monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42 > 17 > 27 > 25 > 5 > II. - EPITAPHIUM EINHARDI. > 14 > 20 > 23 > 31
Isidorus, Sententiae, 2, XXX. De mendacio. <<<     >>> XXXII. De vitiis.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXXI. De iuramento.

1 [

CAP. XXXI. N. 1. Etsi frequentius dicitur peierare, tamen etiam periurare apud optimos Latinitatis auctores reperitur. AREV.

]
Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic periurare non poterit qui iurare non appetit. Cavenda est igitur iuratio, nec ea utendum, nisi in sola necessitate.
2 [

2. 22, q. 1; et apud Magistr., in 3, d. 39; et Polycarp., lib. VI, tit. 12. Burch., lib. XII, cap. 20.: Ivon., p. XII, cap. 7; Panorm., lib. LXXXVIII. LOAISA.

]
Non est contra Dei praeceptum iurare, sed dum usum iurandi facimus, periurii crimen incurrimus. Nunquam ergo iuret qui periurare timet.
3 [

3. Augustinus, in commentariis super epistolam ad Galat., cap. 1, sic hunc Matthaei locum interpretatur. Quamvis, inquit, iuramentum amplius sit quam Est, est; Non, non, et ideo a malo sit, non tamen a malo tuo, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum qui non aliter moventur ad fidem. LOAISA.

]
Multi, dum loquuntur, iurare semper delectantur, dum oporteat hoc tantum esse in ore: Est, est. Non, non. Amplius enim quam est, et non est, a malo est [Matth. 5, 37].
4 Multi, ut fallant, periurant, ut per fidem sacramenti fidem faciant verbi sicque fallendo, dum periurant et mentiuntur, hominem incautum decipiunt.
5 Interdum et falsis lacrymis seducti decipimur, et creditur, dum plorant, quibus credendum non erat.
6 Plerumque sine iuramento loqui disponimus, sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus iurare compellimur, talique necessitate iurandi consuetudinem facimus.
7 Sunt multi ad credendum pigri, qui non moventur ad fidem verbi. Graviter autem delinquunt qui sibi loquentes iurare cogunt.
8 [

8. 22, q. 5; Magist. Sent., III, d. 31. LOAISA.

]
Quacunque arte verborum quisque iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui iuratur intelligit. Dupliciter autem reus fit qui et Dei nomen in vanum assumit, et proximum dolo capit.
9 [

9. 22, quaest. 4, et conc. Toletan. VIII, cap. 2 Magist., in III, d. 39. LOAISA.

Ibid. Alii, non est observandum iuramentum. Sed lectio genuina est, quam exhibemus, et tenuit concilium Tolet. VIII, ubi legitur quod male incaute, aut quod malum in caute, aut quod male et incaute. In eamdem sententiam allegantur a concilio verba similia ex Synonymis sancti Isidori. AREV.

]
Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuo cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum quam permanere in stupri flagitio.
10 [

10. Editi lib., permutatio, Mss. mutatio; quorum lectionem sequor. Nam sic habet Augustinus in psalm. CIX: Poenitentia mutatio rerum significatur. LOAISA.

]
Iurare Dei est illa providentia, qua statuit non convellere statuta. Poenitentia autem Dei rerum mutatio est; non poenitere autem, statuta non revocare, ut illud: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum [Psal. 109, 4], id est, quae iuravit non mutabit.
Isidorus HOME

bnf6413.223 csg228.149 ubbf_iii_0015g.53r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik