monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3 > 2 > 22
Isidorus, Sententiae, 2, XXI. De peccati amore. <<<     >>> XXIII. De peccandi consuetudine.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXII. De peccandi necessitate.

1 [

CAP. XXII. N. 1. Loquitur Isidorus de necessitate, quae non reiicit voluntarium, cum duplex sit peccatum: absolutum, et ex conditione. Magist., lib. II dist. 36. LOAISA.

]
Interdum mali quod sumus, necessitate potius, non voluntate existimus. Vertenda est autem necessitas mali in voluntatem boni. Plerique non voluntate, sed sola necessitate peccant, pertimescentes temporalem inopiam. Et dum praesentis saeculi necessitatem refugiunt, a futuris bonis privantur.
2 Item nonnulli peccatum voluntate, non necessitate committunt, nullaque coacti inopia existunt iniqui; sed tantum gratis cupiunt esse mali. Neque enim ipsam rem amant, quam appetunt, sed ipsa tantum peccati malitia delectantur.
Isidorus HOME

bnf6413.206 csg228.135 ubbf_iii_0015g.47v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik