monumenta.ch > Isidorus > 45 > 15 > 42 > 17 > 27 > 25 > 5 > II. - EPITAPHIUM EINHARDI. > 14 > 20 > 23
Isidorus, Sententiae, 2, XXII. De peccandi necessitate. <<<     >>> XXIV. De peccati recordatione.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXIII. De peccandi consuetudine.

1 [

CAP. XXIII. N. 1. Ex Gregor., lib. IV Moral., cap. 25. LOAISA.

]
Melius est peccatum cavere quam emendare. Facilius enim resistimus hosti a quo nondum victi sumus, quam ei a quo iam superati ac devicti cognoscimur.
2 Omne peccatum, antequam admittatur, amplius pertimescitur. Quantumvis autem grave sit, dum in usu venerit, leve existimatur et sine ullo metu committitur.
3 [

3. Alludit ad illud socrus Simonis febricitantis, Marc. I. Accedens, inquit, elevavit eam apprehensa manu eius, et continuo dimisit eam febris. LOAISA.

]
Istis fomitibus, quasi quibusdam gradibus, coalescit omne peccatum. Cogitatio namque prava delectationem parit, delectatio consensionem, consensio actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem. Sicque his vinculis homo implicatus, quadam catena vitiorum tenetur astrictus, ita ut ab ea evelli nequaquam valeat, nisi divina gratia manum iacentis apprehendat.
4 [

4. Luc. XIV: Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die Sabbati? Vide August., de Quaest. evangel., lib. II, q. 29. LOAISA.

]
Peccatum admittere cadere est in puteum; consuetudinem vero peccandi facere, os putei est angustare, ne is qui cecidit valeat exire. Sed interdum etiam tales Deus liberat, dum eorum desperationem ad conversionem libertatis commutat. Ipso enim miserante, peccata dimittuntur quo protegente fit ne in deterius peccando eatur.
5 [

5. Nequissimum. Al., malum. AREV.

]
Nequissimum est peccare, peius est peccandi consuetudinem facere. Ab illo facile, ab hoc cum labore resurgitur, dum malae consuetudini repugnatur.
6 [

6. Locus est Isai. XXXI: Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. Ubi Symmachus: Agite poenitentiam, qui profundo consilio atque peccato a Domino recessistis. Ex Hieronymo. LOAISA.

]
Male agendi consuetudinem recessum esse propheta asserit [Isai. 31, 6], in profundum, cuius usu, quasi quadam lege, homo tenetur astrictus, ut etiam quando non vult, peccatum committat. A lapsu vero cito resurgere, non est in profundum ire.
7 [

7. In membris nostris. Al., in membris suis. AREV.

]
Apostolus legem peccati dicit in membris nostris [Rom. 7, 23], quae lex consuetudo est, quam peccando concipimus, et non ab ea, cum volumus, discedimus, quia iam necessitatis vinculo per consuetudinem retinemur.
8 Multum veri amor agit in homine, sed resultat caro malae consuetudinis lege. Bene autem audacter pro bona conscientia exsultat, qui valenter in se reprimit quod insolenter impugnat.
9 Frequenter peccare cavendum est; nam hoc ipsum, quod de malo nostro plerumque Deus nobis salutem operatur, quanto mirabile est, tanto perrarum est. Propterea metuendum est confidere ita salvari, ne forte dum exspectamus a vitiis sanari, et vitia multiplicemus, et salutem non adipiscamur. Ergo studeamus aut non cadere, aut cito conversi a lapsu consurgere.
10 Omnino peccare cavendum est, quod si humana fragilitate peccatum subrepserit, confestim erit corrigendum, quod nequiter sentitur commissum. Cito enim corrigitur culpa quae cito cognoscitur; tardius autem sanatur vulnus quod iam putrescentibus membris longo post tempore curationibus adhibetur.
11 Iteratio peccati gravior est, sicut si morbus super morbum veniat, sicut si imber super imbrem occurrat.
12 [

12. Ex Gregor., lib. Moral. XXXIII, c. 9. Isai. V. LOAISA.

Ibid. Al., trahit enim iniquitatem in funiculo. AREV.

]
Mora peccandi immanitatem facit sceleris, unde et Propheta: Vae, inquit, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum [Isai. 5, 18]! Trahit enim iniquitatem ut funiculum, qui tardat converti ad Deum. Trahere enim iniquitatem est moram facere iniquitati. Unde et psalmus: Prolongaverunt iniquitates suas; Dominus iustus concidet cervices peccatorum [Psal. 128, 2, 4].
Isidorus HOME

bnf6413.207 csg228.135 ubbf_iii_0015g.47v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik