monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42 > 17 > 27 > 25
Isidorus, Sententiae, 2, XXIV. De peccati recordatione. <<<     >>> XXVI. De conscientia.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXV. De cogitatione.

1 [

CAP. XXV. N. 1. Sic Gregor., lib. Moral. X, cap. 11: Omne peccatum aut sola cogitatione committitur, aut cogitatione simul et opere perpetratur. Iniquitas ergo in manu est, culpa in opere. LOAISA.

Iob XX. Occidet eum lingua viperae, ubi Gregor., lib. XV Moral., c. 9. Viperae autem cum conceperint, filii earum in ventre saeviunt. Qui, ruptis lateribus matrum, ex earum ventribus procedunt; unde et vipera, eo quod vi pariat, nominatur. Vipera itaque sic nascitur, ut violenter exeat, et cum matris suae exstinctione producatur. Quod vero falsum sit viperarum fetus viscera parentis perforare docet Aristoteles, lib. V de Hist. animal., cap. 39: Vipera, inquit, parit catulos obvolutos membranis, quae tertia die rumpuntur, et singulis diebus singulos parit, plusquam viginti. Et evenit interdum quod qui in utero sunt, abrosis membranis, prorumpant. Haec Aristoteles, quod et annotavit Albertus Magn., lib. XXV, eo in loco. Plin., lib. X natur. Histor., cap. 62, eadem. Sed addit: Itaque caeterae tarditatis impatientes praerumpunt latera, occisa parente. LOAISA.

Ibid. Al., et concepto interius. AREV.

]
Bipartita est causa peccandi, id est, operis et cogitationis, quorum unum iniquitas dicitur, quod opere geritur; aliud iniustitia, quod cogitatione admittitur.
2 Prius autem actio resecanda est, postea cogitatio; prius prava opera, postmodum desideria. Vicissim autem et a cogitatione opera procedunt, et ab opere cogitatio nascitur, quamvis etsi ab opere malo quisque vacet, pro solius tamen pravae cogitationis malitia non erit innocens. Unde et Dominus per Isaiam: Auferte, inquit, malum cogitationum vestrarum ab oculis meis [Isai. 1, 16].
3 Non enim solum factis, sed et cogitationibus delinquimus, si eis illicite occurrentibus delectemur.
4 Sicut vipera a filiis in utero positis lacerata perimitur, ita nos cogitationes nostrae intra nos enutritae occidunt, et conceptae interius vipereo veneno consumunt, animamque nostram crudeli vulnere perimunt.
5 [

5. Vetus Editio, cogitationes pravae suggestionis praevenire. Quod clarius est. Mox pro occurrere alii suggerere, quod etiam magis placeret. AREV.

]
Non est arbitrii nostri cogitationis pravae suggestionibus praeveniri; iacere autem in animo cogitationem nostrae attinet voluntati. Illud ergo ad culpam non redigitur, istud culpae propriae imputatur. Nam cogitationes illicitas occurrere, daemonum est; cogitationibus oblectari perversis, nostrum est.
6 Plerumque fieri solet ut immundae corporalium rerum species, quas didicimus, nostris mentibus opponantur, et nolentes eas cogitemus; quantumque ab eis aciem mentis avertere nitimur, tanto illae se magis animo ingerunt, obscenisque in nobis motibus obrepunt. Sed fit hoc pro conditione mortali, quam meruit primus homo in poenam sui peccati.
7 [

7. Sanctus Nicolaus martyr in Sententiis: Cogitationes pravas aliis cogitationibus bonis depelle. LOAISA.

Ibid. Delectamenta. Al., tentamenta. AREV.

]
Dum unusquisque divina illuminatione praevenitur, statim molestiis turpium cogitationum pulsatur. Sed Dei servus iudicio timoris Dei earum delectamenta a semetipso reiicit, bonisque contra obiectis cogitationibus turpes a se repellit.
8 Magna observantia circa cordis est custodiam adhibenda, quia aut bonae, aut malae rei ibi consistit origo, nam, sicut scriptum est: Ex corde exeunt cogitationes malae. [Matth. 15, 19]. Ideoque si prius pravae cogitationi resistimus, in lapsum operis non incurrimus.
9 Non est timendum si bona malaque in cogitationem veniant; sed magis gloriandum, si mens mala a bonis intellectu rationis discernat.
10 Item nihil iuvat quod inter bonum et malum sensu prudentiori discernimus, nisi opere aut mala cognita caveamus, aut bona intellecta faciamus.
Isidorus HOME

bnf6413.211 csg228.139 ubbf_iii_0015g.49r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik