monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4
Isidorus, Sententiae, 3, III. De infirmitate carnis. <<<     >>> V. De tentationibus diaboli.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT IV. De tolerantia divinae correptionis.

1 [

CAP. IV. N. 1. Ex Gregor., lib. VI Moralium, cap. 17, LOAISA.

]
Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet, quia maxime per hoc quod corripitur emendatur. Unusquisque autem tunc levius portat quod patitur, si sua discusserit mala pro quibus illi infertur retributio iusta.
2 [

2. Greg., lib. XXXII Moral., c. 5. LOAISA.

Ibid. Vezzosius rectius putat mala patitur, quod habent alii, pro male patitur. AREV.

]
Discat non murmurare qui male patitur, etiam si ignorat cur mala patiatur; et per hoc iuste se pati arbitretur, per quod ab illo iudicatur, cuius nunquam iniusta iudicia sunt. Qui flagella sustinet, et contra Deum murmurat, iustitiam iudicantis accusat. Qui vero se cognoscit a iusto iudice pati, quod sustinet, etiam si pro quo patitur ignoret, per hoc iam iustificatur, pro quo et seipsum accusat, et Dei iustitiam laudat.
3 Dum ex rebus prosperis utilia iustus exempla praestat hominibus, necesse est eum iterum et adversitatibus tangi, quatenus eius patientia comprobetur, ut denuo fortitudinis documenta ex eo sumant, qui prosperitatis eius temperantiam agnoverunt.
4 [

4. Si idcirco se habet Codex Tolet. et coenobii de la Oliva in Navarra. Caeteri cum Editis consentiunt, quam lectionem probo. LOAISA.

Ibid. Gothus, et alius papyraceus malacitanus correctus habent: Laudet Deum potius, non accuset. Caeteri Mss. consentiunt cum Editis, quae lectio non displicet. LOAISA.

]
Qui passionibus animae insidiante adversario cruciatur, non idcirco se credat alienari a Christo, quia talia patitur; sed magis per hoc Deo commendabilem se esse existimet, si, dum haec patitur, laudet Deum potius, non accuset.
5 [

5. Totius sententiae sensus desumptus est ex Gregor., lib. XXXII, cap. 3. LOAISA.

Ibid. Cod. Tolet. Latinus habet, quod talia pati dignus sit, reputaverit. Cum eo consentiunt duo Codd. Malacitanus, et alius, caeteri cum Editis. LOAISA.

]
Ad magnam utilitatem divino iudicio mens iusti diversis passionum tentationibus agitatur, pro quibus si Deo gratias egerit, suaeque culpae, quod talibus dignus sit, deputaverit, hoc, quod ex passione tolerat, ei pro virtutibus reputabitur, quia et divinam agnoscit iustitiam, et suam intelligit culpam.
Isidorus HOME

bnf6413.257 csg228.194

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik