monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28
Isidorus, Sententiae, 2, XXVII. De intentione mentis. <<<     >>> XXIX. De sermone.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXVIII. De sensibus carnis.

1 [

CAP. XXVIII. N. 1. In Excusis cogitationes, quod abstuli, et reposui cognationes, ex Ierem. I: Ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis. Atque ita constanter legunt Hieronym. et caeteri neoterici interpretes; Septuaginta autem non habent cognationes, sed tantum: Ecce ego convocabo omnia regna ab Aquilone: Ἰδοὺ ἐγὼ συγκαλῶ πάσας τὰς βασιλείας ἀπὸ βοῤῥᾶ. LOAISA.

]
Per sensus carnis morbus irrepit mentis. Unde et per prophetam Dominus dicit: Omnes cognationes terrae ab Aquilone venient, et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem [Ierem. 1, 15]. Regna Aquilonis vitia sunt, quae sedes suas in portis ponunt, quando per sensus carnis labem animae ingerunt; ideoque in ipsis portis, id est, in ipsis sensibus regnant.
2 [

2. Greg., l. Moral. XXI, c. 2. LOAISA.

Ibid. Illecebrando devincunt. Forte, illecebrando devinciunt. AREV.

]
Neque enim aliunde peccamus, nisi videndo, audiendo, attrectando, gustando, atque tangendo. Unde et alias dicitur: Intravit mors per fenestras nostras. Et alibi: Extranei ingrediebantur per portas eius, et super Ierusalem mittebant sortem. Extraneos quippe immundos esse spiritus, qui tanquam per portas, ita per sensus carnis animam irrepunt, et eam illecebrando devincunt.
Isidorus HOME

bnf6413.215 csg228.142 ubbf_iii_0015g.50r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik