| 1 | [ CAP. XXXVIII. N. 1. De superbia eleganter disserit Ioannes Cassianus eremita, lib. XII, cap. 1, his verbis: Octavum, quod et extremum, adversus spiritum superbiae nobis certamen est. Qui morbus, licet ultimus sit in conflictu vitiorum atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus est; saevissima et superioribus cunctis immanior bestia, perfectos maxime tentans, et propemodum iam positos in consummationem virtutum morsu diriore depascens. LOAISA. Ibid. Pensante. Al., dispensante. Fortasse praestiterit legere, labitur in carnis luxuriam, aut, ut in vet. Edit., labitur carnis luxuria. AREV. ] Omni vitio deteriorem esse superbiam, seu propter quod a summis personis et primis assumitur, seu quod de opere iustitiae et virtutis exoritur, minusque culpa eius sentitur. Luxuria vero carnis ideo notabilis omnibus est, quoniam statim per se turpis est. Et tamen, pensante Deo, superbia minor est. Sed qui detinetur superbia, et non sentit, labitur in carnis luxuria: ut per hanc humiliatus, et a confusione surgat et a superbia. |
| 2 | Omnis peccans superbus est, eo quod faciendo vetita contemptui habeat divina praecepta. Recte ergo initium omnis peccati superbia [Eccle. |
| 3 | [ 3. Ex Gregor., lib. Moral. XXXII, c. 7. LOAISA. ] Omnis superbia tanto in imo iacet, quanto in altum se erigit; tantoque profundius labitur, quanto excelsius elevatur. Qui enim per propriam superbiam attollitur, per Dei iustitiam inclinatur. |
| 4 | [ 4. Glossa ordinaria: pascet ventus, id est, inanis fiducia. Quod in Excusis ad marginem est, superbus spiritus; id vero mss. nostri Codd. non agnoscunt. LOAISA. ] Qui inflantur superbia, vento pascuntur. Unde et propheta: Omnes, inquit, pastores tuos pascit ventus [Ierem. |
| 5 | Qui de suis virtutibus superbiunt, ex ipsis iudicandi sunt operibus quibus pro virtutibus utuntur, quia rem bonam non bona voluntate faciunt. Nam revera sine humilitate virtus quaelibet, et sine charitate in vitio deputatur. |
| 6 | Merito superbiae diabolus a superna beatitudine corruit. Qui ergo de virtutibus attolluntur, diabolum imitantur; et exinde gravius corruunt, quia de excelso labuntur. |
| 7 | Superbia, sicut origo est omnium criminum, ita ruina cunctarum virtutum. Ipsa est enim in peccato prima, ipsa in conflictu postrema. Haec enim aut in exordio mentem per peccatum prosternit, aut novissime de virtutibus deiicit. Inde et omnium peccatorum est maxima, quia tam per virtutes quam per vitia humanam mentem exterminat. |
| 8 | Ibi cadere superbiam, ubi et nasci, ut non sit superbis aliud culpa, aliud poena, sed ipsa culpa sit illis et poena. |
| 9 | De superbia nasci arrogantiam, non de arrogantia nasci superbiam. Nam nisi praecesserit occulta elatio mentis, non sequitur aperta iactantia laudis. Ita ergo in culpa praeponitur superbia arrogantiae, sicut praefertur origine. |
| 10 | Plerumque ad elationis emendationem providentia Dei aliquo casu nonnulli cadunt, pro quo lapsu reprehensi a semetipsis humiliter sapiunt, et de muneribus Dei laudari non appetunt, sed laudant Deum, a quo acceperunt, unde laudari se volunt. |
| 11 | Utilius est arroganti in quocunque vitio labi, et humilem post casum Deo fieri, quam per elationem superbire, gravioremque ruinae damnationem per superbiam sumere. |