monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35
Isidorus, Sententiae, 2, XXXIV. De male usis virtutibus. <<<     >>> XXXVI. De appetitu virtutum.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXXV. De simulatis virtutibus.

1 [

CAP. XXXV. N. 1. Ex Gregor., lib. Moral. XXXII, cap. 17. LOAISA.

]
Quaedam vitia species virtutum praeferunt, ideoque perniciosius suos sectatores decipiunt, quia se sub velamine virtutum tegunt. Nam vitia, quae statim virtutibus contraria apparent, cito, dum palam venerint, emendantur, propter quod sequaces eorum de talibus criminibus erubescunt.
2 [

2. Alii, per insensibilem mentis caecitatem non agnoscunt. AREV.

]
Carnales autem plerumque per insensualitatem mentis non agnoscunt vitium esse culpabile, quod dignum videtur damnatione.
3 [

3. Ex Greg., ibid., et lib. pastor. Cur., part III, admonit. 17. LOAISA.

]
Item quaedam vitia species virtutum esse videntur, sed tamen virtutes non sunt. Nam interdum sub praetextu iustitiae crudelitas agitur, et putatur esse virtus quod nimirum est vitium, sicut et remissa segnities mansuetudo esse creditur, et quod agit torpens negligentia putatur agere indulgentia pietatis. Nonnunquam etiam virtutem largitatis imitatur vitium prodigae effusionis, et virtutem parcitatis tristis tenacitas imitatur, et vitium pertinaciae absconditur sub virtute constantiae. Item timor sub specie obedientiae occultatur, et dicitur virtus humilitatis, quod tamen vitium est timoris. Sed et procacitas vocis pro veritatis libertate accipitur, et vitium pigritiae quietis virtutem imitatur. Porro vitium inquietudinis virtutem se vult vocari sollicitudinis, et praecipitationis facilitas fervor boni studii creditur, et bene agendi tarditas consilii mora esse videtur, dum tamen ista sit virtus, illa vitium. Tali igitur exemplo vitia species virtutum imitantur; et inde se nonnulli esse iustos confidunt, unde maxime reprobantur.
4 [

4. Greg., lib. Moral. IX, c. 13. LOAISA.

]
Aptum exemplum vitiorum de latronis specie sumitur. Nam sicut ex insidiis latro prodit, seque iter agentibus iungit, fingens se socium, donec decipiat improvisum, et dum subito eruperit, ad exitium latro manifestus ostenditur: ita se miscent interdum periculose virtutibus vitia, quousque omnem boni operis efficaciam in suis usibus rapiant, et anima quae sibi erat placens de virtutibus deceptam se conspiciat vitiis damnabilibus.
Isidorus HOME

bnf6413.230 csg228.155 ubbf_iii_0015g.55r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik