monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42
Isidorus, Sententiae, 2, XLI. De cupiditate. <<<     >>> XLIII. De ebrietate.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XLII. De gula.

1 Prima concupiscentiae suggestio panis est, cui si minime ceditur, diversa edacitatis desideria comprimuntur. Unde et Daniel: Panem, inquit, desiderii non comedi [Dan. 10, 3], hoc est, eius concupiscentiam non implevi.
2 [

CAP. XLII. N. 2. Ex Greg., lib. Moral. XXX, cap. 13. LOAISA.

]
Prima est luxuriae materies saturitas panis. Unde et propheta Sodomam de panis satietate accusat, dicens: Haec fuit iniquitas Sodomorum, superbia, saturitas panis, et abundantia [Ezech. 16, 49]. Panem quippe Sodomitae immoderate sumentes, in turpitudinem defluxere flagitiorum, atque inde meruerunt, comitante superbia, coelestibus aduri incendiis, ex quo modum non tenuerunt edacitatis.
3 [

3. Greg., III part. pastor. Curae, admonit. 20. LOAISA.

]
Utile est cavere gulam ciborumque concupiscentiam. Quid enim tam noxium quam ut animus serviat ventri et escae, quae sunt destruenda, testante Apostolo, ac dicente: Deus autem et hunc, et hanc destruet [I Cor. 6, 13]?
4 Proxima est ventri libido, sicut loco, ita vitio. Ubi enim ventris cura, ibi et eorum quae circa ventrem sunt proxima. In ordine namque membrorum genitalia ventri iunguntur. Dumque unum ex his immoderate reficitur, aliud ad luxuriam excitatur.
5 [

5. Leo papa, serm. 3 de ieiunio. LOAISA.

Ibid. Alii, ut philosophi dixerunt, cibandus est venter, ut contineat animam, non ut corrumpat. Clarius etiam esset, Nam philosophi disserunt cibos, etc. AREV.

]
Non ad luxuriam, vel ad satietatem, sed tantummodo, ut corpus sustentetur, epulis est utendum. Nam, ut philosophi disserunt, cibos inventos esse ut contineant animam, non ut corrumpant.
6 [

6. Hinc illud Catonis Maioris apud Ciceronem, in libello de Senectute: Tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Alioqui, ut recte confirmat Theognis: Πολλῶ τοῦ πλέοντας λιμοῦ ὤλεσεν ἰδη; Ἄνδρας ὅσοι μοίρας πλείον ἔχειν ἔθελον. Quorum versuum haec fere sententia est: longe plures nimia cibi potusque ingurgitatione quam fame periisse. Bene itidem Theopompus, lib. V Philipp.: Τὸ ἐσθίειν πολλὰ, καὶ κρέα φαγεῖν τούς μὲν λογισμοὺς ἐξαιρεῖ, καὶ τὰς ψυχὰς ποιεῖται βραδυτέρας. Multa, inquit, edere et carnibus vesci, rationis vim tollit, animosque efficit tardiores. Merito itaque laudantur platonicae illae coenae apud Athenaeum, lib. X, et apud Cicer., lib. V Tusculan., propterea quod non tam praesenti, quam postero die iucundae essent. LOAISA.

Ibid. Evanescere. Hinc illud, quod ex Theopompo iam retuli. Porro locus hic esse videtur ex Hieronymo, epistola ad Nepotianum, de Vita clericorum; is enim hoc pacto: Pulchre dicitur apud Graecos, et nescio an apud nos aeque resonet: Pinguis venter non gignit mentem tenuem. Graecus senarius huiusmodi est: Παχεῖα γαστὴρ λεπτὸν οὐ τίκτει νόον.

Ibid. Evanescere. Al., hebescere. Cod. meus labescere; forte labare. AREV.

]
Qui nimium cibis utuntur, quanto magis ventrem pascunt, tanto amplius sensum mentis obtundunt. Nam Graeci dixerunt ex crasso ventre subtilem sensum gigni non posse. Nam gulae saturitas nimia aciem mentis obtundit, ingeniumque evanescere facit.
7 [

7. Greg., lib. Moral. XXX, c. 13. LOAISA.

]
Libidinis ignes ciborum fomentis increscunt; corpus autem quod abstinentia frangit, tentatio non exurit. Unde et tres pueros abstinentes flamma Babylonii incendii, etsi tetigit, non combussit, quia nimirum etsi desideriorum carnalium ignis abstinentium mentes inflammat, usque ad consensum tamen concupiscentiae vel operis non exurit.
8 [

8. Greg., homil. 40 in Evang. LOAISA.

]
Cui abundantia est epularum, ardentis divitis intendat supplicium, cuius tanta in inferno inter ignes erat inopia, quanta hic epularum fuerat copia. In hoc enim saeculo esurire et sitire noluit, propterea illic inter flammas sitiens, stillam aquae quaesivit, nec meruit.
9 Considerandum quam vehementer arguatur comessatio, et sumptuosa convivia. Nam per prophetam comminatur Dominus se non hanc relaxare iniquitatem his qui eam libenter ambiunt. Dicit enim per Isaiam: «Ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Si dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini [Isai. 22, 13, 14].
10 [

10. Ex Greg., lib. III past. Curae, admonit. 20. LOAISA.

]
Sicut omnes carnales cupiditates abstinentia resecantur, ita omnes animae virtutes edacitatis vitio destruuntur. Inde est quod et princeps coquorum muros Ierusalem subvertit, quia et venter, cui servitur a coquis, virtutes animae destruit. Neque enim posse quempiam virtutum perfectionem attingere, nisi prius ventris edomuerit ingluviem.
11 Nemo potest dominari caeteris vitiis, nisi prius ingluviem ventris restrinxerit. Nec quisquam facile poterit a semetipso spiritus immundos expellere, nisi per abstinentiam gulae. Tunc enim hostes qui extra nos sunt a nobis fortius superantur, quando prius quae intra nos sunt vitia exstinguuntur. Nam frustra foris agit bellum, qui intus habet periculum.
12 [

12. Greg., lib. Moral. XXX, c. 13. LOAISA.

]
Non qualitatem ciborum, sed eorum cupiditatem cavendam. Nam saepe accuratius praeparata sine gulae concupiscentia degustantur, et saepe abiecta et vilia edendi cupiditate sumuntur. Sicque fit ut non sit in culpa ciborum qualitas, sed illud reputetur in vitium, quod cum desiderio degustatur.
13 [

13. Totius sententiae summa deducta est ex Greg., lib. Moral. XXX, cap. 13. Verum is quintum genus addit: Sciendum, inquit, praeterea est quia quinque nos modis gulae vitium tentat, etc. Cassianus, lib. quinto, cap. 23, tria tantum genera enumerat: Triplex, ait, natura est gastrimargiae: una quae canonicam refectionis horam praevenire compellit; alia, quae tantummodo ventris ingluvie et saturitate quarumlibet gaudet escarum; tertia, quae accuratioribus epulis et esculentioribus oblectatur. Vide eumdem latius ibidem. LOAISA.

]
Quatuor sunt genera distinctionum in gulae appetitu, id est: quid, quando, quantum, et quomodo appetatur. Quid ad rem ipsam pertinet quae appetitur. Quando, si ante legitimum tempus quid appetatur. Quantum vero ad immoderationem refertur. Quomodo ad impatientiam festinationis ascribitur.
14 [

14. Pulchre Seneca in epistolis: Venter praecepta non audit, poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor: parvo dimittitur, si modo das illi quod debes. LOAISA.

]
Nullus homini tam importunus exactor est quam venter, qui quotidianam refectionem quotidiana famis exactione adimplet. Cum caeteris enim vitiis etsi interdum nascimur, interdum tamen cum eis non morimur; cum isto autem et nascimur, cum isto et morimur.
15 [

15. Hoc etiam loco indicatur nota Loaisae, quae non apparet. Ac fortasse ea exprimebat locum sancti Augustini, lib. X Confess., cap. 31: Saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. AREV.

]
Plerumque voluptas vescendi ita sub obtentu necessitatis subrepit, ut dum putatur serviri necessitati, voluptatis desiderio serviatur; nec facile discernitur utrum quod accipitur, gulae, an indigentiae deputetur.
Isidorus HOME

bnf6413.250 csg228.176 ubbf_iii_0015g.63r

Isidorus, Sententiae, 2, XLI. De cupiditate. <<<     >>> XLIII. De ebrietate.
monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik