monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42 > 17 > 27
Isidorus, Sententiae, 2, XXVI. De conscientia. <<<     >>> XXVIII. De sensibus carnis.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXVII. De intentione mentis.

1 [

CAP. XXVII. N. 1. Alludit ad illud Matth. VI: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Quem locum de cordis intentione interpretatur Gregor., lib. Moral. XXVIII, cap. 6: Unde bene in Evangelio Veritas dicit: Lucerna corporis tui est oculus tuus, etc. Quid enim per oculum exprimitur, nisi opus suum praeveniens cordis intentio? quae priusquam se in actione exerceat, hoc iam quod appetit contemplatur. Et quid appellatione corporis designatur, nisi unaquaeque actio, quae intentionem suam, quasi intuentem oculum, sequitur? Lucerna itaque corporis est oculus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur actionis. Et si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit, quia si recte intendimus, per simplicitatem cogitationis bonum opus efficitur, etiam si minus bonum esse videatur. Et si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, etsi splendere coram hominibus cernitur, apud examen tamen interni iudicii obscuratur. Ita etiam interpretatur Chrys., homil. 2 in Matth., et August., de serm. Domini, et contra mendacium, cap. 7. Theologi discrimen statuunt inter finem, voluntatem, et intentionem; de quo Magist., lib. II, dist. 39. LOAISA.

Ibid. Si ergo. Ambrosius idem, sed paulo aliter, lib. I Offic., cap. 30: Affectus tuus operi tuo nomen imponit. LOAISA.

]
Oculus hominis intentio operis eius est. Si ergo intentio eius bona est, et opus intentionis ipsius bonum est. Alioquin malae intentionis etiam si bonum in factis opus appareat, bonum tamen iam non est, quoniam ex sua intentione aut probatur bonum, aut reprobatur indignum. Bona est ergo intentio, quae propter Deum est; mala vero, quae pro terreno lucro aut vana gloria est.
2 Qui opus bonum bona intentione non faciunt, per hoc magis caecantur opere per quod illuminari potuerant.
3 Unusquisque bonum opus, quod agit, intentione bona agat; quoniam pro mala intentione plerumque opus bonum, quod agimus, perdimus, et minus a culpa vacamus.
4 [

4. Supra, cap. 7 lib. II Sentent., num. 13. LOAISA.

]
Saepe quae apud hominum iudicium bona apparent, apud examen diligentissimi et acutissimi iudicis reproba deteguntur. Ideoque omnis sanctus veretur ne forte bonum quod agit, pro aliqua animi intentione in oculis Dei reprobum sit.
Isidorus HOME

bnf6413.214 csg228.141 ubbf_iii_0015g.50r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik