monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1
>>> Isidorus, Sententiae, 3, II. De gemina percussione Dei.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT PRIMUM. De flagellis Dei.

1 [

CAP. PRIMUM. N. 1. Ex Gregor., lib. IX Moral., cap. 12. Et in comprobationem testimonii Ieremiae: Ego sum testis et iudex, affert illud Isaiae XLII: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar; voces autem ut iudex absunt a Goth. et aliis. LOAISA.

Ibid. Prophetae. Ierem. XXIX. Apud Ieremiam sic habetur: Ego sum iudex et testis. Et Greg., lib. . . . Moral. cap. 12. Codex coenobii de la Oliva in regno Navarrae legit: Ego sum testis et vindex. Septuaginta: Καὶ ἐγὼ μάρτυς, φησὶ Κύριος. Et ego testis dicit Dominus. LOAISA.

Ibid. Miserere. In Cod. Goth. Tolet. haec non habentur. Codex coenobii de la Oliva, indigno Isidoro. LOAISA.

]
Divinae Sapientiae subtilitas, sicut interius, ut testis, scrutatur conscientias, sic exterius, ut iudex, irrogat poenas; ut verum sit testimonium prophetae: Quia ipse est et testis et iudex [Ierem. 29, 23]. Miserere, Domine, misero Isidoro, indigna agenti, et digna patienti, assidue peccanti, et tua flagella quotidie sustinenti.
2 [

2. Greg., lib. VII Moral., cap. 8, exponens illud Iob.: Haec mihi consolatio est, ut affligens me dolore, non parcat. Ideo, inquit, hic quibusdam parcit, ut eos in perpetuum feriat. Ideo me hic feriat non parcendo, ut in perpetuum parcat. LOAISA.

Ibid. Electus. Gregor., lib. XXVI Moral., cap. 17. Electorum namque est hic conteri, ut ad praemia debeant aeternae haereditatis erudiri. LOAISA.

Ibid. Ut perfectiora. Al., ut perfectionem. AREV.

]
Ordinata est miseratio Dei, quae prius hic hominem per flagella a peccatis emendat, et postea ab aeterno supplicio liberat. Electus enim Dei doloribus huius vitae atteritur, ut perfectiora vitae futurae lucretur.
3 [

3. Vide Gregor., lib. XXVI Moral., 17, ubi disserit cur quaedam a Domino hic feriantur, et quaedam serventur inulta. LOAISA.

]
Nequaquam Deus delinquenti parcit; quoniam peccatorem aut flagello temporali ad purgationem ferit, aut iudicio aeterno puniendum relinquit, aut ipse in se homo poenitendo punit quod male admisit; ac proinde est quod Deus delinquenti non parcit.
4 [

4. Gregor., lib. VIII Moral., cap. 32, de iustis: Gaudent despici, nec dolent se necessitatibus affligi. Idem August., serm. 105 de tempore, et Greg., lib. V Moral., cap. 1. LOAISA.

]
Iusto temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia; ideoque et iustus in poenis gaudere debet, et impius in prosperitatibus timere.
5 [

5. Ex multis locis Gregorii, lib. V Moral., cap. 1; et XXVI, cap. 18. LOAISA.

]
Neque iusto, neque reprobo Deus misericordiam et iustitiam abstrahit. Nam et bonos hic per afflictionem iudicat, et illic remunerat per miserationem; et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illic punit per aeternam iustitiam.
6 In hac enim vita Deus parcit impiis, et tamen non parcit electis; in illa parcet electis, non tamen parcet iniquis.
7 Periculosa est securitas in hac vita malorum, et bonorum dolor tranquillus. Nam iniquus post mortem ducitur cruciandus; iustus vero dormit post laborem securus.
8 Non tantum de corporalibus passionibus, sed etiam de spiritualibus oportet intelligi, ut quanto quisque aut in corpore aut in mente flagella sustinet, tanto se in fine remunerari speret.
9 [

9. Greg., XXVI Moral., c. 17, et lib. XII et XV. LOAISA.

]
Saepe occulto Dei iudicio extra flagelli correptionem sunt reprobi in hoc mundo: dumque multa damnabilia commisisse videantur, despecti tamen a Deo, nullo emendationis verbere feriuntur.
10 [

10. Gregor., lib. VII, epist. 32, et lib. XVIII Moral., cap. 13, et lib. XVIII, c. 7, et cap. 12. LOAISA.

]
Plus corripitur flagello, qui a Deo diligitur, si peccaverit, dicente Amos propheta: Tantummodo vos cognovi ex omnibus nationibus terrae, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.
11 [

11. Reservatur. Al., retrahatur. AREV.

]
Valde necessarium est iustum in hac vita et vitiis tentari, et verberari flagello, ut dum vitiis pulsatur, de virtutibus non superbiat. Dum vero aut animi, aut carnis dolore atteritur, a mundi amore reservatur. Tentari autem oportet iustum, sed tentatione plagae, non tentatione luxuriae.
12 Durius circa suos electos in hac vita Deus agit, ut dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nulla oblectamenta praesentis vitae delectent, sed coelestem patriam, ubi certa requies exspectatur, indesinenter desiderent.
13 [

13. Locus est Petri I, IV. Tempus est, inquit, ut incipiat iudicium a domo Dei. Hunc locum explicat Isidorus supra, lib. I, cap. 30, sentent. 2. Et Augustin., super psalm. XCIII: Tempus est, inquit, ut incipiat iudicium a domo Dei, id est, tempus est ut modo iudicentur qui pertinent ad domum Dei: si flagellantur filii Dei, quid debent sperare servi nequissimi? Venerabilis Beda, in psalm. IX, explicat Petri locum de occulto et iusto iudicio, quod in praesenti ad purgationem exercetur in domo Dei, id est, in infidelibus. Gregor., lib. XXVI Moral., cap. 17, ut Isidorus locum interpretatur. LOAISA.

]
Electos vitae istius adversitate probari, ut, secundum Petrum, iudicium a domo Dei incipiat (I Petri IV, 17), dum in hac vita electos suos Deus iudicii flagello castigat.
Isidorus HOME

bnf6413.250 csg228.186

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik