| 1 | [ CAP. XL. N. 1. Alii, appetite pro petite. AREV. ] A Deo datur continentia; sed petite, inquit, et accipietis [Matth. |
| 2 | [ 2. Paulus, I Cor. VII. Igitur qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit. Ambros., lib. I de Viduis. LOAISA. Ibid. Ibidem Paulus: Unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Matth. XIX, de Eunuchis propter regnum coelorum castratis dixit: Qui potest capere, capiat. LOAISA. Ibid. Nuptiis. Al., nuptiarum coniugio. AREV. ] Praelatam virginitatem esse nuptiis. Illud enim bonum, hoc optimum. Coniugium concessum est [I Cor. |
| 3 | [ 3. Amittit. Al., adimit, quod fortasse melius. AREV. ] Geminum est bonum virginitas, quia et in hoc mundo sollicitudinem saeculi amittit, et in futuro aeternum castitatis praemium percipit. |
| 4 | [ 4. Gregor., lib. pastor. Curae, admonit. 29, part. III. Locus Isai. LVI. LOAISA. Ibid. Grialius indicabat Isai. XXXVI. AREV. ] Virgines feliciores sunt in vita aeterna, Isaia testante: Haec dicit Dominus eunuchis: «Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum; et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit» [Isai. |
| 5 | [ 5. Triplex est castitas, coniugalis, vidualis, et virginalis. Ambros., lib. I de Viduis. Idem, epistola ad Syagrium, castitatem in sacerdotibus in primis esse debere affirmat, lib, de Patriarch. LOAISA. ] Amanda est pulchritudo castitatis, cuius degustata delectatio dulcior invenitur quam carnis. Castitas enim fructus suavitatis est, et pulchritudo inviolata sanctorum. Castitas securitas mentis, sanitas corporis; unde et aliquos gentilium gymnicos (legimus) perpetuam Veneris abstinentiam exercuisse, ne virtutem libidine frangerent. Luxuriosa namque vita carnem cito debilitat, fractamque celeriter ducit ad senectutem. |
| 6 | Omne peccatum per poenitentiam recipit vulneris sanitatem; virginitas autem, si labitur, nullatenus reparatur. Nam quamvis poenitendo veniae fructum percipiat, incorruptionem tamen nullatenus recipit pristinam. |
| 7 | [ 7. Gregor., lib. VI Exposit. in I Reg. LOAISA. ] Virgo carne, non mente, nullum praemium habet in repromissione. Unde et insipientibus virginibus Salvator in iudicio veniens, dicit: Amen, dico vobis, nescio vos [Matth. |
| 8 | Nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est integritas mentis. Nihilque valet mundum esse corpore eum qui pollutus est mente. |
| 9 | Multi sunt reproborum, qui carnalis corruptelae contagium nesciunt; qui sicut infecundi sunt corpore, ita steriles manent mente, operisque boni fecunditate; qui recte de virginitate gauderent, si aliis pravis operibus non inservirent. |
| 10 | Quisque continentiam profitetur et ab aliis terrenis desideriis non subtrahitur, quamvis hunc luxuria carnis non polluat, diversa tamen mundanae conversationis operatio maculat. |
| 11 | [ 11. Greg., lib. Moral. XXIII, cap. 4, et lib. IX Epistolarum, epistola ad Theotistam. LOAISA. ] Virgines de suis meritis gloriantes hypocritis comparantur, qui gloriam boni operis foris appetunt, quam intra conscientiam humiles habere debuerunt. Tales igitur ad promissa coelestia non perveniunt, quia ipsi sibi virginitatis praemium per elationis vitium auferunt. Hoc est enim in Evangelio non habere virgines in vasis oleum, id est, non servare intra conscientiam boni operis testimonium, sed in facie gloriari apud homines, non in corde apud Deum. |
| 12 | [ 12. Expressit Augustin. sententiam, lib. II, cap. 12, de adulterinis coniugiis ad Pollentium. Cum itaque dicebat, volo iuniores nubere, hoc, inquam, monebat propter ruinam incontinentiae fulciendam. Et ad Iulianum, lib. V, c. ult.: Non dicimus turpia esse coniugia, quandoquidem ne incontinentia in damnabile cadat flagitium, fulcienda est honestate nuptiarum. Et lib. I de Nupt. et Concupisc. ad Valerium, cap. 16. Ac sic infirmitas, ait, incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Verum obscura verbi destina, quo usus est Isidorus, significatio (ita enim exstat in mss. exemplaribus, Gothicis praesertim, quorum ut vetustatem colo, sic scripturam et fidem lubens sequor) posteriorum temporum exscriptores vim nominis destina non satis percipientes in errorem induxit, effecitque ut pro destina alii causam, alii doctrinam matrimonii, alii contemptum, alii alia perperam substituerint. Est autem destina fulcrum, quod parieti ruinoso, ne cadat, supponitur; quo usus est Corippus Poeta Afer, de Laudibus Iustini Iunioris: Et Thomas Libycae nutantis destina terrae. Arnob., lib. II. Quando, ait, siderum motus, aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Atlantem (ut quidam ferunt) gestatorem, baiulum, tibicinem illum, ac destinam coeli? Coeli destinam vocat Atlantem, quod eo, velut firmo praesidio, impendens coeli ruina (ut fingebat antiquitas) sustineretur; quo sensu Braulio Caesaraugustanus episcopus in Vita divi Isidori scribit, quem (scilicet Isidorum) Deus post tot defectus Hispaniae novissimis temporibus suscitans, credo ad restauranda antiquorum monumenta, ne usquequaque rusticitate veterasceremus, quasi quamdam destinam apposuit. Sic enim restituenda littera ex vet. Cod. ms., cum ante non recte legeretur, quasi quamdam lucem apposuit destinari. Ab hoc nomine destina destinari verbum, quod firmare et fulcire significat, fluxit. Vitruvius, de Portubus et Structuris in aqua faciendis, lib. V, cap. 12: Portetur, inquit, pulvis a regionibus quae sunt a Cumis continuatae ad promontorium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant. Deinde tunc in eo loco qui definitus erit arcae stipitibus robustis et catenis inclusae in aquam dimittendae destinandaeque sunt. Hoc est destinis fulciendae et firmandae. Nam statim subiungit: Sin autem propter fluctus, aut impetus aperti pelagi destinatae arcae non potuerint contineri, tunc ab ipsa terra, sive crepidine pulvis quam firmissime struatur. Philander in Cod. ms. legi scribit, destinae arcas non potuerint continere, quod eo in loco ad Vitruvii mentem videtur propius accedere. Sicut et in altero, qui sequitur: In quibus autem locis pulvis non nascitur, iis rationibus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et catenis colligatae, in eo loco qui finitus erit constituantur, et inter destinatas creta meronibus ex ulva palustri factis calcetur. In Ms. inter destinas legi ait Philander, quod magis probarim. Pro destina in alio Cod. ms. legitur destinatione matrimonii, relatione facta antiquae formulae qua uxores dicebantur destinari. Ulpian., in l. Tutor., ff. de ritu nupt.: Tutor vel curator adultam uxorem ducere non potest, nisi a patre desponsa, destinatave testamento, nominata conditione, nuptias secuta fuerit. Et ind. Qui pupillam, ff. ad Legem Iul. de adulteriis: Nisi a patre desponsa, destinatave, testamentove nominata, conditionem nuptiarum secuta fuerit, quod frequenter usurpat in l. ultim., § ultim., ff. de divortiis, et in l. 7, § 1, ff. de iure dot., ut docte observavit Iacob. Cuiacius, lib. XVI Observat., cap. 33. LOAISA. Ibid. Erudita Loaisae nota de voce destina Breulio a Vezzosio tribuitur non alia ratione, nisi quia Breulius notas Loaisae ex Editione Grialii transcripsit. Vitam Isidori, quam Braulio scripsit, vide in Isidorianis, cap. 3 et 4. AREV. ] Ruina adulterii excipitur destina matrimonii; meliusque est uxorem ducere quam per libidinis ardorem perire. |
| 13 | Quosdam coniugale decus non pro gignendis filiis delectat, sed hoc pro turbulenta carnis et libidinosa consuetudine appetunt, sicque bono male utuntur. |
| 14 | [ 14. Hoc loco in Editione Grialii erat signum alicuius notae, quae desideratur. AREV. ] Vitia per se mala sunt, coniugia vero et potestates per se quidem bona sunt; per ea vero quae circa ea sunt, mala existunt. Coniugia enim per id mala sunt, per quod dicit Apostolus: Qui autem cum uxore est cogitat quae mundi sunt [I Cor. |