| 1 | Interdum et male usae virtutes ex se vitia gignunt: quod fit per immoderatum animi appetitum, cui non sufficit donum quod meruit, nisi inde aut laudes aut lucra damnanda quaesierit. |
| 2 | [ CAP. XXXIV. N. 2. Pro fratris adventu, etc. Huc facit Regula Monachorum, c. 10. AREV. ] Interdum virtutes vitia gignunt, dum aliquando pro tempore opportuno minime relaxantur. Sicque fit, ut quae congruo loco virtutes sunt, incongruo vitia deputentur, veluti si pro fratris adventu canonicum non solvatur ieiunium. |
| 3 | [ 3. Actorum XV. Nam Paulus gentiles ad Evangelii libertatem venientes circumcidi prohibuit, et tamen Lystram, et Iconium transiens, Timotheum, qui gentili patre natus fuerat, circumcidit. Gregor., lib. Moral. XXVIII, c. 6. LOAISA. ] Virtutum igitur discretionem a Paulo apostolo sume, qui ad tempus egit, quod agendum esse omnino prohibuit. |
| 4 | [ 4. Ex Gregor., lib. XXXI Moralium, cap. 7, et XXXII, cap. 17. LOAISA. Ibid. Alii, dum discretionem non servant. AREV. ] Item quaedam virtutes, dum discretioni non serviunt, in vitia transeunt. Nam saepe iustitia, dum suum modum excedit, crudelitatis saevitiam gignit; et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit, et zeli studium, dum plus est quam oportet, in iracundiae vitium transit, et multa mansuetudo torporis segnitiem gignit. |
| 5 | Prudentis autem viri discretio solerter prospicit, ne bonum intemperanter agat, et de virtute in vitium transeat |
| 6 | Item apud quosdam ex virtute vitium gignitur, dum quisque de castitatis et abstinentiae meritis gloriatur. Nam et qui eleemosynam vanae gloriae causa impertit, ex virtute vitium facit. Sed et is qui de sapientia arrogantiam habet, et qui pro iustitia praemium appetit, et qui aliquod donum Dei quod meruit in suam laudem convertit, aut in malos usus assumit, procul dubio virtutem in vitium transfert. |
| 7 | Homines de virtutibus vitia nutriunt, ex quibus pereant. Iterum Deus arte potentissima ex nostro vitio virtutes format, quibus nos ab iniquitate reformet. |