| 1 | [ CAP. XXXIX. N. 1. Ex Gregor., lib. Moral. XXVI, cap. 13. LOAISA. ] Ex culpa superbiae plerumque in abominandam carnis immunditiam itur. Nam alterum pendet ex altero; sed sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem libidinis, ita per humilitatem mentis salva fit castitas carnis. Deus autem nonnunquam deiicit occultam mentis superbiam per carnis manifestam ruinam. |
| 2 | [ 2. Gregor., ibid. LOAISA. ] Libidinis nasci immunditiam de animi occulta constat superbia, exemplo primi hominis, qui mox ut per superbiam contra Deum tumuit, statim carnis libidinem sensit, et pudenda operuit. Quapropter unusquisque suae deputet culpae quod cecidit, quoties libidine vincitur, quia nisi praecessisset latens superbia, non sequeretur libidinis manifesta ruina. |
| 3 | [ 3. Gregor., loco citato. LOAISA. ] Nonnunquam gemino vitio Christianus a diabolo appetitur, et occulto per elationem, et publico per libidinem. Sed dum evitat quis libidinem, cadit in elationem. Item dum incaute declinat elationem, cadit segniter in libidinem; sicque ex occulto vitio elationis itur in apertum libidinis, et de aperto libidinis, itur in occultum elationis. Sed Dei servus discrete utrumque pensans, sic cavet libidinem, ut non incurrat elationem; et sic premit elationem, ut non resolvat animum ad libidinem. |
| 4 | Luxuriosis atque superbis daemones plus fautores existunt, dumque in caeteris vitiis spiritus maligni deserviant, his tamen maiori familiaritate iunguntur, eisque amplius iuxta desiderium famulantur. |
| 5 | [ 5. Ex Gregor., lib. XXXIII Moral., c. 3. LOAISA. Ibid. Humecta. Al., humentia. AREV. ] Principaliter his duobus vitiis diabolus humano generi dominatur, id est, superbia mentis et luxuria carnis. Unde et Dominus in Iob loquitur de diabolo dicens: Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus [Iob |
| 6 | Multi luxuriae subditi sunt, et contumaci superbia de ipso luxuriae opere gloriantur; et inde magis elati sunt, unde humiliari debuerant. |
| 7 | [ 7. Greg., lib. IV Moral., c. 25. LOAISA. Ibid. Alii: Quoniam laudatur. AREV. ] Ad comparationem mali fit deterius, quando non solum flagitia committuntur, sed etiam de ipsis flagitiis vanitate laudis perditi extolluntur, sicut scriptum est: Laudatur peccator in desideriis animae suae [Psal. |
| 8 | Libido tunc magis quaeritur, dum videtur. Nam sicut quidam sapiens ait: Prima fornicationis oculorum tela sunt, secunda verborum. Sed qui non capitur oculis, potest verbis resistere. Sufficit natura, ubi adhuc liber affectus est. |
| 9 | Qui delectationem libidinosae refrenat suggestionis, non transit ad consensum libidinis. Cito enim resistit operi, qui titillanti se non accommodat delectationi. |
| 10 | Durius impugnatur qui usque ad consensionem, etsi non usque ad perpetrationem tentatur, quam is qui sola suggestione pro conditione carnis tentamentis sollicitatur. |
| 11 | [ 11. Paulus, II Cor. XII. Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, ut me colaphizet. De hoc stimulo Pauli variae sunt sanctorum sententiae. Gregor., lib. XXXIII Moral., cap. 11. Paulum, inquit, post tot revelationum sublimia stimulus carnis agitabat. Et infra: Tentatio illa non vorago vitiorum, sed custodia meritorum fuit. LOAISA. ] Stimuli carnis, qui in Paulo, excitante Satanae angelo, inerant [II Cor. |
| 12 | Servis Dei multa certamina de sua carne moventur; nam quamvis in amore Dei eorum sit inconcussa intentio, mens tamen in carne, quam exterius gestat, interna praelia tolerat. Deus autem, qui haec ad probationem permittit, gratia protegente, suos non deserit. |
| 13 | Ideo nonnunquam electi lapsu carnali corruunt, ut a vitio superbiae, qua de virtutibus tument, sanentur; et qui de virtutum affectibus existunt superbi, ut cadant, carnis vitio humilientur, ut surgant. |
| 14 | [ 14. Locus Isaiae XXXII sic in Editione Vulgata est: Accingite lumbos vestros, super ubera plangite. Septuaginta: Περιζώσασθε σάκκους ὀσφύας ὑμῶν, καὶ ἐπὶ τῶν μαστῶν κόπτεσθε. Id est, accingimini saccis lumbos vestros, et super ubera plangite, quem locum, ut instituto suo accommodaret, decurtavit. LOAISA. ] Antequam perficiatur adulterium in opere, iam adulterium exstat in cogitatione. Ex corde enim primum fornicationes sunt auferendae, et non prorumpent in opere. Hinc est quod per prophetam dicitur: Accingite lumbos vestros super ubera vestra [Isai. |
| 15 | Libidinis immoderata licentia nescit habere modum. Nam dum se vitiosus animus in explenda fornicatione, carne luxuriante, laxaverit, nihilominus ad alia nefanda scelera suadentibus daemonibus transit; dumque immoderate metas pudoris excesserit, crimen criminibus adiicit, paulatimque ad deteriora procedit. |
| 16 | Non ita suavis est amantium, imo amentium, inexperta carnis libido, sicut experta; nec ita delectat fornicatio, dum primum committitur, nam repetita maiorem delectationem ingerit. Iam vero si in usum venerit, tanto perditis dulcior fit, ut superare difficile sit. Unde et saepe ex consuetudine delinquendi quasi captivi ad peccandum cum quadam violentia trahimur, sensusque nostros contra rectam voluntatem in nobis rebellare sentimus. |
| 17 | Si plus oblectat mentem delectatio fornicationis quam amor castitatis, adhuc in homine peccatum regnat. Certe si amplius delectat pulchritudo intimae castitatis, iam non regnat peccatum, sed regnat iustitia. Nam non solum de commissa fornicatione peccatum regnat in homine; sed si adhuc delectatur, atque animum teneat, procul dubio regnat. |
| 18 | Fornicatio carnis adulterium est, fornicatio animae servitus idolorum est. Est autem et spiritualis fornicatio, secundum quod Dominus ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. |
| 19 | [ 19. Augustin., lib. I de Serm. Domini in monte, cap. 11. LOAISA. ] Omnis immunda pollutio fornicatio dicitur, quamvis quisque diversa turpitudinis voluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur. |
| 20 | Inter caetera septem vitia fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis immunditiam templum Dei violat, et tollens membra Christi, facit membra meretricis. |
| 21 | Magis per carnis luxuriam humanum genus subditur diabolo, quam per caetera vitia. Cum enim ille variis tentamentis illectos homines conetur pervertere, magis tamen moechandi desiderium suggerit, quia utrumque sexum in hoc vitio amplius aegrotare intendit. |
| 22 | Daemones scientes pulchritudinem esse animae castitatem, et per hanc hominem angelicis meritis, e quibus illi lapsi sunt, coaequari, livore perculsi invidiae, iniiciunt per sensus corporis opus desideriumque libidinis, quatenus a coelestibus deorsum deiectam animam pertrahant, secumque quos vicerint gloriantes ad tartara ducant. |
| 23 | Quando impulsu daemonum mens ad delectationem fornicationis impellitur, divini iudicii metus et aeterni tormenta incendii ante oculos proponantur, quia nimirum omnis poena gravioris supplicii formidine superatur. Sicut enim clavus clavum expellit, ita saepe recordatio ardoris gehennae ardorem removet luxuriae. |
| 24 | Quidam in iuventute luxuriose viventes, in senectute continentes fieri delectantur, et tunc eligunt servire castitati, quando eos libido servos habere contemnit. |
| 25 | Nequaquam in senectute continentes vocandi sunt, qui in iuventute luxuriose vixerunt. Tales non habent praemium, quia laboris certamen non habuerunt. Eos enim exspectat gloria, in quibus fuerint laboriosa certamina. |