| 1 | [ CAP. II. N. 1. Qua percutimur. Sic omnes Codd. mss. LOAISA. Ibid. Alii, in carne . . . in charitate. AREV. ] Gemina est percussio divina. Una in bonam partem, qua percutimur carne, ut emendemur. Altera, qua vulneramur conscientia ex charitate, ut Deum ardentius diligamus. |
| 2 | [ 2. Ambrosius, quomodo respiciat Deus super iustos et peccatores, libro super Beati immaculati, et l. I de Apologia David, et lib. V. LOAISA. Ibid. Petrum. Respexit enim illum oculis gratiae, non corporis, cum ex Matthaeo et Marco constet Christum tunc fuisse in atrio interiore domus, Petrum vero in atrio deorsum foris. Ex August., cap. 6. LOAISA. Ibid. Descensurum. Genes. XVIII: Dixit Dominus: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint. LOAISA. ] Gemino more Deus respicit vel ad veniam, vel ad vindictam. Ad veniam, sicut Petrum [Luc. |
| 3 | [ 3. Quinque modis flagella contingunt, teste Beda in Matthaeum, et Augustino in sermone de gratia: vel iustis, ut per patientiam merita augeantur, ut Iob; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo, II Cor. XII; vel ad corrigenda peccata, ut Mariae lepra, Num. XII; vel ad gloriam Dei, ut de caeco nato, Ioan. 9; vel ad iudicium poenae, ut Herodi, Act. XII. Quae omnia hic complectitur Isidorus. LOAISA. Ibid. Ad damnationem. Greg., lib. VII. Moral., cap. 10, exponens illud Ezech. XI: Tollam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. LOAISA. Ibid. Ad purgationem. Idem, lib. XXI, cap. 4, ubi probat quod iusti, dum temporaliter flagellantur, probantur; reprobi vero, qui in laboribus hominum modo non sunt, aeterno anathemate condemnantur, et lib. XVI, cap. 16, et lib. XI, cap. 21. LOAISA. Ibid. Aegyptus. Hieronym., in Nahum cap. VII, exponens illud: Non consurget duplex tribulatio, vel, non vindicabit bis Deus in idipsum, videtur sentire Aegyptios non flagello damnationis, sed purgationis punitos. Sic enim inquit: Quod si vobis videtur crudelis, rigidus, et cruentus, quod in diluvio genus delevit humanum, super Sodomam et Gomorrham igne pluit, Aegyptios submerserit fluctibus, Israelitarum cadavera prostraverit in eremo, scitote ideo ad praesens reddidisse supplicia, ne in aeternum puniret. Quem locum Magister Sentent., l. IV, distinct. 15, intelligendum censet non promiscue de omnibus, sed de illis tantum qui inter ipsa flagella poenitentiam egerunt. LOAISA. Ibid. De Iob, quod de gente Idumaea duxerit genus, probat Augustin., lib. XVIII de Civit. Dei, cap. 47; et de tentatione Abrahae, et Tobiae, et Iob, in lib. Quaest. Veteris et Novi Testam., lib. II, q. 99. De eius tentatione psalm. C: Accepit, inquit. a Deo tentandum, non opprimendum; purgandum, non evertendum, aut forte nec purgandum, sed probandum. Eius laudes commemorat Gregor., lib. XXVIII Moral., cap. 1; et exponens illud: In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, nec stultum quid contra Deum locutus est. et l. II, cap. 19. LOAISA. ] Trimoda ratione Deus quos voluerit percutit, id est: ad damnationem reprobos, ad purgationem quos errare videt electos, ad propagandam meritorum gloriam iustos. Primo namque modo Aegyptus caesa est ad damnationem [Exod. |
| 4 | [ 4. II Cor. XII: Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satan, ut me colaphizet; ubi Graece: Καὶ τῇ ὑπερβολῇ τῶν ἀποκαλύψεων ἵνα μὴ ὐπεραίρωμαι, ἐδόθη μοὶ σκόλοψ τῇ σαρκῇ ἄγγελος Σατὰν, ἵνα με κολαφίζῃ. Quo in loco σκόλοψ est stimulus, per carnem, sive in carne. Qui stimulus quomodo hic intelligendus sit non bene inter interpretes constat. Alii libidinis affectum, et motum accipiunt, ut Isidor., lib. II Sent., c. 39, sent. 11: Stimuli carnis, qui in Paulo, excitante Satanae angelo, inerant, ex lege peccati erant, qui in membris hominum de necessitate libidinis habitant. Idem videtur sentire Greg., in hoc loco. Alii, ut refert Hieronymus, comment. in Epist. ad Galatas, corporis adversam valetudinem, quod capitis dolore solitus sit frangi et molestari, atque ita etiam Theophylactus. Thomas Aquinas, quod fuerit iliaco morbo obnoxius. Ambrosius stimulum appellat insectationem malorum hominum, et afflictionem ab inimicis illatam. In qua sententia est Theodoretus; probat vero ex sequentibus non esse stimulum carnis corporis infirmitatem: Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, et angustiis pro Christo. Athanas., q. 139, Alexandrum aerarium fabrum, et vocat stimulum carnis. Vide locum. Ego existimo carnis stimulum intelligi contradictiones et molestias a Iudaeis illatas (qui erant cognati eius secundum carnem) ne Evangelii doctrina incrementum susciperet; de quorum persecutione sic ait Thess. II: Vos enim imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea, in Christo Iesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis, qui et Dominum occiderunt Iesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant; ut impleant peccata sua semper; pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. LOAISA. ] Flagellatur homo plerumque a Deo ante peccatum, ne malus sit, ut Paulus, qui, Satanae angelo instigante, carnis tolerabat stimulos. Flagellatur autem et post peccatum, ut corrigatur, sicut ille in Apostolo, qui traditus est Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus esset [I Cor. |
| 5 | [ 5. Gregor., lib. XXXIII Moral., cap. 23. LOAISA. ] Non tamen iuste murmurat, etiam qui nescit cur vapulat. Nam Deus ideo plerumque iustum flagellat, ne de iustitia superbiens cadat. |
| 6 | [ 6. Ex Gregor., lib. Moral. XVIII, c. 13. LOAISA. Ibid. Gregor., lib. XVIII Moral. c. 12. Flagellum, inquit, tunc diluet culpam, cum mutaverint vitam. LOAISA. Ibid. Alii, ut hostes et adversarios percutit. AREV. ] In hac vita Deus tanto magis studet ut parcat quanto magis exspectando flagellat; sed alios feriendo corrigit, alios vero feriendo interficit. Feriendo namque corrigit de quibus dicit: Ego quos amo arguo et castigo [Apoc. |
| 7 | [ 7. Aliqui mss. habent in hac vita inchoant; melius, ab hac vita. Sic est apud Gregor., loco supra adducto: His flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. LOAISA. Ibid. Deut. XXXII. Sic habet Vulgata Editio Latina nostra: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Isidor. legit ut Gregor., l. XVIII, c. 22, usque ad inferos deorsum. LOAISA. ] Omnis divina percussio aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Nam quibusdam flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit in ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum [Deut. |
| 8 | [ 8. Ex Gregor., ad verbum, lib. XVIII, cap. 12. LOAISA. Ibid. Iud. Epist. 1: Quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Explanat hunc locum Iudae Greg., l. X Moral., cap. 33. LOAISA. ] A quibusdam dici solet: Non iudicat Deus bis idipsum; qui tamen non attendunt illud quod alibi scriptum est: Iesus populum de terra Aegypti liberans, secundo eos qui non crediderunt perdidit (Iudae I, 5). Quamvis enim una culpa bis non percutitur, una tamen percussio intelligitur, quae hic coepta illic perficitur, ut in his qui omnino non corriguntur praecedentium percussio flagellorum sequentium sit initium tormentorum. |
| 9 | [ 9. Psalm. CVIII. Locus ad verbum ex Gregor., lib. Moral. IX, cap. 33. LOAISA. Ibid. Contritio super contritionem. Haec est Vulgatae lectio, quam ad Isidori scopum bene facere, in notis suis observat Vezzosius. AREV. ] Hinc est quod in psalmo scribitur: Operiantur, sicut diploide, confusione sua [Psal. |
| 10 | Quibusdam secreto Dei iudicio hic male est, illic bene, scilicet, ut dum hic castigati corriguntur, ab aeterna damnatione liberentur. Quibusdam vero hic bene est, illic male, sicut diviti illi accidit qui, hic potentiae claritate conspicuus, post mortem gehennae incendiis traditur cruciandus [Luc. |
| 11 | In tanto immergi quosdam desperationis profundo, ut nec per flagella valeant emendari. De quibus recte per prophetam Dominus dicit: Frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt [Ierem. |
| 12 | [ 12. Ex Gregor., lib. IX Moral., c. 24. LOAISA. ] Plerumque iustus plangit, et nescit utrum pro omnibus suis peccatis praesentia patiatur flagella, an pro uno tantum, et nescit quae sit culpa illa pro qua meruit eiusmodi pati supplicia, et pro ipso ambiguo maxime in moerore versatur. |
| 13 | [ 13. Est apud Isai. XL: Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Et Ierem. XVII: Duplici contritione contere eos. LOAISA. ] Quamvis flagella praesentia iustum a peccatis absolvunt, adhuc tamen sub metu vindictae turbatur, ne instantes ei plagae non sufficiant ad purganda delicta. Proinde ergo, dum praesentia patitur, et futura pertimescit, quodammodo, sicut ait propheta, pro suis peccatis duplicia recipit [Isai. |