monumenta.ch > Isidorus > 36
Isidorus, Sententiae, 2, XXXV. De simulatis virtutibus. <<<     >>> XXXVII. De pugna virtutum adversus vitia.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXXVI. De appetitu virtutum.

1 Ad virtutes difficile consurgimus, ad vitia sine labore dilabimur. Ista enim prona, illa ardua sunt. Grandes enim sudores perpetimur ut ad coelum conscendere valeamus.
2 [

CAP. XXXVI. N. 2. De incremento virtutum Greg., lib. Moral. XXII, c. 14. LOAISA.

]
Quemadmodum ad virtutum tendentes culmen, non a summis inchoant, sed a modicis, ut sensim ad altiora pertingant, ita et qui dilabuntur ad vitia, non statim a magnis criminibus incipiunt, sed a modicis assuescunt, et sic in maximis proruunt.
3 Sicut paulatim homo a minimis vitiis in maximis proruit, ita a modicis virtutibus gradatim ad ea quae sunt excelsa contendit.
4 Qui autem inordinate virtutes comprehendere nititur, cito periclitatur. Haec est causa in rerum natura, ut quaecunque velociter ad profectum tendunt, sine dubio celeriter finiantur; sicut herbae, quae tanto festinius pereunt, quanto celerius crescunt. At vero contra arbores alta radice fundatae ideo perdurant diutius, quia gradatim ad profectum perveniunt.
5 Nihil prodest, admisto malo, agere aliquod bonum; sed prius est cohibendum a malo, deinde exercendum bonum. Hoc enim indicat propheta, cum dicit: Quiescite agere perverse, discite bene facere [Isai. 1, 16].
6 Prius vitia exstirpanda sunt in homine, deinde inserendae virtutes. Nam cohaerere et coniungi non potest veritas cum mendacio, pudor cum petulantia, fides cum perfidio, castitas cum luxuria.
7 Quaedam sunt summae virtutes, quaedam vero mediae. Fides, spes et charitas summae virtutes sunt. Nam a quibus habentur, utique veraciter habentur. Aliae vero virtutes mediae sunt, quia et ad utilitatem et ad perniciem possunt haberi, si de his arroganter quisque tumuerit, utpote doctrina, ieiunium, castitas, scientia, sive temporales divitiae, de quibus scilicet et bene operari possumus, et male.
8 Quisquis ex deteriore iam melior esse coepit, caveat de acceptis extolli virtutibus, ne gravius per virtutes corruat, quam prius ex lapsu vitiorum iacebat.
9 Quem Deus iustificat, ne iterum se de virtutibus erigat, quaedam illi virtutum dona tribuit, quaedam retrahit, ut dum mens de hoc quod habet erigitur, iterum de hoc quod nequaquam habere cognoscitur humilietur.
10 Quisquis dono coelestis gratiae inspiratus ad virtutes erigitur, si forte moderantis Dei manu aliqua adversitate reprimitur, ne de acceptis virtutibus attollatur, frangi non debet, quia et hoc ipsum, quod plagis humiliatur, aequanimiter ferre procul dubio virtutis est magnae.
Isidorus HOME

bnf6413.232 csg228.157 ubbf_iii_0015g.56r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik