monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3
Isidorus, Sententiae, 3, II. De gemina percussione Dei. <<<     >>> IV. De tolerantia divinae correptionis.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT III. De infirmitate carnis.

1 [

CAP. III. N. 1. Fere omnes Codd. mss., esse nonnullos eiusdem qualitatis homines. Codex unus papyraceus perantiquus, esse nonnullos eius qualitatis homines. Locus apud Gregor., lib. XVIII Moral., cap. 13. LOAISA.

]
Sunt nonnulli huius qualitatis homines, qui nesciant corrigi, nisi alios viderint flagellari; sicque proficiunt comparatione malorum, dum sibi id accidere timent, in quo deperire alios vident.
2 [

2. Theodoretus, Quaest. in Genes., ex illis verbis: Et ideo custodivi te, ne peccares in me, colligit, Abimelech regem Cesarae, ne peccaret in Saram, consilio Dei, infirmitate percussum. LOAISA.

]
Quosdam Deus videns nolle proprio voto corrigi, adversitatum tangit stimulis. Quosdam etiam praesciens multum peccare posse, in salutem flagellat eos corporis infirmitate, ne peccent, ut eis utilius sit frangi languoribus ad salutem animae quam manere incolumes ad damnationem.
3 [

3. Pulchre Isidorus complexus est visitationis in divinis litteris significationem; nam et in malam et in bonam partem usurpatur: in bonam, ut illud Luc. XIX: Non cognovit tempus visitationis suae; et Ose. IV: Non visitabo super filias vestras, cum fornicatae fuerint; Exod. V: Visitando visitavi vos, et vidi afflictiones vestras. Et alia multa loca in sacris litteris occurrunt, in quibus visitare et visitatio demonstrat Dei curam erga genus humanum, eiusque providentiam, misericordiam et beneficia hominibus exhibita. Significat etiam visitare praestare Deum quod promisit, ut in illo Genes. XXI: Dominus visitavit Saram, et Lucae I: Visitavit, et fecit redemptionem populo suo. In malum etiam nonnunquam sumitur pro eo quod est punire, castigare, vindicare scelera adversus divinam maiestatem commissa. Sic Exod. XXXI: Ego autem in die ultionis visitabo hoc peccatum; et Isai.: Visitabo super fructum magnitudinis cordis regis Assur; et XIII: Visitabo super orbem mala; et psalm. LXXXVIII: Visitabo in virga iniquitates eorum. Ubi voces illae, in virga supplicii incrementum denotant; et Ose. I: Quoniam adhuc modicum visitabo sanguinem Iezrahel; et psalm. 18: Visitationes Domini rectae laetificantes corda; denotant iustitiam visitationis. Visitationes enim Septuaginta verterunt δικαιώματα. LOAISA.

]
Visitatio Dei nec semper in bonum accipitur, nec semper in malum. In bonum enim accipitur, sicut est illud: Visita nos in salutari tuo [Psal. 105, 4]. In malum vero, iuxta illud: In tempore visitationis suae peribunt [Ier. 10, 15].
4 [

4. Ut est illud Pauli, I Cor. XI: Propter quod imbecilles, et infirmi, et dormiunt multi. LOAISA.

Ibid. Divinae misericordiae. Donando nimirum, ut notat Vezzosius, divina, quibus depellantur, auxilia. AREV.

]
Tribus ex causis infirmitates accidunt corporis, id est, ex peccato, ex tentatione, et ex intemperantiae passione; sed huic tantum novissimae humana potest medicina succurrere, illis vero sola pietas divinae misericordiae.
5 [

5. Hoc probat August. super Ioannem tract. 7. LOAISA.

Ibid. Ne per vigorem. Ita in omnibus Mss. LOAISA.

]
Qui valentiores sunt, et sani, utile est illis infirmari, et non peccare, ne per vigorem salutis illicitis sordidentur cupiditatum, et luxuriae desideriis.
6 [

6. Act. IX. Hunc locum fere similiter interpretatur ad mores Gregor. lib. XXXIII Moral., cap. 31. Et Ambros., lib. super Beati immaculati. Simul oculus inquit, corporis, animaeque sanatus. LOAISA.

]
Duritia, quae mentem premit, nec sentitur, utiliter mutatur in carne, ut sentiatur atque intellecta emendetur. Nam citius vulnera carnis sentiuntur quam animae; ideoque per carnis flagella errantes citius corriguntur. Hoc quippe indicant in Pauli oculis squamae infidelitatis, quae dum mutatae sunt per increpationem in oculis carnis, confestim resoluta est duritia mentis [Act. 9, 18].
7 Est perniciosa sanitas, quae ad inobedientiam hominem ducit. Est et salubris infirmitas, quae per divinam correptionem mentem a duritia frangit.
8 Languor animae, id est, peccatorum infirmitas perniciosa est, de qua etiam Apostolus ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. 11, 29]? Nam infirmitatem carnis utilem esse idem Apostolus approbat, dicens: Quando infirmor, tunc fortior sum [II Cor. 12, 10].
Isidorus HOME

bnf6413.255 csg228.193

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik