| 1 | Hoc est perfectum et rationabile ieiunium, quando noster homo exterior ieiunat, interior orat. Facilius per ieiunium oratio penetrat coelum. Tunc enim homo, spiritualis effectus, angelis coniungitur, Deoque liberius copulatur. |
| 2 | [ CAP. XLIV. N. 2. Gregor., lib. Moral. XXX, cap. 9. LOAISA. ] Per ieiunium etiam occulta mysteriorum coelestium revelantur, divinique sacramenti arcana panduntur. Sic namque Daniel, angelo revelante, mysteriorum sacramenta cognoscere meruit [Dan. |
| 3 | Ieiunia fortia tela sunt adversus tentamenta daemoniorum. Cito enim per abstinentiam devincuntur. Unde etiam Dominus et Salvator noster eorum incursus ieiuniis et orationibus praemonet superare, dicens: Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium [Matth. |
| 4 | [ 4. Alii, tibi caro pro et caro. AREV. ] Sancti, quandiu in huius saeculi vita habitant, desiderio superni roris corpus suum aridum portant. Unde et psalmus: Sitivit, inquit, in te anima mea, quam multipliciter et caro mea [Psal. |
| 5 | [ 5. Gregor., lib. Moral. VIII, cap. 26. LOAISA. ] Saepe abstinentia simulate agitur, ieiuniaque per hypocrisim exercentur. Quidam enim mira inedia corpus suum laniant, exterminantes, sicut ait Evangelium, facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes [Matth. |
| 6 | Quidam incredibiliter abstinent, ut hominibus curiosis sancti appareant; sed hoc bonum abstinentiae talibus non est virtus reputanda, sed vitium, quia bono male utuntur. |
| 7 | [ 7. Greg., lib. VIII Moral. c. 24. LOAISA. ] Ieiunium et eleemosyna in abscondito esse amant, ut solus Deus, qui inspicit omnia, meritum operum bonorum rependat. Nam qui ea sub populari manifestatione faciunt, nequaquam a Deo iustificantur, quia iuxta sermonem evangelicum mercedem suam ab hominibus receperunt [Matth. |
| 8 | [ 8. Pius PP.: Nihil prodest homini ieiunare, et orare, et alia religionis bona agere, nisi mens ab iniquitate renovetur, de Poenit., d. 3. LOAISA. ] Ieiunia cum bonis operibus Deo acceptabilia sunt. Qui autem a cibis abstinent, et prave agunt, daemones imitantur, quibus esca non est, et nequitia semper est. Ille enim bene abstinet a cibis, qui et a malitiae actibus, et a mundi ieiunat ambitionibus. |
| 9 | [ 9. Leo PP., serm. 4 de quadrag. LOAISA. Ibid. Qui exsecrationis studio, etc. Hoc erat vitium Manichaeorum, ut Vezzosius annotat. AREV. ] Qui exsecrationis studio, non abstinentiae voto ab escis carnium se suspendunt, hi potius exsecrandi sunt, quia Dei creaturam usibus humanis concessam reiiciunt. Nihil enim fidelibus inquinatum, nihilque esse iudicatur immundum, Paulo attestante apostolo: Omnia munda mundis; coinquinatis autem, et infidelibus, nihil est mundum, quia polluta sunt eorum et mens et conscientia [Tit. |
| 10 | [ 10. Ad hanc et sequentem proxime summi viri sententiam attendamus, velim, aiebat Vezzosius. AREV. ] Spernitur ieiunium quod in vesperum repletione ciborum reficitur. Neque enim reputanda est abstinentia, ubi fuerit saturitas ventris subsecuta. |
| 11 | [ 11. Ita quidem Goth. et alii mss. et excusi libri. At Hieronymus, voluntas vestra; et Septuaginta, ut idem auctor est, voluntates vestrae. LOAISA. Ibid. Voluptas vestra. Ita legendum suadet orationis contextus: et ita quoque legitur in Breviario Mozarabico, ut notavit Mariana, lib. I contra Iudaeos, cap. 1, n. 5. AREV. ] Spernitur ieiunium quod in vesperum deliciis compensatur, dicente Isaia propheta: Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluptas vestra [Isai. |
| 12 | Tota enim die epulas in cogitatione ruminat, qui ad explendam gulam vespere sibi delicias praeparat. |
| 13 | [ 13. Cassianus, coll. 2, de discretion. LOAISA. ] Non est corpori adhibenda immoderata abstinentia, ne dum amplius gravatur caro pondere inediae, nec malum agat postea, nec bene facere incipiat, et quae addicitur ut usu mali careat, simul et boni officium, dum plus premitur, perdat. Sollicita igitur discretione carnis est moderanda materies, scilicet, ne aut integre exstinguatur, aut immoderate laxetur. |
| 14 | Infirmitate carnis nimia praevalente, ad perfectionem pertingere nemo potest. Nam quamvis sanctitatis amorem quisque habeat, exsequi tamen non valet operis meritum, cui intentione cordis deservire conatur. |
| 15 | Corporis debilitas nimia etiam vires animae frangit, mentis quoque ingenium facit marcescere, nec valet quidquam boni per imbecillitatem perficere. |
| 16 | Ne quid nimis. Nam quidquid cum modo et temperamento fit, salutare est; quidquid autem nimis, et ultra modum est, perniciosum fit, studiumque suum in contrarium vertit. In omni ergo opere modum et temperamentum oportet habere. Nam omne quod excedit periculosum est; sicut aqua, quae si nimios imbres praebeat, non solum nullum usum adhibet, sed etiam periculum exhibet. |