monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43
Isidorus, Sententiae, 2, XLII. De gula. <<<     >>> XLIV. De abstinentia.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XLIII. De ebrietate.

1 [

CAP. XLIII. N. 1. Sic intelligo illud Augustini, lib. Confess. X, cap. 31: Ebrietas longe est a me; misereberis, ne appropinquet servo tuo. Crapula vero nonnunquam subrepit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Aristoteles problem., sect. III, text. 17, crapulam aperte ex vino esse testatur. Addit praeterea: Est enim crapula fervor quidam, et desinens inflammatio, quae plus conflictat quam temulentia, quod mentem illa quatit et alienat; crapula autem, mente sibi constante, dolorem admovet. LOAISA.

]
Esca crapulam, potus ebrietatem generat. Ebrietas autem perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis.
2 [

2. Ose. IV Fornicatio, et vinum, et ebrietas, auferunt cor. LOAISA.

Ibid. In Excusis est: Sicut ait Salomon; verum male. Goth.: Fornicatio enim, sicut in Salomone, infatuat sapientem; ebrietas, sicut in Lot, sensum rationis captivat; unde in Proverbiis, etc. Est enim explicatio verborum Ose.: Fornicatio et ebrietas auferunt cor. Fornicatio nempe, ut in Salomone; ebrietas, ut in Lot. Praeterea non exstat in Proverbiis haec sententia. LOAISA.

]
Ebrietas ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat. Unde etiam et malum non sentitur quod per ebrietatem committitur. Verum est quod iuxta prophetam dicitur: Fornicatio et ebrietas auferunt cor [Ose. 4, 11]. Fornicatio enim, sicut in Salomone [III Reg. 11], infatuat sapientem. Ebrietas, sicut in Lot [Gen. 14], sensum rationis captivat. Unde et in Proverbiis: Potentes, inquit, iracundi sunt, vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiam (Proverb. XXXI, 4).
3 Plerisque laus est multum bibere vinum, et non inebriari. Audiant hi adversum se dicentem prophetam: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem [Isai. 5, 22].
4 [

4. Eccle. X, ubi Septuaginta hoc modo: Οὐαί σοι, πόλις, ἧς ὁ βασιλεύς σου νεώτερος, καὶ οἱ ἄρχοντές σου ἐν πρωίᾳ ἐσθίουσι. Id est, Vae tibi, civitas cuius rex tuus iunior. et principes tui in hora matutina comedunt. In vulgata Editione ita est: Vae tibi, terra cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. Quam versionem etiam Gregorius sequitur lib. XVI Moral. cap. 13. LOAISA.

]
Vino multo deditos, et luxuriose viventes Isaias sic arguit, dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum, ut vino aestuetis [Isai. 5, 11]. De talibus et alio loco dicitur: Vae tibi, civitas cuius rex iuvenis est, et cuius principes mane comedunt [Eccle. 10, 16].
5 Multi enim a mane usque ad solis occubitum ebrietati et gulae voluptatibus serviunt, nec intelligunt cur nati sunt; sed, consuetudine belluina detenti, luxuriae tantum tota die epulisque inserviunt.
6 Clamat Ioel propheta his qui ebrietati deserviunt, dicens: Expergiscimini, ebrii; et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine [Ioel. 1, 5]. Quo testimonio non ait tantum: Flete, omnes qui bibitis vinum, ut bibere omnino non liceat; sed adiecit, in dulcedine, quod ad voluptuosam pertinet et prodigam effusionem. Nam quantum satis est necessitati, edocet Timotheum bibere Apostolus, dicens: Vino modico utere.
7 [

7. Nazaraeis. Sic rescripsi, cum in Editione Grialii esset Nazaraeis. AREV.

]
Non solum ex vino inebriantur homines, sed etiam ex caeteris potandi generibus, quae vario modo conficiuntur. Unde et Nazaraeis, qui se sanctificabant Domino, praeceptum est vinum et siceram non bibere. Utraque enim statum mentis evertunt, et ebrios faciunt; luxuriam quoque carnis utraque aequaliter gignunt.
8 Quidam continentes, sicut panem cum pondere edunt, ita et aquam cum mensura sumunt, asserentes ad castimoniam carnis etiam aquae abstinentiam convenire.
Isidorus HOME

bnf6413.250 csg228.180 ubbf_iii_0015g.64v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik