. ] Ideo diabolus in sacris eloquiis Behemoth, id est, animal dicitur, quia de coelis lapsus ad terras cecidit. Ideo Leviathan, id est, serpens de aquis, quia in huius saeculi mari volubili versatur astutia. Avis vero propterea nominatur, quia per superbiam ad alta sustollitur. Et recte his tribus vocabulis appellatur, quia pro suo merito aerem, quasi avis, pro carcere meruit; terram, ut animal brutum sit; serpens, ut in huius saeculi mari insana iactetur fluctuatione. |
| 28 | [ 28. Exinde enim, quod per membra sua habent Excusi. Gregor., lib. XXXIII Moral., cap. 22, ex quo est haec sententia: ex ipso, inquit, suarum actionum nomine vocatur, cum iumentum, draco, vel avis dicitur. LOAISA. ] Ex eo enim quod per membra sua diabolus operatur, sortitur vocabula: ita ut quod singuli agunt, incitante illo, ipse nominetur ex eo. Quem enim non decipit diabolus? Unde animal est, hoc est, per carnis luxuriam tentat; unde serpens est, hoc est, cupiditatis ac nocendi malitia. Quem autem nec sic decipit, insidiatur ei; unde avis est, hoc est, superbiae ruina. Undique enim dolos praeparat, quousque inveniat viam per quam incautum decipiat. |
| 29 | [ 29. Gregor., lib. Moral. XXXIII, cap. 28. LOAISA. ] Aliud est intrare mentem cuiusquam diabolum, aliud vero inhabitare. Nam et in cordibus sanctorum ingreditur, dum malas suggestiones insinuat; sed non habitat in eis, quia in suo corpore non eos transducit. Qui vero in corpore eius sunt, ipsos inhabitat, quia ipsi sunt templum eius. Et si subrepat mentibus electorum diabolus, non autem in eis requiescit, sicut in cordibus reproborum; nam calore fidei mox excitatur, ut exeat ab electis. |
| 30 | Nonnulli, quos iam avido ore diabolus devoraverat, rursus divini iudicii occulta miseratione ab eius ore eripiuntur, et saluti restituuntur. Nam saepe multos, quos antiquus hostis luxuriae voragine immersos tenuit, potentia divina per poenitentiam ab eius faucibus traxit. |
| 31 | [ 31. Similis est interrogatio apud Gregor., lib. XXXII Moral., cap. 10, in fine, et apud Iulianum, archiep. Toletan. sanctiss., in Anticimenon lib. ex Iob., interrog. 132. LOAISA. ] Quomodo bonorum interitum Propheta electam dicit esse diaboli escam, dum alibi scriptum sit de illo: Fenum sicut bos comedet, nisi quod in oculis Dei fenum sunt qui electus cibus secundum homines esse videntur? Ac per haec, qui de bonorum numero pereunt, apud homines electi, apud Deum fenum existunt. |
| 32 | [ 32. Gregor., lib. XXXIII, cap. 17, Moral. LOAISA. Ibid. Quasi in maxilla. Tota sententia ex Gregor. dum interpretatur illud Iob: Armilla perforabis maxillam eius, lib. Moral. XXXIII, cap. 40, et c. 17. LOAISA. ] Eum diabolus iam deglutiisse dicitur, quem iam perfecto scelere devorasse videtur. Eum vero, quem non deglutivit operis perfectione, sed tentationum illecebris mordet, ut devoret, adhuc quasi in maxilla mandit. Unde et Paulus habet stimulos carnis, quibus humilietur [II Cor. |
| 33 | [ 33. Ex Gregor., dum illud Iob explanat, cap. 41: Et flamma de ore eius egredietur, lib. XXXIII Moral., c. 41. LOAISA. ] Os diaboli verba eius sunt. Verba vero eius inspirationes occultae sunt, quibus corda hominum alloquens occultis urit cupiditatibus. |
| 34 | [ 34. Locum Pauli, I Cor. 5. Isidorus interpretatur de corporali traditione, ut Hieronym. et Gregor., lib. XXXIII Moral., cap. 11, et Anselmus, cum alii sancti Patres de separatione a Christi corpore spiritualique traditione in Satanae potestatem intelligant. Uterque sensus ecclesiasticae excommunicationis vim atque auctoritatem probat, eamque esse poenam gravissimam, et maxime formidandam, cum ab Ecclesia eiiciat hominem, diabolique mancipium efficiat, et ab omni sacramentali virtute reddat alienum; unde illud Pelagii PP. ad Angliae episc. Apostolicae auctoritatis exemplo didicimus, errantium et in errorem nutantium spiritus tradendos esse Satanae, ut blasphemare dediscant; et Urban. PP. c. Notandum, 24, q. 3. Cassian., lib. II, cap. 16, Pauli locum intelligit de eo qui ab oratione suspenditur. Origines tamen, homil. 2 ad cap. II Iudicum, quas quia beatus Hieronymus Latinas fecit, ei tribuuntur, explicat etiam hunc locum de excommunicatione ecclesiastica, et dupliciter hominem Satanae tradi ostendit excommunicationis vinculis irretitum. Sic et Augustinus, de verbis Apostoli serm. 68: Omnis, inquit, Christianus, dilectissimi, qui a sacerdotibus excommunicatur, Satanae traditur. Quomodo? Scilicet, quia extra Ecclesiam diabolus est, sicut in Ecclesia Christus; ac per hoc quasi diabolo traditur, qui ab ecclesiastica communione removetur. LOAISA. Ibid. Incorreptibilem. Al., incorrigibilem. Vezzosius, mendose, incorruptibilem. AREV. ] Quidam ob incorreptibilem iniquitatem, quia sponte non corriguntur, immundis spiritibus vexandi traduntur, ut arripiendi eos daemones corporaliter habeant potestatem, terroribusque eorum afflicti humilientur, poeniteant et salventur, sicut et Apostolus Corinthiis scribens, dicit: Tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit [I Cor. |
| 35 | Nunquam vacat diabolus adversus hominem iustum. Aut enim tribulationes cordis illi exaggerat, aut dolores corporis suscitat. Hinc est, quod Apostolus ait: Datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizet [II Cor. |
| 36 | [ 36. Suscipiamus. Ita Goth. Salm., et alii Mss. Sustineamus, Goth. Toletan. LOAISA. Ibid. Alii, iste, qui sic loquitur, non separatur, etc. AREV. ] Saepe mentem iusti variis vexationum doloribus vis daemonum cruciat; unde interdum usque ad desperationis angustiam coarctatur. Permanenti autem in Dei amore animae et ipsa talis angustia ad meritum proficit. Nam sive in animo, sive in corpore, per instinctum immundorum spirituum quaelibet adversa iustus patiatur, ex Dei utique permissu id patitur. Quod si hoc ipsum ad Dei gloriam humilis referat, et dicat quod pro corporis passione Iob dixit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus [Iob. |
| 37 | Multa iustus adversa in anima patitur instigatione daemonum, sed talibus tentamentis perire vitae aeternae non potest, quia pius Dominus ad damnationem culpae non reputat quod de suae maiestatis permissu nolens qui patitur portat. Nam ibi peccamus ubi cupiditate vel voluntate deflectimus. Ubi vero violenter addicimur, etsi facinus aut flagitium non est, miseria tamen pro flagitio et facinore est. Sed qui Deum pro irrogata laudat miseria, commisso procul dubio caret facinore. |