| 1 | [ CAP. XXX. N. 1. Locus Hieronym., epist. ad Iulian. Diac. Antiquus sermo est: Mendaces faciunt ut nec vera dicentibus credatur. LOAISA. ] Mendaces faciunt ut nec vera dicentibus credatur. Reddit enim saepe hominem multa falsitas etiam in veritate suspectum. |
| 2 | Saepe vera praemittit, qui falsa dicturus est, ut cum primum acquisierit fidem, ad reliqua mendacia audientes credulos faciat. |
| 3 | Multis videntur vera esse quae falsa sunt, et ideo non ex Deo, sed ex suo mendacium loquuntur. |
| 4 | Nonnunquam falsitas veriloquio adiungitur, et plerumque a veritate incipit, qui falsa confingit. |
| 5 | Latent saepe venena circumlita melle verborum; et tandiu deceptor veritatem simulat, quousque fallendo decipiat. |
| 6 | [ 6. 22. Quaest. 1; et apud Magistr., in 3, dist. 39; et Polycarp., l. VI, tit. 12; Burch., l. XII, cap. 20; Ivon., p. XII, c. 7; Panorm., lib. LXXXVIII. LOAISA. ] Nonnunquam peius est mendacium meditari, quam loqui, nam interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium; meditari autem non potest, nisi per studium. Gravius ergo ille ex studio mentiri perhibetur, quam is qui ex praecipitatione sola mentitur. |
| 7 | [ 7. Augustinus octo genera mendaciorum enumerat lib. de Mendac., cap. 14, septimumque esse ait quod nulli obest, et prodest alicui; veluti si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere mentiatur. Et concilio Toletano VIII, c. 2, duo ponuntur genera mendaciorum, in quibus non est magna culpa, sed tamen omnino non sunt sine culpa, cum aut iocamur, aut, ut proximis prosimus, mentimur. LOAISA. Ibid., Praestare. Ita quidem apud Greg., et in Goth. Codd., sed recte fortasse vox vitam ab Excusis abest. Ita enim saepe alias loquitur, ut praestare pro prodesse usurpet. LOAISA. Ibid., Sequenti, etc. Verba Gregorii sensum huius sententiae explicant., lib. Moral. XVIII, cap. 4. Nam si quaelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis haec facillime abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur? LOAISA. Ibid. Praestare pro prodesse apud alios etiam, et apud Isidorum ipsum alibi occurrit; et in veteri Editione ac meo Ms. abest vox vitam; itaque eam delevi, quamvis Loaisa ediderit praestare vitam alienae carni. Vide not. ad Dracontium in satisfact., vers. 64. AREV. ] Summopere cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam pro salute hominum mentiatur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam [Sap. |
| 8 | Multa mentiuntur multaque fingunt homines propter hominum laudem; sicque fit ut et isti mentiendo pereant, et eos quos laudant ad vanae gloriae ruinam perducant. |
| 9 | [ 9. In Editione Grialii indicatur pro hac sententia annotatio, quae excidit. Ac fortasse hoc solum deest: Ex Gregor. lib. IX, epistola ad Theotistum Patritium. AREV. ] Sicut bene sibi conscius non metuit alienae linguae convicium, ita et qui laudatur ab alio non debet errorem alienae laudis attendere; sed magis unusquisque testimonium conscientiae suae quaerat, cui plus ipse praesens est, quam ille qui eum laudat. |
| 10 | [ 10. Similitudo haec deducta est ex Paulo, Galat. VI: Opus enim suum, inquit, probet unusquisque, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in alio. LOAISA. ] Opus enim suum unusquisque probet, ut ait Apostolus. Et tunc in seipso tantum quisque gloriam habebit, id est, occulte in sua conscientia, non palam in aliena lingua. |
| 11 | Perfecti, qui alta radice fundati sunt, etsi flamine laudis ac vituperationis utcunque quasi ventorum interdum curventur impulsu, funditus tamen non deiiciuntur, sed protinus firmitate radicis ad se redeunt. |
| 12 | Bona mens ad malum nec praemiis, nec terroribus vincitur. Nam iniqui terrorem blanditiis miscent, ut aut oblectatione quemquam decipiant, aut terroribus frangant. |
| 13 | Qui laudatur in auditorum amore inseritur, sed si veraciter et non ficte laudetur, hoc est, si vera sunt quae de illo dicuntur. |