monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3 > 2 > 22 > 34 > 16 > 32 > 24
Isidorus, Sententiae, 2, XXIII. De peccandi consuetudine. <<<     >>> XXV. De cogitatione.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXIV. De peccati recordatione.

1 [

CAP. XXIV. N. 1. Alii, propria habere, fortasse melius. AREV.

]
Bonum est homini semper ante oculos propria adhibere delicta, secundum psalmi sententiam: Et peccatum meum ante me est semper [Psal. 50, 5]. Sicut enim non oportet reminisci peccati affectum, sic semper necesse est unumquemque suum in flendo commemorare peccatum.
2 Apud iustum recordatio peccati facit taedium animi. Qui autem luxuriae et cupiditati subditi sunt, contumaci superbia etiam de ipso peccati opere gloriantur.
3 [

3. Ex Greg., ibid., et Aug. LOAISA.

]
Servo Dei tanta recordatio esse debet peccati, ut ea quae gessit semper lacrymis confiteatur. Unde et psalmus dicit: Conversus sum in aerumna, dum configitur spina. Peccatum meum cognitum tibi feci. Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino [Psal. 31, 4]. Supra enim dixerat: Quoniam tacui, hoc est, non sum confessus, inveteraverunt omnia ossa mea, dum clamarem tota die. Quid ergo tacuisse se poenitet, nisi confessionem peccatorum? Quid clamasse se dolet, nisi defensionem malorum? Qui ergo peccatorum suorum defensor exstitit, necesse est ut poenitendo accuset quod superbiens prave admisit.
Isidorus HOME

bnf6413.210 csg228.138 ubbf_iii_0015g.48v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik