monumenta.ch > Isidorus > 41
Isidorus, Sententiae, 2, XL. De continentia. <<<     >>> XLII. De gula.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XLI. De cupiditate.

1 Non posse quempiam spiritualia bella suscipere, nisi prius carnis edomuerit cupiditates.
2 [

CAP. XLI. N. 2. Greg., lib. I Reg. I. LOAISA.

]
Non potest ad contemplandum Deum mens esse libera, quae desideriis huius mundi et cupiditatibus inhiat. Neque enim alta conspicere poterit oculus quem pulvis claudit.
3 [

3. Eccle. X. Greg., lib. XX Moral. cap. 12. LOAISA.

]
Omni peccato peior est avaritia et amor pecuniarum. Unde et per Salomonem dicitur: Nihil est scelestius quam amare pecuniam [Eccles. 10, 10]; hic enim animam suam venalem facit, quoniam in vita sua proiecit intima sua.
4 Cupiditas omnium criminum mater est. Unde et Apostolus ait: Radix omnium malorum cupiditas est; quam quidam appetentes erraverunt a fide [I Tim. 6, 10]. Si ergo succiditur radix criminum, non pullulant caeterae soboles peccatorum.
5 [

5. Renuntiaverunt. Al., abnegaverunt. AREV.

]
Multi causa cupiditatis terrenae etiam ipsam fidem renuntiaverunt. Cupiditas enim Christum vendidit. Nam et plerisque tantum in rebus alienis est desiderium, ut etiam homicidium perpetrare novereantur, sicut Achab, qui appetitum cupiditatis suae sanguinis explevit effusione [III Reg. 21].
6 [

6. Alii, resipiscant et convertantur ad Deum, a quo mente recesserunt. AREV.

]
Saepe iniqui mala quae concupiscunt assequuntur, quatenus de affectu mali desiderii fortius puniantur. Electos autem suos Deus non dimittit ire in desideriorum malorum perfectionem, sed in dolorem mentem convertit eorum, pro eo quod in saeculo nequiter appetunt, ut hac experientia resipiscant reverti ad Deum, quod his mente recesserunt. Deum ergo sibi propitium noverit adversari, qui quod temporaliter concupiscit non permittitur adimplere. Secreto autem Dei iudicio fieri creditur ut durius pereant hi quorum cupiditatem effectus statim sequitur actionis.
7 [

7. Gregor., lib. Moral. XV, cap. 12. Semper avarus eget, sunt verba Horatii, lib. I Epistolarum, epistola 2. LOAISA.

Ibid. Verba Horatii noluit praetermissa Vezzosius: Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. Semper avarus eget: certum voto pete finem AREV.

]
Nunquam satiari novit cupiditas. Semper enim avarus eget; quantoque magis acquirit, tanto amplius quaerit; nec solum desiderio augendi excruciatur, sed etiam amittendi metu afficitur.
8 Inopes nascimur in hac vita, inopes recessuri sumus a vita. Si bona mundi huius peritura credimus, cur peritura tanto amore cupimus?
9 [

9. Greg., III part. pastor. Curae, admonit. 21. Isai. V. LOAISA.

]
Plerique potentes tanta cupiditatis rabie inflammantur, ut de confiniis suis pauperes excludant, nec habitare permittant. Quibus recte per Prophetam dicitur: Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Nunquid soli vos habitabitis in medio terrae [Isai. 5, 8, 14]? Tales quippe homines infernum, id est, diabolum rapere ad perditionem idem propheta sequenter annuntiat, dicens: Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent fortes eius, et sublimes, gloriosique eius ad eum. Nec mirum, quod morientes inferni ignibus deputentur, qui viventes flammam cupiditatis suae minime exstinxerunt.
10 Qui desiderio cupiditatis exaestuant, flatu diabolicae inspirationis uruntur. Accendit enim mentem Evae superbia, ut de ligno vetito manducaret. Accendit Cain mentem invidia, ut fratrem occideret [Gen. 3, 4]. Accendit Salomonem luxuriae facibus, ut per amorem libidinis idola adoraret. Accendit Achab cupiditate, ut homicidium avaritiae annecteret [III Reg. 21]. His ergo inspirationibus diabolus corda nominum occultis depravat cupiditatibus.
Isidorus HOME

bnf6413.250 csg228.173 ubbf_iii_0015g.62r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik