monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32
Isidorus, Sententiae, 2, XXXI. De iuramento. <<<     >>> XXXIII. Quod ex vitiis vitia, et ex virtutibus virtutes oriuntur.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXXII. De vitiis.

1 Recedens homo a Deo statim vitiorum traditur potestati, ut dum patitur infesta vitia, revertendo, unde ceciderat resipiscat.
2 Et si sancti toto nisu contendunt superare vitia, nec exstinguunt, quid agunt hi qui non solum non odiunt vitia, sed toto ea amore sectantur?
3 [

CAP. XXXII. N. 3. Ex Gregor., lib. VII Moral., cap. 12. LOAISA.

]
Satis delicate se palpat qui vult sine labore vitia superare, dum peccati legem, quam sibi deserviendo vitiis fecit, sine violentia doloris resecare non possit.
4 Perfecte renuntiat vitio, qui occasionem evitat in perpetrando peccato. Nam si velis tantumdem non peccare, et data occasione peccaveris, tu tibi et reus, et iudex es, quia et commissa damnas, et damnata committis. Se autem iudice reus est, qui vitia et accusat et perpetrat.
5 [

5. Gregor. ibid. LOAISA.

]
Quaedam vitia dum non perfecte vitantur, suos in se faciunt relabi auctores. Nam si unum vitium districte vitetur, et alia negligantur, inanis labor est. Non enim potest in unius observatione virtutis fortiter perdurare, cuius alia vitia dominantur in corde.
6 [

6. Ex Gregor., lib. VI Moral., cap. 13. LOAISA.

]
Nonnunquam hominem sua vitia persequuntur, quia nimirum qui prius volendo ea sibi fecit socia, postea sentit etiam nolens stimulosa.
7 [

7. Ambros., lib. I Offic., cap. 29. Adversarios suos Hebraei Allophylos, id est, alienigenas Latino appellant vocabulo. Hoc nomine dicti sunt Palaestini, qui Philisthaei φ in π mutato, auctore divo Hieronymo. LOAISA.

]
Nonnulli non antea in errorem vitiorum labuntur, nisi prius interioris rationis perdiderint oculos, sicuti Samson non antea ab Allophylis ad erroris ligatus est machinam, nisi postquam ei sunt lumina oculorum exstincta [Iudic. 16, 21].
8 Quidam, vegetante mentis ratione, vitiorum superantur incursu, sicque deinde intentionem bonorum operum perdunt. Sicut rex Babylonis in oculis Sedeciae prius filios ipsius interfecit, et sic postea oculos eius evulsit, ac per hoc post malorum operum consuetudinem et interemptionem bonorum, perit quorumdam et ratio.
Isidorus HOME

bnf6413.225 csg228.151 ubbf_iii_0015g.53v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik