monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42 > 17 > 27 > 25 > 5 > II. - EPITAPHIUM EINHARDI. > 14 > 20 > 23 > 31 > 12 > 26
Isidorus, Sententiae, 2, XXV. De cogitatione. <<<     >>> XXVII. De intentione mentis.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXVI. De conscientia.

1 Humana conditio, dum diversis vitiositatibus mentem conturbat, etiam ante poenas gehennae per incognitum animae appetitum iam poenas conscientiae patitur.
2 [

CAP. XXVI. N. 2. Ex Gregor., lib. XXVII Moral., cap. 16. LOAISA.

]
Omnia fugere poterit homo praeter cor suum. Non enim potest a se quisque recedere. Ubicunque enim abierit, reatus sui conscientia illum non derelinquit.
3 [

3. Gregor., ibid. LOAISA.

Ibid. In Editione Grialii et Vezzosii scribitur coelat, caelare, quod non est ferendum. AREV.

]
Quamvis humana iudicia subterfugiat omnis qui male agit, iudicium tamen conscientiae suae effugere non potest. Nam etsi aliis celat quod egit, sibi tamen celare non potest, qui plene novit malum esse quod gessit. Duplex fit ergo in eo iudicium, quia et hic suae conscientiae reatu punitur, et illic perpetuali poena damnatur.
4 [

4. Psal. XLI, et ibi August. LOAISA.

]
Hoc enim significat: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum [Psal. 41, 8]. Abyssum enim abyssum invocare est de iudicio suae conscientiae ire ad iudicium damnationis perpetuae. In voce cataractarum, id est, in praedicatione sanctorum.
Isidorus HOME

bnf6413.213 csg228.141 ubbf_iii_0015g.49v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik