monumenta.ch > Isidorus > 37 > 29
Isidorus, Sententiae, 2, XXVIII. De sensibus carnis. <<<     >>> XXX. De mendacio.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXIX. De sermone.

1 [

CAP. XXIX. N. 1. Ex Gregor., III part. Curae pastor., admonit. 15. LOAISA.

]
Dum quaedam parva vitiorum verba non evitamus, in magnum linguae prolabimur crimen; et dum facta quaedam non gravia libere ac sine metu committimus, ad potiora scelera et horrenda peccandi consuetudine labimur.
2 [

2. Gregor., ibid. LOAISA.

]
Sicut plerumque multiloquorum stultitia reprehenditur, ita rursus nimis tacentium vitia denotantur. Illi enim satis laxando linguam in levitatis vitio defluunt, isti nimis reticendo ab utilitate torpescunt.
3 Imperiti, sicut loqui nesciunt, ita tacere non possunt. Mente enim ineruditi, ore loquaces, verbis perstrepunt, sensu nihil dicunt.
4 [

4. Gregor., lib. Moral. XXXII, cap. 2. LOAISA.

]
Sicut falsitatis crimina a proficientibus pertimescuntur, ita otiosa verba a perfectis viris vitantur. Nam sicut ait quidam: Sicut pro otioso verbo ratio ponitur, ita pro sermone iniusto poena exsolvitur [Matth. 12, 36].
5 Vani sermones in ore Christiani esse non debent. Nam sicut malos mores bona colloquia corrigunt, ita prava bonos mores corrumpunt [I Cor. 15, 33].
6 [

6. Ex Gregor., part. III Curae pastor., admonit. 15. LOAISA.

]
Custodia ori ponitur [Psal. 40, 6], dum quisbue non se iustum, sed, quod magis verum est, peccatorem fatetur.
7 [

7. Alii, linguae excessum corrigit. AREV.

]
Manum super os ponit, qui bonis operibus linguae excessus operit. Manum super os ponit, qui malae locutionis culpas bonae actionis velamine tegit.
8 [

8. Post prodest alii addunt: Multi sunt vani, qui in verbo doctrinae non humiles, sed arrogantes existunt; quique ipsa recta quae praedicant, non studio correctionis, sed vitio elationis annuntiant. AREV.

]
Loquens quae ad Deum pertinent, nec faciens, etsi inutilis sibi est, audientibus tamen prodest.
9 Qui de sapientia se laudari affectant, loquentem prophetam attendant: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes [Isai. 5, 21].
10 [

10. Alludit ad illud Sapient. VII: Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia. Quem locum Gregor. interpretatur lib. Moral. XXIII, cap. 10: Unde bene quidam sapiens dixit: Mihi autem det Deus haec dicere ex sententia, sententia quippe ex sensu vocata est. Et recta quae intelligit non est sola scientia, sed ex sententia dicere appetit, qui nequaquam tantummodo sciendo dicere, sed sentiendo desiderat experiri quod dicit. LOAISA.

]
Recte ex sententia dicit, qui veram sapientiam gustu interni saporis sentit. A sentiendo enim sententia dicitur. Ac per hoc arrogantes, qui sine humilitate dicunt, de sola scientia dicunt, non de sententia.
11 Ille enim sapit, qui recte et secundum Deum sapit.
12 [

12. Alii, ac fuco, quod melius fortasse est. AREV.

]
In suam dicunt contumeliam doctores, si dum sint ab eis dicta sapienter, nimium tamen eloquenter. Horret enim sapientia spumeum verborum ambitum ac fucum mundialis eloquentiae inflatis sermonibus perornatum.
13 [

13. Post sequuntur alii Mss. addunt: Qui bonum sine charitate dicit, tanquam aes aut cymbalum sonum facit aliis, ipse tamen sibi manet insensibilis. AREV.

]
Quidam curiosi delectantur audire quoslibet sapientes, non ut veritatem ab eis quaerant, sed ut facundiam sermonis eorum agnoscant, more poetarum, qui magis compositionem verborum quam sententiam veritatis sequuntur.
14 [

14. Ita est apud Gregor., lib. XXIV Moral., cap 13. Verum Hieronymus omnem loquendi rationem his terminis circumscripsit cap. IV ad Ephesios: Quoties vero, inquit, loquimur, aut non in tempore, aut importuno loco, aut non ut convenit audientibus, toties sermo malus procedit de ore nostro ad destructionem eorum qui audierunt. Quae sententia habetur 22, q. 5, cap. Quoties. LOAISA.

]
Quadrimoda est dicendi ratio, quia praevidendum est quid, cui, quando, vel qualiter aliquid proferatur.
15 [

15. In omnibus Excusis erat sentiendi, sed non bene. Nam locus est apud Gregor., lib. Moral. VIII, cap. 22: Vis quippe summa loquentium quadrifaria qualitate distinguitur. Nam sunt nonnulli quos sentiendi simul ac dicendi amplitudo dilatat; et sunt nonnulli quos sentiendi simul et dicendi inopia angustat. Sunt nonnulli qui efficaciam dicendi habent, sed acumen sentiendi non habent. Et sunt nonnulli qui acumine sentiendi subnixi sunt, sed ex inopia locutionis obmutescunt. LOAISA.

]
Item quadrimoda est dicendi ratio, cum aut bene sentiendo quid bene profertur, aut nihil sentiendo nihil dicitur, aut parum sentiendo loquacitas sola ostentatur, aut optime sentiendo non eleganter profertur quod intelligitur.
16 Item quadripartita est loquendi ratio, qua vel bonum bene, vel malum male, seu bonum male, vel malum bene profertur.
17 Bonum quippe bene loquitur, qui ea quae recta sunt, humiliter annuntiare videtur. Malum male loquitur, qui quodlibet flagitium persuadere conatur. Bonum male loquitur, quid quodcunque rectum arroganter praedicare sentitur. Malum bene loquitur, qui aliquod narrando vitium detestatur, ut ab eo homines avertantur.
18 [

18. Alludit ad illud Lucae VI: Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum; ex abundantia enim cordis os loquitur. LOAISA.

]
Corde bene loquitur, qui charitatem non simulat. Ore bene loquitur, qui veritatem annuntiat. Factis bene loquitur qui alios bonis exemplis aedificat.
19 Corde male loquitur qui interius cogitationes noxias meditatur et cogitat. Lingua male loquitur qui pro eo quod male agit flagellatur, et murmurat. Factis male loquitur qui male vivendo exemplis suis alios ad prave agendum informat.
20 [

20. Verba Iobi: Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. AREV.

]
Semel bene loquitur [Iob. 33, 14] qui se poenitendo redarguit. Bis bene loquitur qui bene vivendo et alios instruit.
21 Semel male loquitur qui post vitium cito corrigitur. Bis male loquitur qui male vivit et male docet. Item bis male loquitur qui et male cogitat, et male refert cogitata. Item bis male loquitur qui et bonum quod debuit non egit, et malum quod non oportebat, admisit.
22 Mali mala respondent pro bonis, et adversa pro optimis. Boni bona respondent pro malis, et prospera pro adversis.
23 [

23. Alii, ut tentationis verba quae foris impugnant, tolerantiae virtute devicta discedant. AREV.

]
Adversus convicium linguae fortitudo adhibenda est patientiae, ut tentatio verbi, quae foris impugnat, tolerantiae virtute devicta discedat.
24 Non omnis qui patitur probra iustus est; sed qui pro veritate innox patitur, ille tantummodo iustus est.
25 Inter vituperationes linguae et opprobria hominum isto remedio mens iusti se corroborat, ut tanto solidius in Deum figatur interius, quanto exterius ab humanis spernitur sensibus.
26 Qui illatas sibi contumelias tranquillo animo prodit, dolorem cordis aperit, et virus quod fervet in animo facile reiicit.
27 Vulnera enim mentis aperta cito exhalant, clausa nimis exulcerant.
28 [

28. Ex Ovid. Metamorph., lib. IV. Quae sequuntur verba: Caecus enim languor vehemens est ac nimius, putamus versum quoque fuisse ex alio loco pentametrum ita fortasse conceptum: Caecus enim languor, vividus ah! nimium.

Ibid. Ultima capitis verba, Tacitum vivit sub pectore vulnus, sunt etiam hemistichium ex Virgilii lib. IV Aen., 67, de quo vide Macrobium, lib. VI Saturnal., cap. 6. AREV.

]
Qui dolorem iniuriae clauso pectore tegit, quanto amplius silentio linguam premit, tanto acriorem dolorem intrinsecus nutrit. Unde et vere quidam poetarum gentilium dixit: Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. Caecus enim languor vehemens est ac nimius, quia tacitum vivit sub pectore vulnus.
Isidorus HOME

bnf6413.216 csg228.143 ubbf_iii_0015g.50v

Isidorus, Sententiae, 2, XXVIII. De sensibus carnis. <<<     >>> XXX. De mendacio.
monumenta.ch > Isidorus > 37 > 29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik