| 1 | [ CAP. XXXVII. N. 1. Taio, qui lib. IV, cap. 25, de hac virtutum pugna agit, pro conversus habet concussus. Ita etiam meus Codex ms. Veteres Editiones ab elationis concursu. AREV. ] Tunc se viri sancti veracius a vitiorum colluvione detergunt, dum ab eis contra singula vitia virtutes singulae opponuntur. Interdum vitia cum virtutibus ad utilitatem confligunt, ut ipso certamine vel mens exerceatur, vel ab elatione conversus animus restringatur. |
| 2 | Adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum. Contra luxuriam enim cordis est adhibenda munditia, contra odium dilectio praeparanda, contra iracundiam patientia proponenda est. Porro contra timorem fiduciae adhibenda est virtus, contra torporem zeli praelium; tristitiae quoque gaudium, accidiae fortitudo, avaritiae largitas, superbiae humilitas opponenda est. Sicque singulae virtutes nascentia contra se vitia reprimunt, ac tentationum motus virtute divinae charitatis exstinguunt. |
| 3 | Libidinem abstinentia domat. Nam quantum corpus inedia frangitur, tantum mens ab illicito appetitu revocatur. |
| 4 | Adversus iram tolerantia dimicat; ira autem semetipsam necat, sustinendo autem patientia victoriam portat. |
| 5 | Tristitiae moerorem spes aeterni gaudii superat; et quem turbata mens de exterioribus afficit, dulcedo interioris tranquillitatis lenit. |
| 6 | Adversus invidiam praeparetur charitas, et adversus irae incendia mansuetudinis adhibeatur tranquillitas. |
| 7 | Superbiam autem diaboli imitantur superbi, adversus quam opponitur humilitas Christi, qua humiliantur elati. |
| 8 | [ 8. Ex Gregor., lib. Moral. XXXI, c. 17. LOAISA. ] Principalium septem vitiorum regina et mater superbia est, eademque septem principalia multa de se parturiunt vitia, quae ita sibimet quadam cognatione iunguntur, ut ex altero alterum oriatur. |
| 9 | Sicut princeps septem vitiorum superbia nos eorum potestatibus subdit, ita Christus septiformi gratia plenus a dominatu vitiorum nos eruit; et quos illa addicit septemplici vitio, iste liberat septiformis gratiae dono. |