monumenta.ch > Isidorus > 33
Isidorus, Sententiae, 2, XXXII. De vitiis. <<<     >>> XXXIV. De male usis virtutibus.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXXIII. Quod ex vitiis vitia, et ex virtutibus virtutes oriuntur.

1 [

CAP. XXXIII. N. 1. Ex Gregor., lib. Moral. X, cap. 9. LOAISA.

Ibid. Taio, lib. IV, cap. 12, omnes huius capitis sententias sumpsit. AREV.

]
Sic gignuntur ex peccato peccata, ut dum non evitantur parva, incidatur in maximis, et dum defenduntur admissa, nec lamentantur, ex flagitio ad superbiam itur. Unde fit ut duplicati sit criminis reus qui et admittit scelera per voluntatem, et defendit ea per contumaciae tumorem.
2 Sic vitio vitium gignitur, sicut virtus virtute concipitur. Ex vitio enim gignitur vitium. Sicuti David qui, dum non evitat adulterium, perpetravit et homicidium [II Reg. 11, 6].
3 Item virtus virtute concipitur, sicut per virtutem evangelicae praedicationis virtutem martyrii apostoli meruerunt.
4 [

4. Ex Gregor., lib. XXXIII Moral., c. 23; et in Ezech. homil. 12. LOAISA.

]
In cordibus saeculariter viventium invicem sibi succedunt vitia, ut dum unum abierit, succedat aliud, iuxta Ioelis prophetae testimonium, qui ait: Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo [Ioel. 1, 4, 5]. Per id ergo ista sub vitiorum allegoria colliguntur, quia sequitur: Expergiscimini, ebrii, et flete.
5 Aliquando utiliter peccatur in minimis vitiis, ut maiora utilius caveantur. Lege Paulum apostolum minora permittentem peccata, ne maiora perpetrentur. Veraciter autem sanantur vitia quae virtutibus, non vitiis, excluduntur. Quorumdam autem quaedam latentia vitia tunc apparent, quando ab aliis vitiis desinunt.
Isidorus HOME

bnf6413.227 csg228.153 ubbf_iii_0015g.54r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik